Dracontius Romulea 3

Reference basis text: J. Bouquet - É. Wolff, 1995

Editing of the digital edition: A. Luceri, 2009

Data insertion and check: A. Luceri - A. Raucea, 2009

Other sections


PRAEFATIO

Fructibus apta quidem cunctis est terra creandis,

Altius intendens sed causas perspice partus

Et totum cognosce poli. Nam rore maritat

Arua suo uel sole fouet uel temperat aestus

5

Alternans elementa potens, ut reddat et umbras

Montibus arboreis et culmos armet aristis,

Ventilet et matrem grauidam pendentibus uuis

Pampinus exultans et palmes uerberet uuas

Contortusque fluat nodo uiridante corymbus

10

Et nunquam positura comas flectatur oliua.

At si temperies rerum opportuna negetur,

Infecunda forent squalentia uiscera terrae

Et limos obducit ager deceptus inertes:

Discipuli sic quippe silent, si forte magister

15

Tollatur, doctrina potens. Qua praeduce dictor

Antistesque tuus, de uestro fonte, magister,

Romuleam laetus sumo pro flumine linguam

Et pallens reddo pro frugibus ipse poema.

Tu mihi numen eris, si carmina nostra leuaris,

20

Nam tua sint quaecunque loquor, quaecunque canemus.

 incipit praefatio ad Felicianum grammaticum: cuius supra in auditorio cum adlocutione N2