Felix carmina (anth. Riese) 214

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


214 R = 205 SB

 

EIVSDEM

 

Aliter

 

Tranquillo, nymfae, deCurrite fluminis ortV.

Hinc noua flagranti sVccedite lumina FoebO

Rupibus excelsis ubi Nunc fastigia surgunT

Aequanturque polo toTis praecelsa lauacrA

5

Sedibus. hic magnis exArdent marmora signiS,

Ardua sublimes praeuIncunt culmina termaE,

Muneraque eximius taNti dat liminis auctoR

Vnica continuae praeNoscens praemia famaE.

Non hic flamma nocet. uOtum dinoscite carmeN,

10

Discite uel quanto uiVat sub †gurgitelymfA.

Vandalicum hic renouAt †claro† de semine nomeN

Sub cuius titulo meriTis stat gratia factiS.

214 R = 205 SB Habet etiam B