Dracontius Romulea 6

Reference basis text: A. Luceri, 2007

Editing of the digital edition: A. Luceri, 2009

Other sections


<EPITHALAMIVM IN FRATRIBVS DICTVM>

"Egregii iuuenes, <uos>, gloria summa parentum,

Foedus amicitiae, solamen grande clientum,

Dulcia cantatis dum uotis carmina uestris,

Facundos uos fecit amor. Venus, alma potestas,

5

Delphica flammipotens inuasit templa Cupido:

Tempora iam lauro uel myrto cingite frontes

Et uiolis ornate comas; dent alba coronas

Lilia mixta rosis, candor pallorque ruborque

Crinibus insidat qui uernat in ore puellis,

10

Floribus ambrosiis sponsalia serta ligentur.

Saltet Apollineum Musis cantantibus agmen,

Laurea serta comis imponat pulchra Dione;

Pallados armisonae crinem praecingat oliua,

Arma serat Martis, quibus et proludere nostis

15

Et bellum, si tempus eget, perferre ualetis.

Interius uos Musa, Venus Phoebusque, Cupido

Et Bromius possedit Hymen; Mars saltat amores

Et Venerem placare cupit, cui militat omnis

Marcidus et nudis ludit post arma lacertis,

20

Ac furibundus Amor Veneris per castra triumphat:

In praedam uenere dei uincente Dione.

Ergo, Venus, te, docta, uoco, facunda, perita,

Per sensus te funde meos; tua gaudia feruent.

Sponte uenire decet, non te decet ire rogatam.

25

Sufficiant tibi uota, Venus (praecordia dura

Mollis adire soles, nolentibus ire per artus

Et mentes intrare senum uenasque leuare

Ignibus et gelidas calidis reparare fauillas,

Vt ueteranus amet senior ceu nuper adultus):

30

Non ego lasciuos opto mihi crescere sensus,

Sed precor aspergant nostrum tua carmina pectus,

Vt ualeam cantare tuos per uota triumphos

Et mixtis saltare choris, cantare choreas.

Publica magnifice per moenia uota gerantur:

35

Quas dedit una domus, domus excipit una sorores,

Quorum umbone tegor uel quorum munere uiuo:

Post uarios casus, post tot discrimina uitae,

Porrexere piam placido pro tegmine dextram

Et, quod maius erat, laesi tribuere salutem

40

Fortunamque mihi reducem pietate nouarunt.

Quisquis adest sapiens scholasticus atque peritus

Accurrit laudare uolens, cantare paratus:

Quanto ego festinem laudes et carmina ferre

Pro meritis animisque uirum? Puer alme Cupido,

45

Ignea progenies et rerum perpes origo,

Huc ades armatus fluidis post terga pharetris,

Imbue pinnatis, precor, oscula blanda sagittis,

Morsibus alternis ut lambens lingua palatum

Tergat et udentur suspensis dentibus ora.

50

Sponsa maritales cognoscat utra<que> uapores

Et sponsos sic iungat amor quasi corpore in uno,

Bracchia uirgineis annectens stricta lacertis.

Has matronali societ de more cateruae

Blanditus sub fraude dolor sub uulnere casto

55

Seruatumque diu rapiat <h>ac nocte pudorem

Et poenae sit merces amor, pia pignora, nati".

Vix ea fatus eram, subito uenit aliger ignis,

Ore micans ac fronte minax et crine coruscans,

Impubes lasciuus, erat cui castra uoluptas.

60

Ibat in obsequium Risus, Amplexibus haerens;

Iusta Libido coit, uenit et moderata Voluptas,

Candida legitimas acce<n>dens Gratia taedas

Occurrit, uenit alma Fides, Petulantia simplex,

Casta Pudicitia procedit mente quieta,

65

Sobrietas per cuncta uigil deuota cucurrit

Et quicquid iustos solite comitatur amores.

Liber pampineis ornatus fronte corymbis

Intrat et uuiferos uibrat super agmina thyrsos;

Pan calamis perflare melos Bacchaeque rotari

70

Sileno saltante placent populosque mouere

In fescenninos fremitus et gaudia mentis.

Affuit interea Cypris; subuecta columbis

Apparet de parte poli qua flammeus axis

Voluitur australis collustrans cardinis oras:

75

Florea purpureas retinebant frena columbas,

Et rosa blandifluas rutilans nectebat habenas,

Lilia sunt inserta rosis, iuga pulchra uolucrum;

Verbere purpureo Cypris iubet ire iugales,

Remigat ammotis pinnarum plausibus ales.

80

Moenia respexit Carthaginis alma Cythere,

"Illo - dixit - aues, conuertite, mando, uolatus:

Victoris soboles felici sorte iugantur.

Illic pura fides, illic prudentia simplex,

Coniugis in gremio pietas, sine fraude uoluntas;

85

Non ibi liuor edax, non est elata potestas,

Priuato sub more gerens sua iura modeste

Quae mercede sua multos coniunxit egentes:

Haec inopes dotare solet uel pascere egenos,

Legibus et nostris nudas uestire puellas".

90

Dixerat haec Cytherea parens. Iam tecta subibant

Idaliae uolucres: occurrunt Gaudia cuncta

Obsequium latura deae; tamen ore modesto,

Anxia, sola, procul, thalamo florente relicto,

Virginitas pudibunda fugit gratumque pauescens

95

Fletibus ora rigat; quae non reditura recedit.

At Venus attingens urbem petit antra mariti

Neptunique domos intrauit Maximianas:

Illic turba fremit matrum iuuenumque pudica

Et matronali sponsas cinxere corona,

100

Pompa cateruarum felix uotiua canebat:

"Progenies crementa domus Victoris honesta

Suscipit et nuribus natos iunxere parentes;

<nunc> Victori<ni>anus enim et Rufinianus

Lege maritali ueniunt sub iura Dionae".

105

Tunc Venus ad sponsas intrans hac uoce profatur:

"Crescite fecundis gaudentes lusibus ambae,

Nocte tamen properante uiris certate modeste,

Sed hoc certamen modico luctamine constet:

Acrior est puer ille meus, dum temnitur, et plus

110

Vrit amoriferis certantia membra sagittis".

Dixerat et puerum genitrix implere pharetras

Imperat. Ille libens imbutas melle sagittas

Misit et ambarum sensus transfixit harundo,

Corda ferit iuuenum ueniens et pectora fratrum,

115

Quorum uota sonant. Longa est lux ipsa diei,

Et cupiunt transire diem; succedere noctem

Exoptant paribus uotis spatiumque moratum

Lucis adoptatae transire in tempora noctis.

Pergitur ad thalamos, conuiuia laeta celebrant,

120

Agmina saltantum miscentur lusibus aptis.

Pignora pulchra micent et talia uota celebrent,

Floribus et uestris crescat generata propago.

EPITHALAMIVM IN FRATRIBVS DICTVM coni. Vollmer ex subscriptione

om. N ubi epithalamium add. manus recentior XIX saec.