Rufinus de numeris oratorum 3

Other sections


Rhetoricas pulchre structuras dochmius ornat:

Principium bacchius erit, concludet iambus.

Aut uice mutata nomen mutabitur uni:

Primus iambus erit, tum finem creticus explet.

5

Prima breuis longaeque duae, breuis, ultima longa;

Exemplumque artis dabitur "res publica" uobis,

Quam Cicero casu genetiuo ponere gaudet.

Hoc pede composito laudatur fama pedestris.

Vt docet Ausonius orator Tullius ingens,

10

Omnibus iste locis numerum pes efficit aptum:

Longa breuem sequitur, longam breuis, addite longam,

Syllaba prima breuis, tum syllaba longa secunda,

Tertia longa, breuis quarta productaque quinta:

Tullius orator, ceu multi, dochmion ornat.