Pacuuius tragoediarum fragmenta


1a

Iouis ex Antiopa Nyctei nati <duo>

 

1b

Loca horrida initas.

 

Quadrupes tardigrada agrestis humilis aspera,

Breui capite, ceruice anguina, aspectu truci,

Euiscerata inanima cum animali sono.

Ita saeptuosa dictione abs te datur

5

Quod coniectura sapiens aegre contuit:

Non intellegimus, nisi si aperte dixeris.

Testudo

 

perdita inluuie atque insomnia

 

Frendere noctes, misera quas perpessa sum

 

10

fruges frendo solidas saxi robore.

 

sol si perpetuo siet,

Flammeo uapore torrens terrae fetum exusserit:

Nocti ni interueniat, fructus per pruinam obriguerint.

 

Minitabiliterque increpare dictis saeuis incipit.

 

15

Nonne hinc uos propere <e> stabulis amolimini?

 

Sed cum animo attendi ad quaerendum, quid siet

 

ceruicum

Floros dispendite crines.

 

Saluete, gemini, mea propages sanguinis!

 

20

inluuie corporis

20b

Et coma prolixa impexa conglomerata atque horrida

 

seque ad ludos iam inde abhinc exerceant.

 

Qui uiget, uescatur armis, id percipiat praemium.

 

qui sese adfines esse ad causandum uolunt,

De uirtute is ego cernundi do potestatem omnibus.

 

25

An quis est qui te esse dignum, quicum certetur, putet?

 

si non est ingratum re apse quod feci bene.

 

tuque te

Desidere <in tuto residem,> nos hic esse in <munere

Maluisti.>

 

30

Dic <mihi> quid faciam: quod me moneris, effectum dabo.

 

Proloqui non paenitebunt liberi ingrato ex loco.

 

et aecum et rectum est, <tu> quod postulas:

Iurati cernant.

 

nilne ad te de iudicio armum accidit?

 

35

Quod ego inaudiui accipite, et quid sit facto opus decernite

 

Cum recordor eius ferocem et toruam confidentiam.

 

Feroci ingenio, toruus, praegrandi gradu

 

Nam canis, quando est percussa lapide, non tam illum adpetit,

Qui sese icit, quam illum eumpse lapidem, qui ipsa icta est, petit.

 

40

men seruasse, ut essent qui me perderent!

 

pro imperio agendum est. - Quis uetat,

Qui ne attollat?

 

Parentum incertum inuestigandum gratia

 

44-45

Dolet pigetque magis magisque me conatum hoc ne quicquam itiner.

 

46

<Tamen> etsi metro picta de pala plagam

 

Gradere atque atrocem coerce confidentiam!

 

extremum intra camterem ipsum praegradat

Parthenopaeum.

 

50-51

Viam quam insistam dubito aut quod primordium

52

Capissam ad stirpem exquirendum .....

 

Quas famulitas uis egestas fama formido pudor

 

His sollicita, studio obstupida, suspenso animo ciuitas

 

55

Mortem ostentant, regno expellunt, consanguineam esse abdicant.

 

56-57

Tegiae nunc nemoralis regnum potitur transmissu patris.

 

58-59

Quid istuc est? uultum caligat quae tristitas?

 

60

Quae aegritudo insolens mentem attemptat tuam?

 

Habeo ego istam qui distiguam inter uos geminitudinem.

 

is uestrorum uter sit, cui signum datum est,

Cette.

 

Suspensum in laeuo brachio ostendo ungulum.

 

65

Nam quod conabar, cum interuentum est, dicere,

Nunc expedibo.

 

Mi gnate, ut uerear eloqui, porcet pudor.

 

Triplicem uirili sexu partum procreat.

 

Vbi ego me grauidam sentio adgrauescere

70

Propinquitate parti

 

Cum incultos peruestigans rimarem sinus

 

Semper sat agere ut ne in amore animum occupes.

 

Concentare ac dissentire parti ac da rursum aequiter.

 

Omnes, qui tam quam nos <seuero> seruiunt

75

Sub regno, callent dominum imperia metuere.

 

Tegeaea Arcadiae ciuitas

 

interea loci

Flucti flacciscunt, silescunt uenti, mollitur mare.

 

Propemodum animus coniectura de errore eius augurat.

 

80

Atque, ut promeruit, pater mihi patriam populauit meam.

