Dracontius Romulea 5

Testo base di riferimento: J. Bouquet - É. Wolff, 1995

Cura dell'edizione digitale: A. Luceri, 2009

Inserimento e controllo dei dati: A. Luceri - A. Raucea, 2009

Altre sezioni


CONTROVERSIA DE STATVA VIRI FORTIS

Vir fortis optet praemium quod uolet. Pauper et diues inimici. Bellum incidit ciuitati. Diues fortiter fecit: reuersus praemii nomine statuam petiit et meruit. Secundo fortiter egit: reuersus petiit praemii nomine asylum fieri statuam suam et meruit. Tertio fortiter fecit: reuersus petiit praemii nomine caput pauperis inimici. Pauper ad statuam diuitis confugit. Contradicit.

<PROOEMIVM>

Quis furor iste nouus? Quae tanta licentia ferri?

Poscitur ut ciui liceat prosternere ciues

Et facinus sub laude gerat crimenque triumphum

Dicat et hostiles patriae reuocare sagittas

5

Ciuili sub lege uelit, uiduare maritis

Matronas, orbare patres, iugulare propinquos.

Reliquias belli scelus est cum lege necare,

Pro quibus arma tulit. Mitis si uinceret hostis,

Parceret atque humiles uellet seruare cateruas.

10

Iam non pro patria uir fortis bella gerebat

Defendens umbone latus, per proelia cristas

Dum quateret galeatus apex, aciesque cruentas

Letifero mucrone premens: sub imagine ciuis

Impius hostis erat merito, qui uincere uellet,

15

Vt ciues iugularet ouans. Optate tyrannos

Iam, proceres, uincant hostes quibus aspera mens est

Nec studium post bella manet. Dum classica rumpunt

Hostibus externis, grauis <est> inimicus in armis;

Post aciem dominus mitis qui uicit habetur

20

Aut ex hoste manet simplex ac fidus amicus,

Si bellum sub pace cadat. Quod sentio prodam:

Iam, ciues, formido, mei, uos ergo cauete:

Hostibus obstrictus patriae de clade pacisci

Clam potuit, qui saeua parat, qui colla propinqui

25

Ciuis et insontis nititur truncare cruentus.

Perdidimus quoscunque uiros, forte iste necauit:

Classica dum reboant et Martia tela pluuntur,

Inter ferratas acies lituosque sonantes

Obuius armato iuueni si ciuis adesset,

30

Quid faceret qui in pace furit, qui turpibus instat

Mortibus insontum, qui funera pressa reformat?

Seruati ciuis nunc sunt ubi praemia quercus?

Reddite bella, duces, inimicas reddite gentes:

Barbarus omnis eat, rapiant simul arma Sueuus.

35

Sarmata, Persa, Gothus, Alamannus, Francus, Alanus,

Vel quaecunque latent gentes aquilone remotae

In nos tela parent: minor est pauor. Aduena campo

Producat armatus: muris seruare salutem,

Si nequeas pugnare, licet. Cum ciue per urbem

40

Infelix quid ciuis agat? Quid? Nocte dieque

Moenia, rostra, forum, capitolia, templa, penates

Illustrans et fana simul, delubra, theatra

Circumeat cum ciue malo, cum ciue cruento?

Nullus ab insidiis locus est qui fraude uacabit.

45

Adde quod iratus uictor cum lege minatur

Et lator legis ciuilia iura repellit,

Vt legem premat ipse suam, quam sanxerat ante.

Dum uictor post bella redit, cum testis imago

Formatur uirtutis, honos et gloria campi,

50

Laetantur humiles, gaudebat turba reorum

Et ueniam meruisse putant. Quis ciuis asylum

Credat in arce micans insontibus esse periclum?

NARRATIO

Pauper adest miserandus, inops, sed ciuis honestus,

Semper egens, humilis, dignus quem diues amaret,

55

Cuius in obsequio famulari posset alumnus,

Torua superborum sineret si turba clientum.

