Dracontius Romulea 4

Reference basis text: J. Bouquet - É. Wolff, 1995

Editing of the digital edition: A. Luceri, 2009

Data insertion and check: A. Luceri - A. Raucea, 2009

Other sections


VERBA HERCVLIS CVM VIDERET HYDRAE SERPENTIS CAPITA PVLLARE POST CAEDES

Iuppiter omnipotens, celsi moderator Olympi,

Cur mihi uiperei fetus mala fata minantur?

Te regnante, parens, in me coniurat iniqua

<serpe>ntum cristata manus; sed forte superbi

5

<nunc> caelum, terras, pontum, fulmenque trisulcum

<her>edes et Iuno tenent, seu fulgidus ortu

<desilis> ad terras, seu iam defessus anheli

Sideris occasu maestus tua regna relinquis.

Paenitet, alme parens, uestra de stirpe creatum

10

Alciden, quia nullus honos et mille pericla.

Nam quodcumque malum superas euincit in auras,

Herculis hostis erit. Per nos nam bella geruntur,

Iuno nouerca furens potuit quae uicta parare

Priuigno (natum quem comprobat esse Tonantis,

15

Dum nobis immensa iubet); me quoque triumphis

Horrida bella manent, et nunquam stare licebit

Hoste sine, trucibusque diu concurrere monstris

Compellor. Genitor, te in nosmet pessima coniux

Horrescit: misero semper tu causa pericli es.

20

Nam mihi reptanti tumida ceruice dracones

Iuno duos misit, quis frontem crista tegebat,

Flammea lux oculis, pro spumis taetra uenena,

Sibila uibrabant linguis sub dente trisulcis:

Terror erat uisus cunctis sonitusque draconum.

25

Quos manibus ridens compressi paruulus ambos.

Hi tribuere mihi primum pro morte triumphum

Et letum, non praeda fui Iunonis alumnis.

Hostes deesse mihi dixi post bella leonis,

Quem nullo mucrone peti nec retibus ullis

30

Implicui: fretus manibus nec Maurus ad illum,

...

Cuius pelle tegor. Nunc fortiter ecce tabescens

Tertia bella gero, quae caedes passa resurgunt.

En totiens percussa lues magis extitit ardens

Et nunquam sternenda uenit. Pro fata nefanda,

35

Vincere peius erit: propriis nam uiribus ipse

Impugnor. Saeuos gladius mihi suggerit hostes,

Non rapit ecce meus, sed proelia uicta reformat.

Huc quicunque deus frater mihi summus Olympo es,

Huc ades et miseri tandem succurre periclis;

40

Sed quaeso uenias soboles ut nulla nouercae,

Quamuis sis frater. Iam tu succurre, Minerua

Bellipotens, patrius cui casside fulgurat ardor,

Quae clipeo rutilante tonas, quae fulmina uibras,

Pectore saxifico cui militat impia Gorgon.

45

Intemerata soror de uertice missa Tonantis,

Sudori succurre meo. Quibus artibus angues

Extinguam, qui sponte petunt mucronis acumen?

Vt crescunt gaudentque mori fera colla draconum!

Caesa uigent, alter surgit de uulnere serpens.

50

Consilium mihi uirgo dedit: "Quia mucro laborat

Incassum, gelida flammis exure uenena

Et praestent cum morte rogos; caput omne perurat

Ignis edax anguesque crement post uulnera flammae".

PULLARE corr. Baehrens

PULARE N

pullulare corr. Duhn