 

Ciues, antiqui amici maiorum meum,

Consilium socii, augurium atque extum interpretes,

Post quam prodigium horriferum, portentum pauos

 

nam isti qui linguam auium intellegunt

85

Plusque ex alieno iecore sapiunt quam ex suo,

Magis audiendum quam auscultandum censeo.

 

Terram

Solisque exortu capessit candorem, occasu nigret,

Id quod nostri caelum memorant, Grai perhibent aethera:

90

Quidquid est hoc, omnia animat format alit auget creat

Sepelit recepitque in sese omnia, omniumque idem est pater,

Indidemque eadem atque oriuntur de integro atque eodem occidunt.

 

Mater terrast: parit haec corpus, animam <autem> aeter adiugat.

 

Idae promunturium, quoius lingua in altum proicit

 

95

incipio saxum temptans scandere

Vorticem, e summisque in omnis partes prospectum aucupo.

 

aesti forte ex arido

 

adiutamini et defendite!

 

Est ibi sub eo saxo penitus strata harena ingens specus.

 

100

Si qua potestur inuestigari uia

 

Inueni, opino, Orestes uter esset tamen.

 

102-103

Ossuum inhumatum aestuosam aulam

 

pro merenda gratia

Simul cum uideam Graios nil mediocriter

Redamptruare opibusque summis persequi

 

105

atque eccos unde certiscent ..

 

fugimus, qui arte hac uescimur.

 

Perque nostram egregiam unanimitatem, quam memoria <nulla>

Deiugat

 

Set cesso inimicitiam integrare?

 

110

Di monerint meliora atque amentiam auerruncassint tuam!

 

hymenaeum fremunt

Aequales, aula resonit crepitu musico.

 

Gnatam despondit, nuptiis hanc dat diem.

 

Responsa explanat: mandat ne matri fuat

115

Cognoscendi umquam aut contuendi copia.

 

Aut hic est aut hic adfore actutum autumo.

 

119-120

Hicine is est, quem fama Graia ante omnis nobilitat uiros?

 

121

Delphos uenum pecus egi, inde ad stabula haec itiner contuli.

 

primum hoc abs te oro, minus inexorabilem

Faxis. - Ni turpassis uanitudine aestatem tuam,

Oro: minime flectas fandi me prolixitudine.

 

128

Non decet animum aegritudine in re crepera confici.

 

Nonne officium fungar uulgi, atque aegre male factum feram?

 

130

Si quis hac me oratione incilet, quid respondeam?

 

Nunc ne illum expectes, quando amico amiciter

Fecisti

 

quidnam autem hoc soniti est, quod stridunt foris?

 

ubi illic est? me miseram! quonam clam se eliminat?

 

135

Vel cum illum uideas sollicitum orbitudine

 

Pater Achiuos in Caperei saxis pleros perdidit.

 

[ni] me caluitur suspicio,

Hoc est illud quod fore occulte Oeax praedixit.

 

Vtinam nunc matrescam ingenio, ut meum patrem ulcisci queam!

 

140

extemplo Aegisthi fidem

Nuncupantes conciebant populum ......

 

Nec grandiri frugum fetum posse nec mitiscere

 

quid? quod iam et mihi

Piget paternum nomen, maternum pudet

145

Profari.

 

Macte esto uirtute, operaque omen adproba!

 

Amplus, rubicundo colore et spectu proteruo ferox

 

Is quis est? - Qui te, nisi illum tu occupas, leto dabit.

 

Heu, non tyrannum noui temeritudinem?

 

150

Set med incertat dictio: quare expedi!

 

Nil coniectura quiui interpretarier,

Quorsum † flexiuice contenderet.

 

<Proinde> ut ista sunt promerita uestra, aequiperare ut queam

Vereor, nisi numquam fatiscar facere quod quibo boni.

 

155

Vnde exoritur? quo praesidio fretus, auxiliis quibus?

Quo consilio consternatur, qua ui, cuius copiis?

 

Illum quaero, qui adiutatur.

 

Nam te in tenebrica saepe lacerabo fame

Clausam et fatigans artus torto distraham.

 

160

Animum quae - moenis

 

quo tandem ipsa orbitas

Grandaeuitasque Pelei penuriam

Stirpis subauxit.

 

Tristitia atque animi intoleranda anxitudine

 

165

at non cernam, nisi tagam.

 

Cum neque me aspicere aequales dignarent meae

 

Prius data est quam tibi dari dicta, aut quam reditum est Pergamo.

 

Quod ego in acie celebra obiectans uitam bellando aptus sum

 

Quid benefacta mei patris, cuius opera te esse ultum autumant?