Qui dignum seruire putans indignus habetur

Vel fastiditur supplex. Inimicus et hostis

Diuitis arguitur pauper, qui uota clientis

60

Ausus habere miser; nec <haec> tamen ipse meretur,

Sed probus horretur. Domibus magis ille potentum

Liber amicus erit, quisquis uult esse satelles:

Quo praesente nefas committitur atque siletur,

Aut scelus hoc si forte sonet, tamen ille negabit

65

Sponte petens tormenta, cruces, per membra, per artus

Carnifices flammas proprio satiare cruore,

Tortoris laudare manum; pro diuite poenas

Si patitur, si uincla gerens ergastula portet,

Se reputet cruciasse alios ut crimina celet.

70

<Vt> talis diues qualis mendicus amari

Possit et infelix, ad crimina conscius esto.

Vt teneant fauces obsessas nocte latrones

Aut pelagi rabidos fluctus pirata uagetur

Nec timeat ualidas sub tempestate procellas,

75

Praeda iubet. Petulans ut luxurietur adulter

Et tractet de clade uiri, de morte mariti

(Vltima cena datur, quam praestat adultera coniux

Pocula mortifero corrumpens blanda ueneno:

Cum gaudet conuiua, perit), spes crimina ducit

80

Ad facinus, cum lucra petunt. Impune libido

Dum peccare cupit, uindex subducitur <aequi>

Quem perimit sub fraude reus. Cuicunque furori

Est operae pretium, sperant sua praemia culpae.

Conicitur "cuicunque bono" quod Cassius inquit.

85

Crimina temptentur, fortisque in paupere diues

Quid timet aut optet, uos saltim aduertite, ciues.

Res est nulla domi cupiat quam diues auarus,

Non aurum, non gemma micans, sed turpis egestas

Obsedit ieiuna fores. "Audacia forsan

90

Pauperis horretur, ne clam temerarius exstet",

Quando fugax praesumptus erit uel debilis audax?

Nam si fortis erat saeua uirtute, superbus

Praemia non ueniam peteret sub sorte reorum.

Qui nihil admisit crimen dat praua uoluntas

95

Diuitis insonti. Furor est uoluisse necare

Pro quibus arma tulit. Quid prodest pellere bellum,

Si reuocat post bella neces? Aut pacta nefanda

Hostibus obstrictus seruat qui ciuibus instat

Vt pereant, aut ipse cupit magis esse tyrannus,

100

Ciuibus extinctis credens sua uota latere.

Si iugulet miseros iniusta morte necando

Suspectos quoscunque putat, nihil ergo relinquet:

Omnia sunt suspecta reo. Sin moribus esset

Ille bonus, seruare pios, seruare modestos

105

Debuerat sub pace sua, non colla nefandus

...

Aut inimicorum mallet fudisse cruorem,

Quorum uerba pauens diues uixisset honeste.

Sic sapiens olim Romana potentia iussit

Ne pereat Carthago nocens, inimica senatus

110

Et populi Aeneadum: cotem uirtutis habendam.

Sed ne Troiugenis per tempora pigra lacertis

Torporem pax longa daret, post uicta rebellis

Et consumpta simul iacuit congesta ruinis;

Et tamen haec renouata micat quibus occidit armis.

115

Haec igitur recidiua uiget post busta resurgens

Phoenicis in morem. Virtus clementia patrum:

Tu testis Carthago manes inuita uolensque.

EXCESSVS

Quod scelus est, iuuenis? Socios in bella tueris

Et ciues in pace necas : quid fata minaris

120

Impia supplicibus? Quid funestare triumphos

Contendis post bella tuos et luctibus imples?

Nec pudor est uariasse uiro? De ciue tropaeum

Nemo triumphator rapuit nec in arbore cristas

Erexit quicunque cruci suspendit. Imago

125

Vestra, caput ciuis, manes mereatur et umbras?

