Dracontius Romulea 8

Reference basis text: É. Wolff, 1996

Editing of the digital edition: A. Luceri - O. Portuese, 2010

Other sections


DE RAPTV HELENAE

Troiani praedonis iter raptumque Lacaenae

Et pastorale scelerati pectoris ausum

Aggrediar meliore uia. Nam prodimus hostem

Hospitis et thalami populantem iura mariti,

5

Foedera coniugii, consortia blanda pudoris,

Materiem generis, sobolis spem, pignora prolis:

Nam totum de matre uenit, de matre creatur

Quod membratur homo; pater est fons auctor origo,

Sed nihil est <sine> matre pater: quota portio patris

10

Omnis constat homo? Mater fit tota propago.

Ergo nefas Paridis, quod raptor gessit adulter,

Vt monitus narrare queam, te grandis Homere,

Mollia blandifluo delimas uerba palato;

Quisquis in Aonio descendit fonte poeta,

15

Te numen uult esse suum; nec dico Camenae

Te praesente "ueni": sat erit mihi sensus Homeri,

Qui post fata uiget, qui duxit ad arma Pelasgos

Pergama Dardanidum uindex in bella lacessens;

Et qui Troianos inuasit nocte poeta,

20

Armatos dum clausit equo, qui moenia Troiae

Perculit et Priamum Pyrrho feriente necauit:

Numina uestra uocans, quicquid contempsit uterque

Scribere Musagenes, hoc uilis colligo uates.

Reliquias praedae uulpes sperare leonum

25

Laudis habent, meruisse cibos quos pasta recusant

Viscera, quos rabies iam non ieiuna remisit

Exultant praedamque putant nuda ossa ferentes.

Attica uox te, sancte, fouet, te lingua Latina

Commendat: uulgate, precor, quae causa nocentem

30

Fecit Alexandrum raptu spoliaret Amyclas.

Caelicolum praetor iam sederat arbiter Idae:

Iam gremium caespes, iam surgens herbida tellus

Stabat et aetherium fuerant herbosa tribunal.

Soluerat Iliacus caeli uadimonia pastor

35

Et litem facit ipse suam: laudata recedit

Contempta Iunone Venus. Tunc uirgo decore

Victa dolet, nam tristis abit: heu nescia mens est,

Quae mala circumstent ausum dare iura Mineruae.

Iudicis Idaei pretio sententia fertur

40

Damnaturque Paris; nec solus pastor habetur

Ex hac lite reus: damnantur morte parentes,

Damnantur fratres, et quisquis in urbe propinquus

Aut cognatus erat, cunctos mors explicat una.

Atque utinam infelix urbs tantum morte periret!

45

Damnantur gentes, damnatur Graecia sollers

Heu magnis uiduanda uiris; orbatur Eous

Memnone belligero, damnatur Thessalus heros

Et Telamone satus, pereunt duo fulmina belli.

Pro matris thalamo poenas dependit Achilles

50

(Vnde haec causa fuit), forsan Telamonius Aiax

Sternitur inuictus, quod mater reddita non est

Hesione Priamo; sic est data causa rapinae,

Cur gentes cecidere simul, cum sexus uterque

Concidit, infanti nullus post bella pepercit.

55

Sic dolor exurgit diuum, sic ira polorum

Saeuit et errantes talis uindicta coercet?

Compellunt audere uirum fata, impia fata,

Quae flecti quandoque negant, quibus obuia nunquam

Res quaecunque uenit, quis semita nulla tenetur

60

Obuia dum ueniunt, quibus omnia clausa patescunt.

Iam grex horretur, fontes casa pascua siluae

Flumina rura pigent nec fistula dulcis amatur;

Non placet Oenone, sed iam prope turpis habetur,

Ex quo pulchra Venus talem promisit in Ida,

65

Qualis nuda fuit: talem iam pastor anhelat.

Sordent arua uiro post iurgia tanta dearum,

Pergama sola placent et moenia quaerere Troiae

Mens et fata iubent. Monitus Paris omnia norat

Blandita nutrice puer, quo sanguine cretus,

70

Qui genus, unde domus; rapiensque crepundia pastor

Troianum carpebat iter. Vix uiderat arcem

Lassus, et intactae procumbunt culmina turris,

Ingemit et tellus, muri pars certa repente

Concidit et Scaeae iacuerunt limina portae;

75

Tunc Simois siccauit aquas, crystallina Xanthi

Fluminis unda rubet, sudat pastore propinquo

Palladium uel sponte cadunt simulacra Mineruae.

