Rufinus in metra Terentiana 9

Other sections


Tetrametros trimetrosque capit comoedia uersus.

Tetrametrum primus fertur posuisse Boiscus.

Creticon Archilochus trimetro superaddidit ingens.

Amphibrachyn trimetro Hipponax supponit iambo.

5

Fulserat hac Plautus pulcherque Terentius arte.