Felix carmina (anth. Riese) 212

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


212 R = 203 SB

 

EIVSDEM

 

Aliter

 

Regia praeclaras erexit iussio moles,

     Sensit et imperium calx, lapis, unda, focus.

Inclusus Vulcanus aquis algentibus hic est

      Et pacem liquidis fontibus ignis habet.

5

Cum lymphis gelidis gestat concordia flammam

     Ac stupet ardentes frigida nympha lacus.

Vritur hic semper gaudens neque laeditur hospes

     Et uegetat medicus pectora fota uapor.

Maxima sed quisquis patitur fastidia molis

10

     Aut grauibus madido corpore torpet aquis,

Hic Thrasamundiacis propere<t> se tinguere thermis:

      Protinus effugiet tristis uterque labor.

2

focus

locus Petschenig , qui tamen focus pro ignis poni posse admonuit