Forte dies sollemnis erat, quo Pergama rector

Infelix Priamus post Herculis arma nouarat:

80

Annua persoluens ingratis munera diuis

Laomedontiades capitolia celsa petebat

Reddere uota Ioui, laturus sacra Mineruae.

Ad dextram genitoris erat fortissimus Hector,

Troilus ad laeuam pauido comitante Polite;

85

Cetera natorum turba stipata subibat.

Reginam interea natarum turba coronat

Et nuribus comitata uenit pia uota ministrans:

Rex Helenum sequitur, Cassandrae mater adhaeret.

Dum pergunt et templa petunt, prorumpit in agmen

90

Pastor et attonitos elata uoce salutat:

"Sis felix, princeps, omnes saluete sodales

Aut fratres, ut uera feram: tu fortior Hector,

Culmen et urbis apex, et uiribus indolis alme

Troile: frater ego, fratrem cognoscite uestrum.

95

Germanus sum uester ego Priamique propago,

Hecuba mi genitrix, abdicor crimine nullo:

Paruus Alexander pastor nutritur in Ida.

Nec pastor sit uile, Phryges: ego iurgia diuum

Compressi, nam lite caret me iudice caelum.

100

Si credis, germana manus (nec cetera regis

Conscia corda negant nec mater pignus abhorret),

Noscite depositi uel certa crepundia, fratres".

Dixerat et testes generis proiecit in arce.

Verba fides pietas quatiunt mox corda parentum,

105

Ammissumque nefas generosa mente fatetur

Fusus in ora rubor. Paridis mox colla lacertis

Alligat et natum fletu gaudentis inundat

Conuictusque pater ueniam de prole negabat.

Obstupuere omnes. Mater gauisa recurrit

110

(Dat celeres pietas gressus quos denegat aetas),

Mox iuuenem complexa tenet: per colla per ora

Oscula diffundunt et lambere membra parentes

Insistunt iuuenis certatim, sed pius ardor

Affectus dispensat, agens alternat utrique

115

Et uicibus cara Paridis ceruice fruuntur.

Nuntius interea totam compleuerat urbem:

Fama uolat per templa deum, quod pastor ab Ida

Se uelit ostendi regni de stirpe creatum.

Tunc Helenus uates templum dimisit et aram

120

Et procul exclamat: "Pater impie, pessima mater,

Quid pietas crudelis agit, quid perditis urbem?

Haec est illa tuo fax, mater, prodita somno,

Quae simul incendet Troiam regnumque parentum

In sortem dabit illa nurus. Coniurat in arma

125

Graecia tota dolens raptum punire Lacaenae,

Litora nostra petent Danai cum mille carinis,

Dorica castra fremunt, iam Pergama uexat Achilles,

Iam pugnant Danai, iam cernimus Hectora tractum,

Troile, iam per bella furis, iam sterneris audax

130

Ante annos, animose puer, uirtute proteruus.

Sed quid fata ueto, quid fixos arceo casus,

Cum nihil aduersis prosit prudentia signis?

Me fortuna potens expectat Pyrrhus et ingens".

Dum loquitur, Cassandra uenit furibunda sacerdos

135

Et matrem complexa canit: "Quid, mater iniqua,

Quid, pater infelix, quid funera nostra paratis?

Immemor heu pietas: uni pia mater haberis

Pastoremque foues, sed multis impia constas

Regibus, Hectoreum supplex emptura cadauer

140

Per montes per saxa datum; nec uenditur Hector

Integer et lacerum retines pro pignore corpus

Funeris Hectorei pretio maiore redemptum.

Me stuprum per templa manet, me pessimus Aiax

Inuadet pereunte domo. Iam Troia crematur,

145

Sed flammis, rex, ipse cares; iamque Hecuba latrat,

Astyanax Danais muro iactatur ab alto.

Sic praestat Bellona nurum, gener ipse Tonantis

Idaeus sic pastor erit capietque triumphum,

Sed post ipse cadet. Veniet mox Pyrrhus ad arma,

150

Qui scindat muros, qui damnet Pergama flammis,

Qui Priamum gladio feruens obtruncet ad aras.

Sed quid uana cano? Iam consocer esse Tonantis

Vult genitor patriamque premit natosque nefandus

Odit et Andromachen quaerit uiduare marito.

155

Troile, quid cessas? Quid parcis, fortior Hector?

Vos repetunt mortes, in uos mala fata feruntur,

Vos petit Aeacides, saeuum uos fulmen Achilles

Amputat, insontes poenam raptoris habetis.

Prouida non credor. Vos saltem surgite, ciues,

160

Rumpite complexus quos dant per colla parentes

Infausto iuueni, muris depellite fratrem!

