Dracontius Romulea 7

Testo base di riferimento: A. Luceri, 2007

Cura dell'edizione digitale: A. Luceri, 2009

Altre sezioni


EPITHALAMIVM IOANNIS ET VITVLAE

Carminis Idalii cuperem nunc ebrius esse

Nobilium thalamis, Fabiani sanguinis index.

Quod mihi si felix hodie fortuna dedisset,

Non inhonorus eram, sed laude redemptus abirem

5

Vel recreatus agens, sed non tamen ipse renatus,

Emerito referens generosas auspice laudes,

Et Vitulae canerem taedas per uota Ioannis.

Laurea serta comis religans et tempora myrto

Prodere gestirem haec quae nunc per uota geruntur.

10

Cantarem quia Cypris adest, bona mater Amorum,

Agmine mollifluo ducens sua pompa choreas,

Impubes lasciuus atrox uiolentus amoenus

Lis pacis tacitusque loquax fur garrulus audax,

Nudus et armatus, ferus et pius, improbus insons,

15

Et quod amoriferum secum huc duxisse uolucrem.

Vulgarem quia tela gerit, quibus auctor Achillis

Arserit Aeacides nymphae radiatus amore;

Spicula dixissem, quibus arsit Apollo disertus,

Cum peteret Daphnen, Liber quibus arserat Indus,

20

Candida Dictaeae cum cerneret ora puellae,

Vel quibus ipse furor, Mars, est accensus amare,

Vesticolae niueos peteret cum uirginis artus,

Vt daret aeternum Romana in saecla Quirinum

Et post fata deos faceret super astra senatus.

25

Sed quia captiuo fas non est dicere carmen

Nec reticere licet festiuo in tempore uati,

Ista canant pueri, quia carmine uera loquentur;

Plausibus insultent et tympana rauca puellae

Percutiant palmis, digitis sub harundine uentos

30

Dispensent hinc inde melos perflante labello

Et quatiant dulces Museo pectine chordas,

Et uocis textura sonet neruique loquaces.

Bybliades Satyris iungant Nymphisque hymenaeos

Et Dryades passim coeant per prata Napaeis,

35

Oreadas Faunis iungant et Naidas Amnes

Et Bacchis copuletur Amor per castra Dionae;

Saltet et imparibus calamis Pan corniger intrans,

Ebrius interea nutet Silenus asello.

Oscula nectantur calamis imbuta rosatis

40

Et neruo cantante sonet noua murmura lingua:

Morsibus alternis suspenso dente fruantur.

Gratia uernantes annectat pulchra colores;

Casta Pudicitia stricto placitura marito

Floribus ex uariis texat per prata coronas,

45

Lilia mixta rosis socians uiolasque hyacinthis

Purpuret et niteat gemmae pallente rubore

Sardoasque iuget rosulis Sitifensibus herbas.

Sic puer Idalius permiscet mella uenenis,

Sic rosa miscetur spinis, medicina cerastis

50

Perficitur stimulisque fauos apis alma tuetur,

Sic pia Virginitas non tollitur ante pudoris

Vnguibus infensis quam uulnerat ora mariti,

Et prior ante sui uindex est ipsa cruoris,

Vt discat sacras fecundo uulnere flammas.

55

Sic fiunt dulces modo pignora blanda parentes

Et genus humanum sic stat sub lege perenni.

Tot bona proueniant sponsis quot dextra parentum

Iungit amoriferas per festa iugalia palmas.

Cana Fides Pietasque iugent et casta Voluptas

60

Bracchia constringat celeres uisura nepotes.

Pronuba Iuno uenit fecunda sorte maritans

Lanigera comitante dea per uota Minerua,

Concordesque simul celebrent pia sacra Dionae.

Ista canant iuuenes, hoc cantent carmen adulta

65

Et simplex aetas, pueri teneraeque puellae;

Cantilet hoc ueteranus amor, reuerenda senectus

Cantet: amator erit qui non cantarit amores,

Nescit enim senibus ueniam donare Cupido.

