DELIBERATIVA ACHILLIS, AN CORPVS HECTORIS VENDAT
Si decus est uirtus et praemia cuncta meretur,
Si meritum post prima manet, si fama superstes
Eminet et gaudet titulis ornare sepulchra,
Annue quod petimus. Fortis pro forte rogaris:
5
Egregias mentes uirtus delectat in hoste,
Inuidia mens summa caret, laudare decora
Nouit et ingentes attollere gestiet actus.
Dat uirtus exempla bonis prauisque pudorem,
Debilitas quos lassa premit. Tu, fortis Achilles,
10
Quid prohibes tumulos, quamuis iactura sepulchri
Temnitur et nihil est quoduis in morte periclum?
Si sensus post fata perit, cur busta negantur?
Si mens ulla manet , iam rectius ergo putatur
Non requies, sed poena rogus: tormenta sepulchrum
15
Ingerit et manes tolerant per membra dolorem.
Sed sensum cum luce simul post fata perire,
Segnibus et pueris mentitur fama relatrix.
Sunt animae post membra piae, quas ignea uirtus
Tollit ad astra micans et solis in orbe recondit
20
Lunares non passa globos; ac desuper orbem
Expectant stellasque uagas et signa leonis
Augusto quid mense parent, quid cetera temptent
Ornamenta poli. Rident sua membra uidentes
Funeris abiecti fragiles et corporis usus,
25
Vt doleant animae iam libertate recepta
Corporibus uixisse suis et claustra tulisse
Carceris angusti. Tumulos aut ossibus urnas
Dedignant animae, non curant uile sepulchrum
Nec plangunt non esse simul, quas urna polorum
30
Claudit et aetherium Phoebus suspendit ad axem.
Aduenturus eris, pietas si sancta manebit
Corpore belligero, si non crudelis in hoste
Post uitam morientis eris, si immitis Achilles
Nec post bella manes nec spectant funera poenas
35
Arbitrio subiecta tuo, si parcitur umbris,
Quaesitor quas torquet auus, si uera feruntur.
QVAESTIO
AT INQVIES: SI POST VITAM ANIMAE CORPORA SVA DESPICIVNT, PRO HECTORE CVR ROGAMVS?
Non Hector, sed Troia rogat miserique parentes,
Andromache uiduata gemit uel ad ubera paruum
Astyanacta tenet, sic caelum questibus implet;
40
Virgo Polyxene lacrimis ornata decoris
Et planctu laniata genas, contusa lacertos
Ac longis dispersa comis onerata pudore
Ingemit et tantum nutu sine uoce precatur,
Funeris Hectorei poscens exangue cadauer.
45
Quem retines iratus adhuc; cognosce puellam.
Plangentis germanus erat, cui uita daretur,
Ante aciem si uisa foret, Troiaeque periclis
Femina bella dedit, sed femina bella negaret.
Da ueniam, iuuenis. Magnum est punisse triumphos
50
Hectoris, hoc sat erit quod de uictore triumphas;
Iam luctus conuerte tuos ad gaudia, uictor,
Gaudia qui Phrygibus sollers in funera uertis.
Infelix plus Troia gemit quam perdit Achilles
Fortior occisi consurgens ultor amici.
55
Infremis Aeacides? Qui uindicet Hectora, non est.
Anne Parin Fortuna iubet? Qui crine madenti
Inter lanigeras gaudet latuisse puellas
Nec mater ueneranda iubet, quod laudis habetur;
Hoc agit et pugnam thalamis exercet adulter,
60
Pectore femineo Veneris nam bella lacessit,
Vt Martis declinet opus uel fulmina campi
Effugiat, magnoque iacet dotata Lacaena
Sanguine Troiugenum, Graium dotata cruore.
Dardanidis quis murus erit post Hectora campo,
65
Aduersus Danaos quis Pergama fessa tuetur,
Puppibus Argolicis Phrygios quis diriget ignes,
Quis Telamone satum constans umbone tonantem
Sustinet aut Teucri tolerat per bella sagittas?
Quis hostis Diomedis erit, quae turma furentem
70
Excipit? In clipeum surgens cum torserit hastam
Turbine belligero, quis non sine uulnere fractus
Concidit et moriens tremibundos porrigit artus?
Tydiden Aeneas rediens in bella lacesset,
A quo uictus abit, qui impressit uulnera Marti?
75
Nam niueam lusisse fuit plagare Cytheren.
Pergama Pelidi, fateor, post Hectora tractum
Non bellum, sed praeda patent spectante triumpho.