<Hic> hostis quem fata canunt, qui mortibus urbem

Congeret et Priamum faciet non esse sepultum.

Pectore Cisseo rapiatur pignus acerbum

165

Macteturque nefas et Pergama nostra pientur,

Placetur Iuno, placetur uirgo Minerua,

Sacrilegi de morte Iouem placate Tonantem,

Cuius postponens Vulcani laudat amorem.

Vrbibus in multis mos est donare Salutem

170

Mortibus insontum, sed uos mactate nocentem,

Vt liceat seruare pios. Augere dolores

Vt resecet medicina solet membrisque salutem

Membrorum de parte dabit; nam corporis aegri

Fit iactura salus et uires passio praestat

175

Quas auferre solet. Hoc <uos> assumite fratres,

Hoc ciues audite mei, laudate parentes:

Dicite pastorem gladio pietatis obire,

Fraterno mucrone cadat. Si forte profanus

Hunc feriet quicunque reum, sit in urbe sacerdos:

180

Cedo; loco si forte meo pius esse recusat,

Pontifices Helenus Laocon, sacrata potestas,

Cedent oranti uel mysticus extat uterque".

Dum canit infelix gemitus Cassandra futuros,

Visus adest cunctis Phrygibus Thymbraeus Apollo,

185

Qui mercede carens conclusit Pergama muro

Et genus ingratum poenas persoluat auari

Exoptat: stupuere Phryges, tacet ipse sacerdos.

Effatur: "Quid uirgo canit? Cur inuidus alter

Exclamat? Helenus deterret Pergama uerbis?

190

Pellere pastorem patriis de sedibus unquam

Fata uetant, quae magna parant. Stant iussa deorum:

Magnanimum Aeacidem solus prosternet Achillem.

Troianos regnare placet, qua solis habenae

Ostendunt tolluntque diem, qua uertitur axis

195

Frigidus et zona flammatur sole corusco.

Troianis dabitur totus possessio mundus,

Tempore nec paruo Troum regnabit origo.

Fata manent, conscripta semel sunt uerba Tonantis,

'Imperium sine fine' dabit. Cohibete furorem.

200

Mortali diuum periet quo iudice iudex?

Nec hoc fata sinunt. Pudor est uoluisse nocere

Et non posse tamen. Pigeat, iam nemo minetur

Quem Clotho, quem Lachesis, quem uindicat Atropos ingens.

Scindite pellitas niueo de pectore uestes,

205

Murice Serrano rutilans hunc purpura uelet.

Nec pudeat, quod pauit oues: ego pastor Apollo

Ipse fui domibusque canens pecus omne coegi,

Cum procul a uilla fumantia tecta uiderem;

Alcestam sub nocte pauens deus ubera pressi,

210

Admetus intrantes haedos numerabat et agnos".

Dixerat, et Phoebum Priamus summissus adorat

Et grates securus agit, tacet optimus Hector.

Iam regno non impar erat, sed sceptra tiaram

Imperium trabeas iam post caeleste tribunal

215

Totum uile putat, solam cupit addere famam

Maiorum titulis, uiuaces quaerere laudes,

Vt celet quod pastor erat. Vix uiderat aulam

Regis, et Iliacas quaerit per litora puppes;

Aegaeum sulcare fretum iam mente parabat.

220

Sic pater alloquitur iuuenem sermone uerendo:

"Nate, redux pietatis amor, bonus arbiter Idae,

Dic, ubi uis armare rates, ubi carbasa tendis?

Nusquam bella paro, regnum sub pace guberno.

Sed si torpor iners pudor est et turpe uacare

225

Credis, Alexander, certe legatus adesto

Et Telamona ducem conuentum exposce sororem

Hesionem mox, nate, meam: captiua tenetur

Me regnante soror. Dum Dorica regna peragras,

Dat Venus uxorem, faciet te Iuno maritum".

230

Tunc iuuenis gauisus ait: "Paremus ouantes,

Optime Troiugenum, nihil est quod iussa recusem".

Laetatur senior tali moderamine nati;

Effatur: "Tua uota, Paris, di iusta secundent;

Hoc tantum supplex genitor rex, nate, precatur:

235

Iliacos proceres tres tecum pergere saltem

Imperio concede meo: ueneranda senectus

Praecipitem frenat monitis per cuncta iuuentam.

Egregios comites praestem, tria lumina gentis

Hectore praelato, cui tota potentia cedit:

240

Antenor Polydamas erunt iuuenisque Dionae

Aeneas cognatus adest". Sic fatus et omnes

Vt ueniant rex ipse iubet properante ministro.