 

170

regni alieni cupiditas

Pellexit.

 

<Tuo> sub iudicio quae omnes tetinerim grados

 

Nam solus Danais hic domum itionem dedit.

 

Par fortitudo, gemina confidentia

 

175

Lamentas fletus facere conpendi licet.

 

Obnoxium esse aut brutum aut elinguem putes.

 

O flexanima atque omnium regina rerum oratio!

 

Quantamque ex discorditate cladem inportem familiae

 

Habet hoc senectus in sese, ipsa cum pigrast,

180

Spisse ut uideantur omnia ei confieri.

 

Paucis absoluit, ne moraret diutius.

 

A te Tyndareo fieri contumeliam,

Cuius <me> ueretur maxume.

 

Non tu te e conspectu hinc amolire?

 

185

Sermonem hic nostrum ex occulto clepsit, quantum intellego.

 

Currum liquit: clamide contorta astu clupeat braccium.

 

Ibo atque edicam, frequentes ut eant gratatum hospiti.

 

Concorditatem hospitio adiunctam perpetem

Probitate conseruetis.

 

190

quas gloria et - - uarietas humanum -

 

ab eo ..

Depulsum mamma paedagogandum accipit

Repotialis Liber.

 

Set hi cluentur hospitum infidissimi.

 

195

blandam hortatricem adiugat

Voluptatem

 

Mater, te appello, tu, quae curam somno suspensam leuas

Neque te mei miseret, surge et sepeli natum <tuum> prius quam ferae

Volucresque

 

200

Neu reliquias quaeso mias sireis denudatis ossibus

Per terram sanie delibutas foede diuexarier.

 

Age adsta: mane audi: iteradum eadem istaec mi!

 

Ea, ut stagnorum umorem rimarem, loca

 

Quos ego ita ut uolui offendo incolumis ...

 

205

Profecto aut inibi est aut iam potiuntur Phrugum.

 

Di me etsi perdunt, tamen esse adiutam expetunt,

Quom prius quam intereo spatium ulciscendi danunt.

 

Fac, ut coepisti, hanc operam mihi des perpetem:

Oculis extraxerim

 

210

Cur inlaqueetur hic? - Mecum altercas? tace.

 

Ne porro te error, qui nunc lactat, maceret

 

Quis deos infernos, quibus caelestis dignet decorare hostiis

 

Occidisti, ut multa paucis uerba unose obnuntiem.

 

Ibo ad eam ut sciscam quid uelit. - Valuae sonunt.

 

215

Repugnanti ego porro hunc ui detraxi ungulum.

 

Paelici superstitiosae cum uecordi coniuge

 

Vsi honore credo Achiui hunc sceptrum patientur poti.

 

Accessi Aeaeam, et tosillam pegi lecto in litore.

 

te, Sol, inuoco, ut mihi potestatem duis

220

Inquirendi mei parentis.

 

ques sunt is? - Ignoti, nescio ques ignobiles.

 

Quae res te ab stabulis abiugat? - Certum est loqui.

 

Clamore et sonitu colles resonantes bount.

 

Diuorsi circumspicimus, horror percipit.

 

225

Quid tandem? ubi ea est? quod receptast? - Exul incerta uagat

 

Cedo quorsum itiner tetinisse aiunt?

 

Si resto, porgit ut eam: si ire conor, prohibet baetere.

 

Custodite istunc uos, ne uim qui attollat neue attigat.

 

Linguae bisulcis actu crispo fulgere

 

230

mulier egregiissima

Forma

 

Caelitum camilla, expectata aduenis: salue, hospita!

 

Vitam propagans exanimis altaribus

 

Populoque ut faustum sempiterne sospitent

 

235

Repudio hospitium: regrediundum est ilico.

 

Possum ego istam capite cladem auerruncassere.

 

Qua super red interfectum <tu> esse dixisti Hippotem?

 

Atque eccum in ipso tempore ostentum senem!

 

Quis tu es, mulier, quae me insueto nuncupasti nomine?

 

240

Sentio, pater, te uocis calui similitudine.

 

Set quid conspicio? num me lactans caluitur

Aetas?

 

Neque - - <profundum>

 

Cedo tuum pedem <mi>, lymphis flauis fuluum ut puluerem

245

Manibus isdem, quibus Vlixi saepe permulsi, abluam

Lassitudinemque minuam manuum mollitudine.

 

Lenitudo orationis, mollitudo corporis

 

Pariter te esse erga illum uideo, ut illum ted erga scio.