Virtutis uestrae circumdent funera testem

Et fortis simulacra uiri ciuile cadauer

Polluat ac putres effundant ossa medullas?

Victoris genio sanie cum tabe litetur?

130

Quaere sacerdotem: ueniet crudelis Erictho,

Haec est apta tuis antistita saeuior aris,

Quae calidas rapiat fibras pulmonis anheli,

Sorbeat ereptum uel morsibus illa cruentis

Vel uiuente iecur, uel cor cum palpitat intret

135

Dentibus obscaenis, lingua lambente palatum

Prostrati ciuis. Haec sint tua munera, uictor?

Hostia talis eat, talis tibi uictima pergat?

Sit tua terribilis Phalaris ceu taurus imago?

Taurica crudelis mitis tamen ara Dianae

140

Nec Busiris atrox Aegyptius ille cruentus:

Solus enim per templa deum sine morte propinqui

Sacra peregrinus funestat <et> aduena tantum,

Illaesus nam ciuis erat. Tu, uictor, inique,

Sardorum qui sacra probas et moenia foedas

145

Lauro cincta tua, uestris ornata coronis.

Insula delubris natorum colla secabat,

Verticis unde comam uera pietate parentes

Illaesa ceruice metunt. Carthago duorum

Annua nobilium praestabat funera templis

150

Saturnoque seni pueros mactabat ad aras.

Tristia plangentum foedabant ora parentum.

Hoc uir fortis agis? Rapientur uiscera matri

Et perit ante oculos genitoris pignus amatum

Aut populo spectante cadet? Cum Troia periret,

155

Filius Aeacidis uel uindex Pyrrhus Achillis

Ante oculos Priami percussit nocte Politen,

Belli iure furens. Tamen ultio digna relata est:

Ipse Neoptolemus iacuit percussus ad aras.

Qualiter en pietas se uindicat, impie uictor!

160

Quid matris Patriae uenerandam polluis arcem?

In qua templa sedent, ubi numina saepe precati

Fleximus, ut sospes rediens et uictor in armis

Captiuos post bella trahens ex uulnere lassos

Intrares patriam, ne saeuus uinceret hostis,

165

Qui scandens muros ciues laniaret in urbe.

Hoc matres puerique rogant, hoc ipsa senectus,

Virginitas hoc casta petit, hoc pauper adorat.

QVAESTIO : AT INQVIES : SED PAVPER INIMICVS INSIDIANTER POTVIT DE MORTE DIVITIS COGITARE.

Si potuit, uoluisse puta. Nam uita potentis

Non iacet insidiis nisi diuitis atque propinqui

170

Aut certe si sceptra uigent sub regis auari

Imperio. Fortem timidus formidat et horret,

Non fortis lassum timuit nec diues egentem.

Debilis est pauper, nudus, mendicus, egenus:

Quem macies suprema tenet, quem frangit egestas,

175

Vnde necem potuit pauper tractare potentis?

Solus abit pauper nec se circumspicit unquam

Nec timet insidias semper bene conscius insons.

Sollicitus multos metuit quem turba ueretur:

Circumdant famuli, plures stipantur amici;

180

Diuitis obsequio concurrit turba clientum,

Sic iter aptatur uel transitus ille paratur,

Audeat ut nullus hoc praetereunte uenire.

QVAESTIO : AT INQVVIES : SED POTEST VENENVM PAVPER DIVITI SECRETA OBREPTIONE SVPPONERE.

Taetra uenena neci pretio maiore parantur

Et munus secreta fouet: qui conscius unquam

185

Incorruptus erit, quis non sit forte redemptus

Quantum diues habet, quantum nec pauper habebit?

Adde quod infelix pauper nec nocte propinquat

Diuitis ad tectum. Nam mox pro fure tenetur,

Nocturnus grassator erit, ferietur inermis

190

Et prostratus inops armabitur ense cruento,

Vt gladium strinxisse putes in fata potentis

Diuitis ante fores. Medicos aut forte ministros

Sollicitare potest audax sub nocte silenti,

Qui sub luce fugit? Pauidos informat egestas;

195

Diuitiae uires praestant animosque resumunt,

Paupertas conferre metus, afferre pauorem

Nouit et in miseros semper stimulare potentes.