Cum ducibus redit ipse uolans ad tecta satelles

Regia; cognoscunt proceres quo uela parantur.

245

Nec mora, conscendunt puppes et litora linquunt.

Dardana iam Tenedon classis transibat, Abydon

Et Seston dimisit aquis curuasque Maleas;

Iam Salamina uident Telamonia regna petentes.

Vt portum tetigere rates, mox ancora mordet

250

Litus et inuentas ferrum pertundit harenas;

Puppibus annexis terram Troiana iuuentus

Et proceres petiere simul, sed regis ad aulam

Linquentes mox litus eunt. Quos suscipit heros

Hospitio Telamon. Ramos frondentis oliuae

255

Portantes ad tecta ducis sub imagine pacis

Non pacem, sed bella gerunt; nam dicta tenebant,

Quae possent armare uirum, nisi iura uetarent

Hospitii, quae nemo parat uiolare modestus.

Rege salutato postquam legatio Troiae

260

Sedit, et Antenor placida sic uoce profatur:

"Troiugenas proceres et regis pignus ad aulam,

Rex Telamon, uenisse tuam quae causa coegit,

Insinuare decet: si iusseris ipse, loquentur

Consortes nunc ore meo uel regia proles.

265

Dardanides Priamus, gentis reparator et urbis,

Quam uestras populasse manus meminisse fatemur,

Iussit ab Iliaco delectos pergere regno

Ad tua regna, potens, germanam regis ut, heros,

Bellorum quam iure tenes, in pace refundas:

270

Posceris Hesionem. Iacet ingens Troia fauillis

Excidii compressa sui, nec Pergama ductor

Surrexisse putat, nisi iam, rex magne, sororem

Reddideris regi, quae nunc captiua tenetur.

Turpe ducis seruire genus crimenque putatur,

275

Si non bella dabunt regi quod bella tulerunt.

Si pax hoc optata negat, pro rege rogaris:

Te repetisse puta Priamo retinente sororem;

Non dolor armaret, si non daret ille rogatus?

Quod peteris, Telamon, scelus est et fama pudoris;

280

Nascitur inuidia, Priamo regnante sororem

Graiugenis seruire suam, liuor malus inde

Creditur: 'Iliacas potuit reparare ruinas',

Murmur erit Phrygibus, 'consortem sanguinis unam

Non ualuit' dicent 'rector de rege mereri'.

285

Dixerat. At Telamon mentes armabat in iras;

Nam pietas affectus amor concordia proles

Accendunt motus in pectore fellis amari.

Conubium regni, thalami consortia casti

Scindere poscebant, et, quod mens nulla tulisset,

290

Aiacis haec mater erat. Sic incipit ore

Turbidus Aeacides iusta succensus in ira:

"Si pudor Iliacis aut mentibus esset honestas,

Excidium Troiae si pectora uicta dolerent,

Herculeos comites Priami gens, praeda Pelasgum,

295

Non magis auderent in bella lacessere Graios

Semideum post bella ducum, quibus Ilios ingens

Victa iacet. Placuitne Phrygis periuria gentis

Soluere uos iterum? Sic dudum parua luistis

Supplicia? Priamo, Troes, mea dicta referte:

300

Victori quis uictus ait: 'Te bella gerente

Me maneat uirtutis honos, me praeda sequatur,

Praemia me laudis, me praemia cuncta triumphi

Expectent, sterili uictor sed laude potitus

Et ieiunus eat'? Quis regi quisue marito

305

Vel misero sic ausus ait cum uoce proterua:

'Conubium rescinde tuum, rumpatur honesto

Foedere iuncta domus, thalami damnentur amantum,

Festiuas extingue faces'? Quis uicit, ut istud

Audiat Aeacides, patriam qui perculit hosti?

310

Quando tamen uictor uicti sub lege tenetur?

Si Priami recidiua domus manet illa tyranni

Post ignes reparata meos, si pendit amorem

Germanae rex ipse suae, pro dote sorori

Vel regni pars iusta detur, ne uindicet Aiax

315

Quod matri donasset auus, si Troia maneret.

Temporibus soceri senuit si Graia iuuentus,

Quam nostis per bella, Phryges, successit in armis

Bellipotens ducibus cunctis optata propago.

Est mihi bellipotens non uilis pignoris Aiax:

320

Eminet et quaerit de qua iam gente triumphet;

Thessalus Emathia fratris nutritus Achilles

Emicat et toruos exercet in arma biformes

Patroclo populante simul Centaurica lustra;

Tydides Sthenelusque fremunt Aiaxque secundus;

325

Nestoris Antilochus Palamedes Teucer Vlixes

Exultant quod Troia redit, quod Pergama surgunt".

