Felix carmina (anth. Riese) 210

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


210 R = 201 SB

 

FELICIS

Viri clarissimi

 

De thermis Alianarum

 

Hic ubi conspicuis radiant nunc signa metallis

     Et nitido clarum marmore fulget opus,

Arida puluereo squalebat cespite tellus

     Litoreique soli uilis arena fuit.

5

Pulcra sed inmenso qui duxit culmina caelo,

     Ostendens pronis currere saxa iugis,

Publica rex populis Thra<sa>mundus gaudia uouit,

     Prospera continuans munere saecla suo.

Paruit imperiis mutato lympha sapore

10

     Et dulcis fontes proluit unda nouos.

Expauit subitas Vulcanus surgere thermas

      Et trepida flammas subdidit ipse manu.

de terminis alianaru(m) (m cum titulo) felicis u(iri) c(larissimi) (uc cum comp.) A