Dracontius Romulea 1

Testo base di riferimento: J. Bouquet - É. Wolff, 1995

Cura dell'edizione digitale: A. Luceri, 2009

Inserimento e controllo dei dati: A. Luceri - A. Raucea, 2009

Altre sezioni


PRAEFATIO

Orpheum uatem renarrant ut priorum litterae

Cantitasse dulce carmen uoce, neruo, pectine

Inter ornos, propter amnes adque montes algidos,

(Quem benignus grex secutus cum cruenta bestia

5

Audiens melos stupebat concinente pollice:

Tunc feras reliquit ira, tunc pauor iumenta, <tunc>

Lenta tigris, ceruus audax, mitis ursus adfuit.

Non lupum timebat agna, non leonem caprea,

Non lepus iam praeda saeuo tunc molosso iugiter.

10

Artifex natura rerum quis negat concordiam,

Hos chelys musea totos Orpheusque miscuit):

Sancte pater, o magister, taliter canendus es,

Qui fugatas Africanae reddis urbi litteras,

Barbaris qui Romulidas iungis auditorio,

15

Cuius ordines profecto semper obstupescimus,

Quos capit dulcedo uestri, doctor, oris maxima.

Nostra uota te precamur ut secundes, optime,

Ante cuncta non recusans illud ipse pendere

Non tuas qui rite laudes, mente sed qua concinam:

20

Nos licet nihil ualemus, mos tamen gerendus est.

Ergo deprecantis, oro, cinge lauro tempora.

Praefatio Dracontii discipuli ad grammaticum Felicianum ubi dicta est metro trochaico cum fabula Ylae N²