Tunc Polydamas ait summissa uoce profatus:

"Belliger armipotens, animarum iudicis heres,

Rex cui de nostris est gloria summa ruinis,

330

Temperet inuidia, frangat dolor, ira quiescat.

Captiuam repetit, reginam frater honorat,

Nos et adoramus. Non sic, si Troia maneret,

Nuberet Hesione: regnum captiua meretur,

Fit felix de sorte mala, fit praeda potestas,

335

Imperium de clade tenet, diadema tiaram

Qui tulit ipse dedit. Quae sit gens Dardana, rector,

Exhinc nosce precor: nescit seruire subacta,

Quam melius regnare decet; haec imperat Argis,

Per quos uicta perit; dominam sibi Graecia uictrix,

340

Non famulam quaesiuit ouans. Miranda per orbem

Mens generosa ducis, quae non uult regna grauare,

Cum ruerint uirtute tua! Releuare iacentes

Et reges regnare iubes regesque creare,

Dum possent seruire tibi. Sors cassa duelli

345

Te moderante uacat nec possunt bella nocere.

Te uincente, potens, quis nolit uictus in armis

Sorte tua post bella capi? Qui uicerit hostis,

Seruiet, et uicti melius te praesule regnant".

Haec legatus ait. Regis iam corda tepescunt,

350

Quae fuerant accensa nimis. Sic magna leonis

Ira fremit, cum lata procul uenabula cernens

Venantis crispare manu iam uerbera caudae

Cruribus incutiens spargit per colla per armos

Erecta ceruice iubas, iam tenditur altus

355

Dentibus illisis et pectus grande remugit

(Flumina tunc resonant, montes et lustra resultant);

Ast ubi uenator reiecta cuspide sollers

Sponte cadit pronusque iacet, perit ira leonis,

Turpe putans, non dente suo si praeda iacebit;

360

Temnit praedo cibos, quos non facit ipse cadauer,

Ignoscens feritate pia, ueniale precatus

Venator si cesset iners: sic rector Achiuus

Frangitur et Phrygibus conuiuia laeta parari

Per septem iubet ipse dies. Cythereus et Aiax

365

Colloquium commune tenent, duo fulmina belli;

Regis Alexandrum iuuenem regina Pelasgum

Hesione complexa fouet, germana parentis;

Vultibus in Paridis Priami laudatur imago.

Octauo ueniente die iam sidera Phoebus

370

Elatis condebat equis, iam cuncta rubebant

Oceano nudante rotas stridentibus undis;

Tunc Anchisiades sublimi uoce profatur:

"Rex inuicte armis, felix in pace senesce,

Quamuis nemo ducum uos unquam in bella lacessit,

375

Ex quo Troia perit, nec uester creuerat Aiax.

At modo, rex, ter cuncta domans ter cuncta reuellens,

Murus erit sociis, aries metuendus in hostes

Aiax, magne, tuus! Priamo tua dicta loquemur".

Sic fatus. Dixere "uale" regemque salutant.

380

Tunc iter ad portum uertunt et litora tangunt.

Conscendere ratem, subducitur ancora mordax,

Vela leuant nautae, proras a litore torquent;

Puppibus incumbit uentus, mox carbasa tendit,

Dum fluctus scindunt et prospera flamina crescunt.

385

Africus interea ueniens comitante procella

Turbidus occurrit, mox sparsit in aequore classem.

Gurgite curuato rapiuntur ad astra liburnae

Et suspensus aquis per nubila nauta cucurrit

Nauigium uectante salo. Dum summa ceruchis

390

Sidera tacta putant et nil superesse fatentur

Montibus aequoreis, malo uenit altior unda

Naufragiumque diu ratibus suspensa minatur

Desuper intentans pelago ueniente ruinam.

Iam uentus subduxit aquas, extundit harenas

395

Pressa carina solo; murus stat celsior unda

Circumfusa rati, uastarum turris aquarum

Pendet et elati percellunt carbasa fluctus.

Obriguit per membra Paris, transire parabat

Ad legatorum propria de naue carinas.

400

Ast ubi dispersos longo uidet aequore Troas,

Soluitur in gemitus lacrimosae uocis amaros

Et sic orsus ait: "Felici sorte creati

Pastores, quos terra capit, quos nulla procella

Concutit. Haut ponti metuunt super aequora fluctus

405

Et rabidum pelagus temnunt latrantibus undis,

Sed celso de monte uident ut in arce sedentes

Pascua rura nemus fontes et flumina prata,

Per campos gestire pecus, pendere capellas

Praerupta de rupe procul dumeta sequentes:

410

Vt uirides tondent lasciuis dentibus herbas!

