Felix carmina (anth. Riese) 211

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


211 R = 202 SB

 

EIVSDEM

 

Aliter

 

Nobilis exsultat baiarum fabrica thermis

     Et duplicat radios montibus aucta dies.

Hoc uno rex fecit opus Thrasamundus in anno,

     Inclita dans populis munera temporibus.

5

Hic senibus florens uirtus renouatur anhelis,

      Hic fessos artus uiua lauacra fouent.

Miscentur pariter sociis incendia lymphis

      Et gelidos imbres proximus ignis habet.

Vtilis hic flamma est et nullos pascitur artus

10

     Optaturque magis per noua uota calor.

Longior hic aegros morborum cura relinquit

      Nec lauat in uitreis hic moriturus aquis.

EIVSDEM

aliter eiusdem A , et sic in tribus sequentibus ('Riese secutus sum' Shackleton 1982)