Fulgentius mythologiae, uersus inserti 616

Other sections


Soluerat igniuomos mundi regione peracta

Quadrupedes gelidumque rotis tepefecerat orbem

Rector et auratis colla spoliabat habenis.

Iam Phoebus disiungit equos, iam Quintia iungit;

5

Quasque soror linquit, frater pede temperat undas.

Tum nox stellato mundum circumlita peplo

Caerula rorigeris pigrescere iusserat alis

Astrigeroque nitens diademate Luna bicorni

Bullatum biiugis conscenderat aethera tauris.

10

Iam simulacra modis mentes fallentia plastis

Mollia falsidicis replebant stramina signis.