QVAESTIO
AT INQVIES: DOLOREM MEVM LENIAM, PERCVSSOREM PATROCLI CANIBVS ET VOLVCRIBVS SI; DEDERO LANIANDVM.
Hectoreum si forte canes laniare cadauer
Ipse paras crimenque putas, hoc Medus honestum
80
Credit et ad Persas honor est, si membra uolucres
Eripiant. Et nulla detur licet ossibus urna,
Multis membra tamen condentur rapta sepulchris:
Corpus flamma cremans absumit, membra <uorantes>
Hoc canis hoc uolucres faciunt; uix ossa relinquunt,
85
Et rogus ossa rapit. Forsan seruabitur Hector,
Vt madefacta cadant siccantibus ossa medullis
Et longa sub tabe fluant? Hoc cuncta sepulchra
Exercent; tamen intererit quod clausa tenebris
Putrescant tumulis, at hic sub luce madescant
90
Aspectusque tuos funestent ossa diurnis
Visibus. Andromache tumulum sibi formet inanem
Et causam lacrimis faciet quam denegat hostis:
Te tamen, Iliacae populator gentis, Achillem
Sacrilegi iam poena manet, qui uiua peremptis
95
Funestas elementa uiris. Corrumpitur aer
Mortibus, unde caret laesus uitalibus auris;
Non purus sub sole dies, non sidera noctis
Impolluta micant, fuscantur cornua lunae,
Sordibus et totum caeli nox inficit orbem.
100
Non Phoebus Danais morbos, non Troia Pelasgis
Inferet aut natam repetens per castra sacerdos
Chryses Apollineus: hinc sunt, hinc funera maesta
Fortibus et bellum geritur cum Morte cruenta.
Hector in hoste fuit saeuus, cum uita maneret:
105
Plus post fata nocet. Certe medicabilis ille
Te Chiron docuit pestes sanare iacentum,
Cum chordas quateret plectro, cum bella manerent,
Et citharam post lora daret, cum mentis onustae
Post Centaurorum raptas de flumine praedas
110
Ingentes animos puerili in corde leuaret;
Non docuit, quia maestus odor, quia putre cadauer
Aera tellurem uentos animasque grauabit?
Inde homines uolucres pecudes et cuncta necantur,
Corpora uiuorum pariter mundique salutem
115
Mors neglecta nocet: non sunt commercia iuncta
Mortibus et superis, diuisit limite mundos
Imposito natura parens; non congruit aether
Funeribus nec funus amat sub sole iacere,
Inferni secreta dei sub nocte petuntur.
120
Non tibi per somnos aderit censoris imago,
Aeacus in medias ueniens ad castra tenebras
Voce manuque furens et te culpabit amare
Asper et increpitans? Et iusta uoce notabit:
"Tene, deum suboles, caeli pelagique nepotem,
125
Atque Erebi gens clara mei, te, fortis Achilles,
Ista decent? Tumuli caesis et busta negentur?
Nec dabis occisos iuuenes Acheronta natare,
Prostratis dum busta negas mortesque sepulchris
Abdicas? Me uita pia promouit ad urnam,
130
Humani generis laudes et crimina quaeram;
Nec tamen hinc securus eris, quia noster ad urnam
Aduenies quandoque nepos: ignoscere manes
Ignorant mecumque Minos uel Gnossius illic
Iudicium Rhadamanthus habet commune barathri.
135
Nominis inuidiam uestri per flumina manes
Exagitant, sua iura neges quod morte peremptis,
Patroclumque tenent, quem nec conscendere cymbam
Permittunt, nisi primus aquas transcenderit Hector.
Et nullum pars nostra sinit transire per undas
140
Ac sortem retinere suam, nisi rite sepultum".
EPILOGVS
Desine, bellipotens, animos retinere feroces,
Dux, iram depone, precor: non sentiet Hector,
Quicquid in hoste furis, lacerum tenuisse cadauer;
Supplicium non Hector habet, sed poena Pelasgum
145
Seruatur per castra tuis, dum funera punis.
Aeacus inuidiam, carus tormenta Patroclus
Sustinet et uestri poenas luit ille doloris.
