Felix carmina (anth. Riese) 213

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


213 R = 204 SB

 

EIVSDEM

 

Aliter

 

Publica qui celsis educit moenia tectis,

Hic pia rex populis Thrasamundus uota dicauit,

Per quem cuncta suis consurgunt pulchra ruinis

Et noua transcendunt priscas fastigia sedes.

5

Hic quoque post sacram meritis altaribus aedem

Egregiasque aulas, quas grato erexit amore,

Condidit ingentes proprio sub nomine thermas.

Hic bonus inriguis de<ce>rtat fontibus ignis,

Hic etiam ardentis <nullus> timet ora camini,

10

Plurimus hic imber gelidas adcommodat undas,

Hic aestus leuis est, hic nullum frigora torrent,

Hic gemina<ta> dies per candida marmora fulget.

2

dicauit

dicabit A