Ast ego, qui nequeo captus mea plectra mouere

70

Carmine, sollicito dederant quia carmina clades,

Et modo sic positus, Cythereae cantibus absens,

Sollicitus, tabidus temerarius, anxius audax:

Vt uacat expositis post proelia miles ab armis,

Saucius atque gemens quo languida uulnera curet,

75

Classica si subitis feriant clangoribus aures,

It dolor, ira redit, ceu iam sit plaga cicatrix,

Redditur et saniem sistit furor arma reposcens

(Fit medicina furor, furor et uox tessera Martis

Et dare iam membris discit tuba rauca salutem);

80

Aut uelut acer equus circi iuga ferre dicatus,

Orbita cornipedo sequitur quem ducta uolatu,

Si, fretus propria leuitate, fauoris alumnus,

Plus eat in frenos et concitus axe sonoro

Pulueris in nubem radiatis orbibus actas

85

Accipiat post crura rotas et corruat ictus,

Mox studium dolor omnis habet plangente colore,

Aduersa plaudente manu, stabulisque refertur;

Hinnitus si forte sonent strepitusque rotarum

Et fauor excussus caueis circensibus ingens,

90

Eleuat elisum: directis auribus audax

Erecta ceruice caput tremibundus et artus

Pensat nec stabulum fessis hinnitibus implet

(Iam qua stat pluitur tellus sudore furoris),

Vulnera despiciens absentibus ora lupatis

95

Ingerit et uacuos dat post praesepia cursus;

Aut auis insidiis curuato uimine clausa,

Quae cantu mulcere solet sub uoce canora

Arboreum per cuncta nemus durosque labores

Agricolum, silet intus habens captiua dolorem

100

Libertatis amans auras nemorumque cacumen

Et tacet omne melos retinens sub uoce silenti;

Altera si resonet modulatis cantibus ales,

Ingenuos dat capta sonos quasi libera, uernans

Vt credatur auis ramo cecinisse uirenti,

105

Illa tamen querulas miscet male garrula uoces;

Sic ego captiuus, tot festis plausibus actus

Carmina pauca feram delectis ipse duobus

Ex genere amborum, qui me modulante canentur:

Pontifices sacri Statulenius Optauianus

110

Moribus innocuis, sancta pietate modesti,

Religione pii, castis altaribus apti,

Quorum cana fides per sacra Palatia pollens

Floruit (unus erat Latialis mysticus aulae,

Alter apud Danaos sacrata mente dicatus);

115

Quorum sanguis adest, quos omina fausta iuuabunt:

Ex hac progenie iunctis et gente togata

Coniugio tali speremus numina nasci!

Nam mihi quod teneor non <est> dolor alter acerbus

Quam quod apud tales obliuio longa moratur

120

Nominis inclusi. Sed si me claustra fatigant

Temporis immodici, nec uos impune tacetis:

<poena> est non leuior uobis quatiente pudore,

Quod licet exiguum tamen inter iura poetam

Temnitis immemores, facunda mente periti.

125

Quid prodest seruasse hominem per tanta pericla

Et clausum liquisse diu sub clade salutis?

Non male peccaui, nec rex iratus inique est,

Sed mala mens hominis, quae detulit ore maligno

Et male suggessit tunc et mea facta grauauit.

130

Poscere quem ueniam decuit, male suscitat iras

Et dominum regemque pium saeuire coegit.

Nam Deus omnipotens compunget corda regentis,

Quando iubet pietate sua ueniamque relaxat.

At cum liber ero domino ignoscente reductus,

135

Dum tacet os uestrum nec nos sermone iuuatis,

Nomina uestra, reor, praeconia nulla manebunt.

Sed ne maesta canens concludat carmen amoris,

Post haec uota parens quid sit factura Dione,

Murmuret os tacitum, Carales cum coeperit iri.

140

Aeolias petet illa domos aditura tyrannum,

Vt frenet uentos et caerula marmora tendat:

Mollior aura means tantum bona flamina mittat,

Vt ratis incolumis Sardorum litora tangat!

Nec negat haec Eolus Veneri sua iura roganti.

145

Cypris in ornatu ueniens freta glauca uagatur;

Cum pelagi Nymphis ibunt Tritones alumni

Nereidum spumante choro Phorcique clientes

Gurgitis aequorei pisces, immania cete,

Et quaecumque latens surget de fluctibus imis

150

Belua terribilis summas gestire per undas;

Inter quas delphine sedens Galatea minaci

Neptunum perfundet aquis: rorante fluento

Ille caput barbamque ciet ridente Dione.

At uolucer Veneris uolitans super aequora pinnis

155

Iam spargens sub fraude rosas tamen igne sagittas

Mandat ad aequoreos comites et frigida ponti

Aequora flammat atrox, elementa ut uota celebrent.

Haec dixisse sat est, sed qui modo iure tacemus,

Omnia reddemus quandoque nepotibus almis.

4

eram N

erae corr. Baehrens

era coni. Baehrens in app.