Vel medium Priamo, generose, refunde cadauer,
Nam partem tractura tenet. Si reddere corpus
150
Et laceros artus tempta pietate negabis,
Exiet Andromache socero comitante per agros
Astyanacta trahens, qua tristior orbita monstrat,
Et leget infelix dispersi membra mariti,
Vepribus e mediis rupem complexa cruentam
155
Oscula fixa dabit dicens de rupe maritum;
In qua sanguis erit, rupem uocat Hectora coniux
Et puerum miseranda docet, ne calcet harenas,
Infecit quas forte cruor. Tardumque per horas
Expectat socerum, sed non uacat: exprimit herbas,
160
Quas rubuisse uidet; hoc nati uultibus addit,
Vt patrem ferat ore puer; suadente dolore
Ipsa sibi demens extorquet, ut Hectora credat
Astyanacta suum. Priamo tamen Hectoris ossa,
Si qua iacent dispersa rotis, ostendet et ambo
165
Carnibus Hectoreis defigent oscula flentes.
Ore cruentato puerum simul ambo monebunt
Oscula det membris; "laceros ubicunque iacere",
Dicet auus puero, "pater est quos uideris artus".
Moribus his si nulla uenit pietatis imago,
170
Aspice quid faciant coniux pater Hecuba natus
Et pudibunda soror: Priamus iacet oscula plantis
Rex senior dans ipse tuis nec turpe putabat,
Quod miserum fortuna iubet; hinc uirgo pudica
Astyanacta tenens paruum super Hectora ponit
175
Et puerum deflere docet, sed paruulus optat
Ire nec extincti cognoscit funera patris.
Heu lacerum nam corpus erat, quod mater et uxor
Complexae per colla tenent et uulnera ferri
Per laceros artus generoso in corpore quaerunt.
180
Sed quid dorsa uiri palpant? Iniuria constat
Magnanimi iuuenis; plagam, qua concidit Hector,
Et uulnus si nosse placet, uersate supinum
Corpus et occisi tractentur pectora regis:
Inuenient ungues, quanto descendit hiatu
185
Hasta potens quantumque dedit Vulcanius ensis.
Nam quod terga ferunt, hoc currus fecit Achillis,
Dum trahit extincti iuuenis per saxa cadauer
Et domino iam damna parant de funere tracto.
Hectora mirantes plus te laudamus, Achilles,
190
A quo uictus obit: finem da, magne, dolori
Et post uindictam ueniam concede perempto,
Qui poenas in luce dedit. Iam respice mitis:
Astyanacta uides, Pyrrhi succedat imago
Ante oculos dilecta tibi, Priamique senectus
195
Mentibus asciscat uenerandi uota parentis.
Nam genitor Peleus laetum post bella uidere
Te cupit; et senior Lycomedes, coniugis auctor,
Exoptat reduci gaudens offerre nepotem.
Planctibus Andromaches ceu praesens blanda putetur
200
Deidamia simul, quae sollers nocte dieque
Mente oculis attenta uolat; nam fluctibus atris
Carbasa prima uidens amens occurrit in undis
Perquirens, si Troia ruit, si concidit Hector,
Sollicita quem mente timet; te plectra tenentem
205
Atque iterum blandas iuuenili pollice chordas
Tangentem laudare cupit et bracchia collo
Nectere mellifluis adiungens oscula labris.
Hecuba maesta gemens et canos puluere foedans -
Omine non tali matrem praesentet ab undis
210
Corde tuo pietas: licet haec mortalia fata
In se nulla timet, tamen haec te, fortis Achilles,
Mortalem genuisse dolet. Haec, summe, retracta
Et ueniam largire pius. Si parua putantur,
Fac pretium, uictor, generosum uende cadauer.
215
Vendatur ceu uiuus adhuc nec munere paruo,
Sed ueniat tantum quantum pensabitur Hector.
Hoc placet ut fortis habeatur iudice bello
Mors pretiosa uiri: cunctos hortaris in hostem,
Si non uilis erit ueniens occasus in armis,
220
Qui se despiciens ciues dilexit et urbem.
Dardanides dependat opes, det magna talenta:
Astyanax egeat, Priamus mendicet et omnes,
Infelix quos Troia capit. Haec poena manebit
Laomedontiadas, si carior ille sodalis
225
Sollers Hectoreo condetur dignius auro,
Dum tamen infernis requies detur et bona uiuis
Praestetur de morte salus ac pace fruantur
Aeris innocui caelum mare Tartara tellus,
Vnde genus ducis; morti licet illa sepulchrum
230
Comparet, omen erit, si reddat Troia tributum,
Troia uel Danais uectigal funera praestent.
titulum genuinum esse censuit Vollmer, Diaz uero duo tantum prima uerba Dracontii esse