Rufinus de numeris oratorum 2

Other sections


Doctus Aristoteles paeanem laudat utrumque:

A longa incipiens primordia pulchra locabit,

"Aspicere" ut uerbum est, contrarius ille supremus.

Tullius hunc laudat, cui sit paenultima longa:

5

"Esse" trochaeus adest, "uideatur" tertius ille,

Quem paeana uocat Musis deuota uetustas:

Hic membris numerus melior, cui tertia longa.