Vbera lactantes contundunt frontibus agni,

Dum cauda crispante tremunt mollique palato

Exultant potare cibos atque edere potus.

Mulgere balantum depressis ubera mammis

415

Decedente die noctis uenientibus umbris

Quantus amor, cum lacte nouo iam caseus albens

Formatur manibusque premit lac pastor ad orbem!

Candida summittit feruentes bucula tauros

Committitque duces armata fronte iuuencos.

420

Nam grauis est regnare labor, metus excutit ingens

Corda ducum, ne bella ruant, ne tela minentur

Exitium crudele: necis timor omnis ubique est.

Nam gladios tellure pauent pelagoque procellas

Formidant nec plena datur ducis hora quieti".

425

Dum loquitur, uenit unda grauis resonatque fragore

Et puppim percussit aquis: sublata carina

Tollitur et Cypro classi depulsa resedit.

Post signum uenere rates recidente procella

Et Cyprum tenuere simul. Legatio sola

430

Defuit, una fretis et fluctibus acta negatur

Puppis in Ionium rabidis collisa procellis;

Aegaeo nam pulsa caret. Mox pastor harenis

Dardanus exiluit tremulis post aequora plantis

Et se cum sociis tacta tellure refouit.

435

Cypro festa dies natalis forte Dionae

Illa luce fuit. Veniunt ad sacra Cytherae

Reddere uota deae quicquid capit insula Cypros,

Quod nemus Idalium, quod continet alta Cythera,

Quod Paphon exornat, tacitas quod lustrat Amyclas.

440

Candida praeterea Iouis alitis Helena proles

Venerat, absentem retinet dum Creta maritum.

Nuntia fama ducis totam repleuerat urbem,

Aduenisse Parin Troiano sanguine cretum.

Audit <ut> aduentum iuuenis Spartana decori,

445

Mox iubet et famuli ueniunt mandante Lacaena:

Hospitio speratus eat, nam turpe uideri,

Regina praesente Paris ceu nauita uilis

Litus harenosum teneat. Tunc hospes ad aulam

Peruolat Atridis socia comitante caterua.

450

Praeceptum dum carpit iter festinus ad urbem

Respicit ad templum Veneris, cui turba precantum

Vel conuentus erat; mox uertit iturus ad aras.

Interea niuei uolitant per litora cycni

Flumine contempto, placidas hinc inde columbas

455

Molliter intendunt omnes per inane uagari;

Quas insanus agit rapidusque sequente uolatu

Miluus insontes cunctas clamore fatigat,

Quas super accipiter uolitans grauis imminet ales.

Tunc sollers augur cretus de gente Melampi,

460

Quem fors ad Cyprum dederat per festa dierum,

...

Et sic orsus ait prorumpens uoce sagaci:

"Te oblatiua petunt auium responsa uolantum:

Conubium spondent praefulgens ore decoro

Idaliae uolucres, de gente Tonantis olores

465

Promittunt genitam, sed miluus horrida fata;

Ditis enim signatur auis, licet hora peracta

Tertia quippe sinat Phoebo candente uolucrem

Vera per immensum praesagia ferre rapacem;

Martius accipiter dotem fera bella minatur".

470

Tunc Paris ad caelum tendens cum lumine palmas

Numina magna uocat puerum matremque Dionem:

"Aurea siderei proles Venus alma Tonantis,

Numina mille tenens, artes cui mille fauendi

Dat pater et natus supplet simul, omina firma,

475

Quae cycnus genitoris agit, quae uestra columba

Prodidit. Infaustos opus est cohibere uolatus:

Martis et inferni uolucres raptoris obuncas

Augur auerrunces sacris, quibus imperat auctor

Troius ille puer Ganymedes, conditor artis,

480

Et Polles, cui pinna loquax dat nosse futura".

Pauca precatus erat supplex et templa subibat

Vestibus indutus Tyriis et murice regni

Perfusa chlamys ipsa fuit, quam purpura fulgens

Flammabat diffusa humeris; hanc fibula mordax

485

Iungit, et ornatus iuueni plus ammouet aurum,

Quo distincta micat radians per stamina uestis.

Cetera turba comes Phrygio succincta decore

Fulgebat. Delubra petens intrauit ad aras

Pastor et in sese cunctorum lumina uertit:

490

Aspicit hunc errans oculis ornata Lacaena,

Effigiat per cuncta uirum, quibus ille decorus

Vestibus incedat uel qua lanugine malas

Vmbret et in roseo prorumpat flosculus ore.

