Luxurius carmina (anth. Riese) 18

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Epithalamium Fridus a Luxurio uiro clarissimo <et> spectabili dictum centone

 

Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustrat,

Extulit os sacrum caelo tenebrasque resoluit.

Laetitia ludisque uiae plausuque fremebant.

At Venus aetherios inter dea candida nimbos

5

Aurea subnectens exertae cingula mammae,

Dona ferens, pacem aeternam pactosque hymenaeos

Atque omnem ornatum, Capitolia celsa tenebat,

Punica regna uidens, Tyrios et Agenoris urbem.

Hinc atque hinc glomerantur Oreades et bona Iuno;

10

Incedunt pariter pariterque ad limina tendunt,

Tectum augustum ingens, centum sublime columnis,

Quo sacrae sedes epulis, atque ordine longo

Perpetuis soliti patres considere mensis.

Vna omnes, magna iuuenum stipante caterua,

15

Deueniunt faciemque deae uestemque reponunt.

Dant signum, fulsere ignes et conscius aether

Conubii, mediisque parant conuiuia mensis.

Fit strepitus tectis uocemque per ampla uolutant

Atria, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum.

20

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro

Increpuit mollitque animos et temperat iras.

It clamor caelo, cithara crinitus Iopas

Obloquitur numeris septem discrimina uocum,

Iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.

25

Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes

Conuenere, toris iussi discumbere pictis.

Tunc Venus aligerum dictis affatur Amorem:

'Nate, meae uires, mea magna potentia solus,

Huc geminas nunc flecte acies, illam aspice contra,

30

Quae uocat insignis facie uiridique iuuenta,

Iam matura uiro, iam plenis nubilis annis,

Cui genus a proauis ingens clarumque paternae

Nomen inest uirtutis et nota maior imago.

Hoc opus, hic labor est: thalamos ne desere pactos!

35

Credo equidem, noua mi facies inopinaue surgit.

Nonne uides, quantum egregio decus enitet ore?

Os humerosque deo similis, cui lactea colla

Auro innectuntur, crines nodantur in aurum,

Aurea purpuream subnectit fibula uestem;

40

Qualis gemma micat, qualis Nereia Doto

Et Galatea secant spumantem pectore pontum.

Cura mihi comitumque foret nunc una mearum!

Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est,

Cum tacet omnis ager, noctem non amplius unam

45

Conubio iungam stabili propriamque dicabo.

Hic Hymenaeus erit monumentum et pignus amoris.

Incipe si qua animo uirtus, et consere dextram,

Occultum inspires ignem paribusque regamus

Auspiciis: liceat Frido seruire marito,

50

Cui natam egregio genero dignisque hymenaeis

Dat pater et pacem hanc aeterno foedere iungit.'

Paret Amor dictis carae genetricis et alas

Exuit et gressu gaudens sic ore locutus:

'Mecum erit iste labor; si quid mea numina possunt,

55

Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet

Inmiscentque manus manibus pugnamque lacessunt,

Nusquam abero, solitam flammam (datur hora quieti)

Desuper infundam et, tua si mihi certa uoluntas,

Omnia praecepi animo mecum ante peregi.

60

Sentiet!' atque animum praesenti pignore firmat.

Illa autem (neque enim fuga iam super ulla pericli est)

Cogitur et supplex animos summittere amori,

Spemque dedit dubiae menti soluitque pudorem.

Illum turbat amor; ramum qui ueste latebat

65

Eripit a femine et flagranti feruidus infert.

It cruor inque humeros ceruix conlapsa recumbit.

His demum exactis geminam dabit Ilia prolem,

Laeta deum partu, centum complexa nepotes.

Epithalamium Fridus a Luxurio uiro clarissimo <et> spectabili dictum centone

epitalamium fridusaluxorio . vc . spectabilidictu(m) centon A