 

Spartam reportare instat, id si perpetrat.

 

250

Nec ulla subscus cohibet compagem aluei,

Sed suta lino et sparteis serilibus

 

Inde Aetnam montem aduenio in scruposam specum.

 

aetate integra

Feroci ingenio, facie procera uirum

 

255

Vos hinc defensum patriam in pugnam baetite.

 

Pedetemptim ac sedato nisu,

Ne succussu arripiat maior

Dolor

 

Tu quoque Vlixes, quamquam grauiter

260

Cernimus ictum, nimis paene animo es

Molli, qui consuetus in armis

Aeuom agere

 

Retinete, tenete! opprimit ulcus:

Nudate! heu me miserum, excrucior!

265

Operite: abscedite iam iam.

Mittite: nam attrectatu et quassu

Saeuum amplificatis dolorem.

 

Conqueri fortunam aduersam, non lamentari decet:

Id uiri est officium, fletus muliebri ingenio additus.

 

270

Barbaricam pestem subinis nostris optulit,

Noua figura factam, comissam infabre.

 

ardua per loca agrestia pes

Trepidante gradu nititur ..

 

corpusque meum tali

275

Maerore errore macore senet.

 

Lapit cor cura, aerumna corpus conficit.

 

Parum est, quod te aetas male habet, ni etiam hunc ad malam

Aetatem adiungas cruciatum reticentia?

 

279-280

Patior facile iniuriam, si est uacua a contumelia.

 

281-282

Mane expedibo: fac tu contra mihi quod rogo respondeas.

 

283

Gnate, ordinem omnem, ut dederit, enoda patri.

 

Consternare, anime, ex pectore aude ecoluere

285

Consilium subito, mens, quod enatumst modo,

Qui pacto inimicis mortem et huic uitam offeras.

 

Nam me perbitere, illis opitularier

Quouis exitio cupio, dum prosim ..

 

regnum potior, coniugem macto inferis.

 

290

Non potest, Melanippe, hic sine tua opera exanclari labos.

 

Postquam est oneratus frugum et floris Liberi

 

Ecfare, quae cor tuum timiditas territet.

 

<Et> tamen offirmato animo mitescit metus.

 

Sed nescio quid nunc est: animi horresco et gliscit gaudium.

 

295

Regum imperator, aeternum humanum sator

 

precor ueniam petens,

Vti quae <ego> egi ago axim uerruncent bene.

 

Tu, mulier, tege te et tuta templo Liberi.

 

nam si te regeret pudor,

300

Siue adeo cor sapientia inbutum foret

 

Metus egestas, maeror senium, exiliumque et senectus ..

 

Triplici pertimefactus maerore animi incerte errans uagat.

 

Beluarum <haec> ac ferarum aduentus ne taetret loca.

 

304-305

Quamquam aetas senet, satis habeam uirium ut te ara arceam.

 

306

Neque tuum te ingenium moderat, neque fraternum ira exilium leuat.

 

O multimodis uarium, et dubium et prosperum copem diem!

 

Flexa, non falsa autumare dictio Delfis solet.

 

scrupea saxea Bacchi

310

Templa prope adgreditur

 

tiasantem fremitu

Concite melum!

 

Quae desiderio alumnum, paenitudine,

Squale scabreque, inculta uastitudine

 

315

Post quam defessus <est> perrogitando aduenas

<Omnis> de gnatis, neque quemquam inuenit scium

 

Neque perpetrare precibus imperio quiit

 

Nihilne a Troia adportat fando?

 

Quam te post multis tueor tempestatibus!

 

320

Periere Danai, plera pars pessum datast.

 

Profusus gemitu, murmure "occisti" antruat.

 

Nos illum interea proliciendo propitiaturos facul

Remur.

 

Nam Teucrum regi sapsa res restibiliet.

 

325

Haud sinam quidquam profari prius quam accepso quod peto.

 

Facessite omnes hinc: parumper tu mane!

 

Segregare abs te ausus aut sine illo Salaminem ingredi,

Neque paternum aspectum es ueritus, quom aetate exacta indigem

Liberum lacerasti orbasti extinxti, neque fratris necis

330

Neque eius gnati parui, qui tibi in tutelam est traditus?

 

mihi classem imperat

Thessalum nostramque in altum ut properiter deducerem.

 

Rapide retro citroque percito aestu praecipitem ratem

Reciprocare, undaeque e gremiis subiectare adfligere

 

335

armamentum stridor, flictus nauium,

Strepitus fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus

 

337-338

Vbi poetae pro sua parte falsa confictant, canunt,

339

Qui causam humilem dictis amplent

 

340

Quamquam annisque et aetate hoc corpus putret

 

Aut me occide, illinc si usquam probitam gradum.