QVAESTIO ...

Forsitan obicias "Vrbis defensor habetur";

"Non opus est laedatur", ais. Nec laedat honestos,

200

In commune bonus totos defendat et ornet,

Erigat oppressos, mediocris, pauper ametur.

Non ideo bellum tota uirtute peregit

Vt liceat ciui ciues impune necare.

Fortior est diues iuuenis, magis inde timendus.

205

Diuitiae <fortes> semper fecere tyrannos:

Hinc Marius, hinc Sylla ferus, hinc Cinna cruentus,

Inde fuit Caesar, dominatio prima senatus.

Nam domitor Libyae, bellorum Scipio fulmen,

Fortis adultus adhuc totos qui uicit Hiberos

210

Hannibalisque trucem fregit per bella furorem

Ac populatorem Romanae gentis adegit

Sorbere mortiferum ceu pocula blanda uenenum

Et caput infaustum legatus uexit ad Vrbem,

Minturnas depulsus obit. Pius inde Camillus

215

Missus in exilium nec Romula tecta uideret

Ni satis offerret, uictor licet exul ab Vrbe,

Cum Romanorum Gallis uexilla tulisset;

Exul et extorris meruit de clade triumphum.

Mentibus ingenuis semper pro lege tenete:

220

Solliciti ueniam debent sperare potentes,

Securi ne regna petant. Das otia seruo:

Mox liber uult esse suus. Iam nemo quietus

Diuitis insidiis durabit paupere caeso.

QVAESTIO : AT INQVIES : SED LEGI PARENDVM EST, QVAE SANXIT VT VIR FORTIS OPTET PRAEMIVM QVOD VOLET.

Si leges tractare placet, ueniatur ad illas:

225

"Accipiat quodcunque uelit uir fortis et optet".

Hoc cupit et pauper, pro uoto diuitis instat,

Vt maneat lex lata rogat. Venialis imago

Aut ualet aut certe simulacrum lege perempta.

Interea non aera micent, non marmora surgant

230

Nec sub lege pia fortis noua praemia quaerat,

Quae damnat mox sponte sua. Non summouet unquam

Legis cauta furor, quam dant pro laude triumphi.

Instar habent hostis quos sanctio nulla coercet.

Condemnat solus ciuilia iura tyrannus.

235

Nonne triumphantis legem si forte superbus

Temneret aut parui pendens quicunque negaret,

Sacrilegus temerator, iners inimicus et hostis

Publicus ille foret? Legum secreta tribunal

Iam quateret strepitu iuuenis, fora nostra creparent,

240

Ipse cicatrices subducta fronte recentes

Pectoris effossi populo monstraret et urbi,

"Virtutis laesae grauis est iniuria Marti"

Clamaret per templa Iouis, per templa Mineruae,

"Nemo aciem subeat, nullus prorumpat in hostem"

245

Diceret, infremerent omnes uno agmine ciues.

Pauperis, o proceres, languentia colla sinetis

Carnificis truncare manum. Non arma tubasque

Tollitis et saltem ciuilia bella mouetis?

Quid, plebs nostra, taces? Diues praeiudicat urbi

250

Et pariter tua iura negat. Praescriptio surgit,

Quae populo uitam libertatemque negabit.

Non gemitis, non fletis adhuc, non arma paratis?

Laudis erit, fateor, pro libertate perire:

Nam pro Verginia cum plebs arderet in ira

255

Montis Auentini tenuit Romana cacumen,

Cum pater egregiam prostrauit morte puellam

Impietate pius ne Claudius esset adulter.

Nec populus liber capto de monte rediret,

Plebs nisi sumpsisset cum libertate triumphum.

EPILOGI

260

Vidimus, o ciues, fugientis pauperis ora

Cum manibus quaesisset opem sine uoce rogantis.