Laudat amans mirata uirum flammata Lacaena

495

Ignibus Idaliis; nam dudum flammiger ales

Matre iubente puer telo candente medullas

Ledaei partus furtim iaculatus amorem

Vsserat. At pastor repetit post sacra Dionae

Hospitium. Regina uenit pallente rubore,

500

Nam flammis perfusa genas pallentibus ibat:

Fusus uterque decor manifestum uulgat amorem.

Pastorem pudibunda petit cohibente pauore

Hortaturque uirum feruens, qua stirpe creatus

Indicet, et fuerit qua iam uexante procella

505

Ad Cyprum pulsus. Medio sermone Lacaena

Iam tacet et quaerit iuuenem quibus appetat ardens

Dictorum uerbis. Sed pastor, perfidus hospes,

Vt sensit fragiles mulieris pectore sensus,

Incipit Iliacus non quo sit sanguine cretus

510

Nec quibus excussus uentis ad litora Cypri

Venerit effari; trepidus iam uoce remissa

Reginam laudabat amans, culpare maritum

Coeperat absentem, quod iam pulcherrima coniux

A tepido deserta uiro neglecta uacaret,

515

Sacra Dionaeae matris uel templa petisset,

Adiungens: "Si talis erit, quam forte merebor

Vxorem, sic blanda genis, sic ore modesto,

Sic oculis ornata suis, sic pulchra decore,

Candida sic roseo perfundens membra rubore,

520

Sic flauis ornata comis, sic longior artus

Et procera regens in poplite membra uenusto;

Tali semper ego dignatus coniuge felix

Non desim: famuler supplex et iussus adorem,

Conubio seruus ueniam sub lege mariti

525

Nocte dieque pauens quidnam uelit illa iubere

Quae specie fulgente micat. Menelaus oberrat

Numine contempto non dicam, coniuge pulchra,

Quamuis numen adest ueniens de stirpe Tonantis,

Vnde genus duco". Mox haec est uerba locutus,

530

Tyndaridis faciles quatiunt suspiria sensus

Et sic orsa refert: "Quae sit tua, pulcher, origo,

Te reticente magis dudum cognouimus omnes.

Est commune genus: pariter tua regna petamus,

Sis mihi tu coniux et sim tibi dignior uxor.

535

Hoc nam fata iubent uel nos hoc Iuppiter urget:

Viuere me gemini iussit sub sorte mariti.

Conferet Atridi quisquis me duxit amator,

Vt uiuum linquam non iam moriente marito,

Post thalamos primi cui debent fata secundum".

540

Dixit et egressi puppes et litora poscunt.

Dum portus classemque petunt, respexit ad urbem

Pastor et ingentem uidit consurgere nubem

Pulueris extorti, mouit quam turba sequentum.

Tunc Paris alloquitur comitantem praedo rapinam:

545

"Occidimus, regina, pares, nos Graia iuuentus

Insequitur; gladio uestigia nostra sequaci

Captatum peruenit iter quicunque satelles

Coniugis Atridis, subnixus et hospite turma,

Mox armatorum rapiens ad bella cohortes:

550

Et mecum fortasse cades, si tela sequentur".

Tunc Spartana refert: "Iuuenis, quid nostra retardas

Pectora colloquiis? Phrygibus tamen arma capessant,

Rex dilecte, iube, gressus celerare ministros

Imperio compelle tuo: properamus ad aequor,

555

Et uacat e iussis concurrens turba ministris".

Sic effata uolens rapitur per colla tyranni

Iam Priami cum clade nurus; sic terga iuuenci

Europam rapuere dei, cum Iuppiter ipse

Taurus Olympiaca produxit cornua fronte;

560

Fulmineus uector sobolem famulantibus undis

Gaudet Agenoriam caelestia colla grauantem,

Cum Cadmi cognatus aquas freta magna secaret.

Ergo ubi peruenit raptor turbatus ad aequor

Et licet exhaustus cursu uel pondere lassus,

565

Qui gratum portabat onus, tamen ipse Lacaenam

Litore non posuit, media sed puppe locauit;

Nautae uela leuant et remis castra mouentur.

Adueniunt collecta manus iam classe remota

Et quatiunt omnes palmis in litore frontes,

570

Nunc galeas, nunc tela simul clipeosque tonantes

Proiciunt; tunc ipse uolans per rura maritus

Sudanti peruectus equo, quem nuntius horrens

Fregerat ad Cyprum uenientem sacra dicare,

Vt conspexit amens sulcari puppibus undas

575

Et thalamos gestare suos, collisus harenis

Ingemit et flauos extorquet uertice crines.