 

342-343

Te repudio nec recipio: naturam abdico: facesse!

 

ut ego, si quisquam me tagit

 

nisi coerceo

Proteruitatem atque hostio ferociam

 

345

Exorto iubare, noctis decurso itinere

 

Odi ego homines ignaua opera et philosopha sententia.

 

Tu cornifrontes pascere armentas soles.

 

Agite ite, euoluite rapite, coma

Tractate per aspera saxa et humum,

350

Scindite uestem ocius!

 

ah!

Cepisti me istoc uerbo, miseretur tui.

 

Miseret me, lacrimis lingua debiliter stupet.

 

Qua te adplicasti tamen aerumnis obruta?

 

355

quin etiam ferae,

Quibus abest ad praecauendum intellegendi astutia,

Mortis iniecto terrore horrescunt .....

 

Pandite ualuas, <remouete seras,

Vt> complectar!

 

360

Nunc primum opacat flora lanugo genas.

 

terra exhalat auram ad auroram umidam.

 

Graiugena: de istoc aperit ipsa oratio.

 

Solatur auxiliatur hortaturque me.

 

365a

Ego sum Orestes.

365b

Immo enim uero ego sum, inquam, Orestes ...

ambo ergo igitur simul una enicarier

365d

Comprecamur.

 

365

Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi,

Saxoque instare in globoso praedicant uolubilei:

Id quo saxum inpulerit fors, eo cadere Fortunam autumant.

Insanam autem esse aiunt, quia atrox incerta instabilisque sit:

Caecam ob eam rem esse iterant, quia nil cernat quo sese adplicet:

370

Brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.

Sunt autem alii philosophi, qui contra Fortunam negant

Vllam miseriam esse, temeritatem esse omnia autumant.

Id magis ueri simile esse usus re apse experiundo edocet:

Velut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo.

 

375

mendicus, manticulator: ita fati oppressit iugum.

 

Ad manticulandum astu aggreditur. - scite nimquid prompserit?

 

Deinde adgrediar astu regem: <nam> manticulandum est mihi.

 

machinam ordiris nouam:

Manticulata astu anne sancta iura iuranda adicis?

 

380

Cum deum triportenta

 

Voce suppressa, striato fronte, uoltu turgido

 

Quid est? nam me exanimasti prologio tuo.

 

In turba Oresti cognita, agnota est soror.

 

quid cessatis, socii, eicere spiras sparteas?

 

385

reprime incicorem iracundiam.

 

consilium cicur

 

nulla res

Nec cicurare neque mederi potis est neque refigere.

 

Sed cum contendi nequitum ui, clam tendenda est plaga.

 

390

Priamus si adesset, ipse eius commiseresceret.

 

Quoniam ille interit, imperium Cefalo transmissum est ..

 

Alcyonis ritu litus peruolgans feror.

 

Omnes latebras, subluta mole <omnes> abstrusos sinus

 

Quid med obtutu terres, mulces laudibus?

 

395

Post quam calamitas complures annos aruas caluitur

 

Angues ingentes alites iuncti iugo

 

uolucri currit axe quadriuga.

 

400

Pausillum repeda, gnate, a uestibulo gradum.

 

Quae meum uenenis flexit socium pectora.

 

eundem filios

Sibi procreasse per Calipsonem autumant.

 

Calidonia altrix terra exuperantum uirum

 

405

labitur

trabica in alueos.

 

Nam si quae euentura sunt prouideant, aequiperent Ioui.

 

Nerei repandirostrum incuruiceruicum pecus

 

profectione laeti piscium lasciuiam

410

Intuentur, nec tuendi satietas capier potest.

Interea prope iam occidente sole inhorrescit mare,

Tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum obcaecat nigror,

Flamma inter nubes coruscat, caelum tonitru contremit,

Grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit,

415

Vndique omnes uenti erumpunt, saeui existunt turbines,

Feruit aestu pelagus.

 

murmur maris

 

hinc saeuitiam Salaciae

Fugimus.

 

420

liqui in Aegaeo fretu

 

qui stirpem occidit meum

 

Flexanima tamquam lymphata aut Bacchi sacris

Commota, in tumulis Teucrum commemorans suum

 

Topper tecum, sist potestas, faxsit: sin mecum uelit

 

425

Obstinati exortus