Luxurius carmina (anth. Riese) 295

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Glyconeum in aduocatum effeminatum

 

Execti species uiri,

Naturae graue dedecus,

Vsu femineo patens,

Ferae cura libidinis:

5

Cum sis ore facundior,

Cur causas steriles agis

Aut corrupta negotia

Et perdenda magis locas?

Agnoui: ut uideo, tuo

10

Ori quid bene credier

Non uis, sed puto podici.

Glyconeum

gliconium A