Rufinus de numeris oratorum 1

Other sections


Musigenae numeros uates et metra secuntur,

Orator numeros: haec illi maxima uirtus,

Ne uagus errando laudandam nesciat artem.

Rhetoras Ausonios et Graios dactylus armat.

5

Dactylus armauit Ciceronem, armauit iambus

Spondeusque grauis numeroque † aptissime paean,

Temporibusque pares, quamuis et syllaba crescat.

Continuos fugito multos - fit uersus - eosdem.

Optimus orator sequitur ratione poetas:

10

Cognatus uirtute sua metrumque recusans

Hic quoque uult numeris uoces frenare uagantes.