Diximus: "Hostis adest. Veniat uir fortis et adsit,

Cuius inops simulacra tenet, cui crura lacertis

Cinxit et ad plantas prostratus plangit egenus

265

Belligerum ceu numen habens". Dum pronus adhaeret

Diuitis optata praesentia turbida rostris

Apparet. Conclamat inops : "Succurrite ciues,

Ciuis adest uiolentus, atrox, mea fata requirens,

Quem nihil offendi, nisi quod sum pauper honestus.

270

Ecce, triumphalis, metuendum, dextera, ferrum

Id quod in hostiles iugulos ex urbe tulisti,

In Patria reuocare uelis? Ne uiscera matris

Transadigas gladio, laceres ne membra parentis,

Quae te palmiferis docuit concurrere telis.

275

Parce, precor, ferrata manus : ciuilia colla

Ne ferias, quae mucro tuus defendit ab hoste.

Sit pudor atque nefas extinguere proelia campo

Et mortes transferre foro". Lamenta minora

Credimus auditu : dolor est spectare cadentem,

280

Funera siue oculis uiuum uidisse cadauer

Cum gemit et moriens tremibundos palpitat artus.

Mugitus quos ille dabit per moenia pauper,

Cum uulgo spectante cadet, cum membra cruore

Perfundat moribunda, solo cum mordet harenam:

285

Anguibus implicitum credas Laoconta gementem!

Sic decet ut fortis lassos, ut diues egentes

Ciues ciuis ames? Aut sic defenditur insons?

Si uocem simulacra darent, tua signa rogassent

Et dolor ista daret deflendis uerba querelis:

290

"Dic, iuuenis diues, patriae, dic, fortis amator,

Si pauper reus est, tua quid peccauit imago,

Virtutis monumenta tuae? Quid testis honorum

Temnitur et patriae foedantur moenia nostrae?".

Haec simulacrorum uox est. Patriaeque gementis

295

Audi uerba tuae : "Merito te laeta creaui,

Infantem gremio tenui, simul ubera paruo

Vrbs mater tremibunda dedi, cunabula praestans,

Quem praetextatum iaculis proludere iussi:

Impubes iam fortis eras, inuictus adultus

300

Et iuuenis uictor. Sed ne fraudatus abires

Fortunae quocunque bono, largitur honores,

Diuitias confert, tribuit per bella triumphos.

Et pro tot meritis instas orbare parentem

Pignore percusso, cui nil fortuna bonorum

305

Contulit iniusto censens moderamine fatum?

Si ratio te nulla mouet, si mente cruenta

Humana pietate cares, imitare leones

Quos feritas generosa iuuat : super arma tenentes

Ingruere fremitusque dare procul ore cruento

310

Nobilis ira solet, subiectis parcere gaudent

Et praedam rabies contempsit fulua iacentem.

Gramina non tangunt, feriunt sed fulmina quercus.

Nunquam taurus iners lassa ceruice Tonanti

Victima fessa datur, sed iam quis grandia surgunt

315

Ingentes per colla tori, quos fronte superba

Pascua cornigeros armant in bella iuuencos.

Hostia uictorem funestat languida, pauper

Si mactatus erit. Sed sint tua sacra coronae,

Sint hederae, lauri, quercus, et palma triumphi,

320

Sint clipei, galeae, contus, lorica tropaeum.

Accipe tura potens deus ut Tirynthius aris,

<ut> Thebis partus, magnus cum Castore Pollux

Semidei post fata uigent: his quintus adesto

Virtutis ratione, fide, pietate, uigore,

325

Possessure polos, scandens qua lacteus axis

Vertitur, aetherii qua se dat circulus orbis

Lunarisque globus qua uoluitur axe tepenti

Aut certe qua Phoebus agit super astra iugales:

Sidera sic capies, poteris sic astra mereri".

CONTROVERSIA corr. Duhn

CONTROVERSSIA N²