Hyrcanae sic saepe solent per deuia tigres

Affectu stimulante rapi, cum pignora mater

Perdit et elusa feritas pietate nocentis

580

Raptoris sectatur iter, uestigia sollers

Insequitur praedonis equi, sessoris anheli;

Ast ubi torua parens transacto flumine natos

Secerni conspexit aquis, redit orba dolore

Et gemit infrendens amissum nobile pignus:

585

Atrides sic maestus erat de coniuge rapta.

Interea Aeneas rediens legatio Troiam

Venerat et Priamo Telamonis dicta reportat.

Sed Paridem genitor postquam non uidit amatum,

Plangit et albentes immundat puluere canos.

590

Antenor Priamo pelagi narrare labores

Iam fletu manante genis et mille pericla

Coeperat; ignarus quid de pastore procella

Fecerit aut iuuenis classem si merserit unda

Nescius ore refert; hoc tantum nosse fatetur,

595

Quod pelagi rabies subuerso gurgite ponti

Sparserit Iliacas in tempestate carinas.

His dictis gemit aula ducis sub luctibus atris:

Moenia iustitio foedant et plangitur urbe,

Sexus uterque gemit, non pro uirtutis honore

600

Aut quod talis erat qui posset bella subire

Aut ingesta pati uel summis uiribus hostem

Frangere et ensiferas acie iugulare cohortes

(Quamuis Alexander si uiribus Herculis esset

Aemulus aut certe Meleagrum aut Thesea fortes

605

Aequaret uirtute potens, tamen Hectore magno

Sospite nemo Parin lugeret corde dolenti),

Sed regis quia natus erat, fit planctus in urbe.

Nam quicunque memor Heleni mox dicta tenebat,

Laetatur gaudens et tantum uoce dolebat.

610

Tunc pater absenti tumulum formabat inanem,

Vt iacuisse putes praesenti morte cadauer.

Dum parat inferias genitor mactare sepulchro,

Non ubi corpus erat, uel nil satiare cruore,

Per freta conspiciunt notam de litore classem.

615

Prima ratis iuuenis regali praedita signo

Apparet, quam serta ligant; ornata rosetis

Candida pepla uolant et carbasa sericus ornat,

Et Veneris celsa spectatur ab arbore myrtus,

Quam sponsus defixit ouans. Occurrit ad undas

620

Hecuba cum Priamo populi comitante caterua,

Suscipiunt sponsam, dat cunctis oscula pastor

Ad patrem Priamum gradiens matremque salutans;

Dulcia colla tenent et uultibus oscula figunt.

Non inuitus adest, nec gaudet fortior Hector,

625

Quem Troilus sequitur non inuitus tamen aeger,

Non membris sed mente grauis; praesagia sensus

Concutiunt animosque uiri: Mors ore cruento

Inter Troianos discurrit saeua caterua,

Heu quantos raptura uiros, quae fata datura

630

Aut quantas per bella nurus uiduare parata!

Troile, sectatur uestigia uestra Polites.

Sic solet umbra sequax hominem larualis imago

Muta sequi nec membra mouet, nisi mouerit ille

Quem sequitur; si cesset homo, cessabit imago

635

Vel quodcunque mouens si sederit, illa sedebit

Motibus et falsis ueras imitata figuras,

Nil faciens quasi cuncta facit: sic quoque Polites.

Duxerat uxorem pastor cum sorte sinistra;

Iam muros, iam tecta petunt, iam regis ad aulam

640

Intratur sponsamque tegunt sua flammea pulchram,

Iam thalamis ornata sedet; saltatur in urbe,

Tympana iam quatiunt, iam rustica fistula carmen

Pastorale canit. Lituus nil dulce remugit,

Fescennina silent et bucina bella minatur;

645

Nec molles tuba rauca sonos dedit, aere canoro

Increpat arma duces clipeos et mille carinas;

Classica Tydidis committere bella putares.

Ite pares sponsi, iam somnia taetra probastis

Matris et ornati misero flammastis amore

650

Ostensam sub nocte facem, qua Troia cremetur,

Qua Phryges incurrant obitum sine crimine mortis.

Sanguine Troiano dabitur dos, clade Pelasgum

Ditetur Ledaea fugax per castra propago,

Orbentur superi, caelum gemat et mare plangat:

655

Crimen adulterii talis uindicta sequatur.

DE RAPTV HELENAE corr. Baehrens

DRACONTIJ OPVS DE RAPTV HELENAE N Duhn

HELENA tit. Diaz