Rufinus de numeris oratorum 4

Other sections


Creticus atque trochaeus erit, qui claudere possunt,

Aut spondeus inest nullo discrimine finis.

Aut uice mutata nomen mutabitur illis,

Principioque trochaeon habes, in fine molossum.

5

Aut finis bacchius erit, breuis ultima claudet:

Longa sit anne breuis, nullum discrimen habetur,

Vt solet in metris doctus componere uates.

Aut Asiae numerus pulcher, bis fine trochaeus:

Sed magis erigitur spondeo clausula fortis.

10

Hanc docet eloquium summi Demosthenis artem.