Luminis aeterni lumen, lux lucis origo
Orbis et astrorum, iubar aetheris, aeris auctor,
Pax elementorum, naturae conditor et fons,
Sideris innumeri numerus quem non latet omnis,
5
Nomina dans astris et stellas cursibus aptans
Immobilesque iubens septem constare triones,
Axe licet uoluente polo stent sidera pigra,
Qui numeras cunctas quas praefert litus harenas,
Scis, Deus, et pelagi quantos ferat unda liquores
10
Per freta cuncta maris totum factura coactu.
Omnia nosse Deum, quia condidit omnia solus,
Quis dubitet? Quod nosse iubes caelestia norunt,
Quod tu scire uetas ignorant omnia caeli.
Nam tua iussa parant ut sint elementa ministra:
15
Fulgura crebra micant collisis nubibus euro
Et tonitrus imbresque mouent aut fulmina caelo
Missa cadunt hiemesque cient comitante fragore;
Verberis igniti uolitant per inane flagella
Et rutilat radians crinitum missile flamma.
20
Iustitiae monitor, sed plus pietatis amator,
Celsior excelsis, specie sed pulcrior omni,
Virtutum uirtus, dulcedine dulcior omni,
Lucidus omnituus uel lumine clarior omni,
Editor omniparens, sed non tamen edite ab ullo,
25
Qui placidos pluuiis das descendentibus imbres.
Sic annona datur cunctis animantibus esca
Et natura parens per tempora cuncta ministrat,
Sic plumis uestitur auis, sic frondibus herbae,
Sic calamos nutrita seges stans armat aristis
30
Et tunicis uestita ceres pubescit adulta,
Sic uiridis flauescit ager sine semine iacto.
Creditor extorquet sub uomere faenus arator,
Vsura praestatur edax, centesima grandis
Redditur utque placet uota credentis auari,
35
Debitor exoptat millesima reddere lucra.
Non exactorem pudor imprimit aut dolor ullus
Afficit exactum; contraria uota duorum
Conueniunt solusque dolet captator iniquus
Annonae pretiique uorax, inimicus amicis,
40
Omnibus aduersus, populis insontibus hostis,
Nam sua damna uocat compendia publica mundi,
Nil opibus propriis quacumque ex parte minutis;
Extinctam dolet esse famem, bene diues egenus.
Semper auarus inops, pauper sub diuite nummo
45
Aestuat et custos alieni thuris odorat.
Iudicio punita suo mens semper auara
Dat poenas animi, quae se dum nescit amare
Diligit heredem, cui seruat cuncta fidelis.
Nec bona praesentis hic tantum perdere uitae
50
Contingit miseris, perdunt bona cuncta futura:
Numquid eris pius, alme Deus, iam morte perempto
Illi quippe magis qui proditur impius in se
Et sibi uel cunctis solacia tota negauit?
Non exempla docent damnati diuitis ignes
55
Pauperis et requies, qui post sua membra beatus
Abrahae portante sinu per saecla quiescit?
Diuitis extincti tormenta exspectat egestas
Immitesque uices alterna sorte rependit.
Serica quem tenuis, quem mollia lina grauabant,
60
Qui solet aestiuum membris sudantibus ostrum
Poscere, deposito confractus murice denso,
Cuius et in digitis non sedit crassius aurum
Et licet exiguae non ferret pondera gemmae,
Inter anhelantes tormenta ultricia flammas
65
Supplicium crudele luens exaestuat ardens
Et tolerat poscitque rogans ardente palato
Vt gelidum digito mereatur lingua liquorem,
Sed negat hoc immane chaos; crudele profundum
Diuidit inter aquas et saeua incendia mortis,
70
Quae sine fine manent et stant sub perpete nexu.
Et miser hic qui diues erat non uixit egenter;
Vestibus indutus Tyriis processit et ostro,
Delicias consumpsit edax, reus inde uocatus,
Pauperibus miseris quod trux alimenta negabat,
75
Nam sibi diues erat dapibus conuiua repletus.
Si tales damnare placet sub perpete poena
Qui sibi, non aliis, proprium dependere curant,
Quid passurus erit qui nec sibi praestitit umquam
Aut qui aliena rapit praedo temerarius audax,
80
Cuius facta gemens plaudit spoliatus egenus?
Hi nam sunt, quos sola iuuant conuiuia, praedae
Gutturis et uentris curam sine laude ferentes,
Ignari quia quisquis erit praesentis amator
Vitae animaeque suae non diligit ille, sed odit;
85
Contemptor uitae magis hic seruator habetur.
Nil opus est praeferre Deo. Sententia prisca est:
"Summum crede nefas animam praeferre pudori".
Si maius scelus est animam praeferre pudori,
Quam sit grande nefas animam praeferre datori,
90
Demere dum liceat quicquid dedit et cui confert?
Ergo Deum si uerba colunt et mens ueneretur;
Nil opus est praeferre Deo, Deus omnis amor sit
Ante <artus> animamque; simul conubia natos
Posponat mens pura Deo totamque salutem
95
Reiciat, contemnat opes, patrimonia damnet
Et securus erit uitae melioris amator
Temporibus sine fine datis, sine limite perpes.
Quod spectat finem fragile est totumque caducum.
Quam sit insipiens contemnere uelle perenne
100
Et modico quaesisse die peritura repente,
Abrahae doceant iam nos exempla parentis
Qui natum senior susceptum tardius unum
Spe cito contempsit, iussus produxit ad aram
Aptauitque neci nimia pietate cruentus;
105
Nudato mucrone pater, ferus ille sacerdos,
Stabat in officio iam iam feriturus amatum
Et pius immitis, non tristis fronte doloris,
Non lacrimis udando genas, non unguibus ora
Dilacerans; lamenta silent et uerbera cessant.
110
Non dat pectoribus, pietas secura minatur
Exitium sine morte truci per funera nati
Qui deuotus erat, qui ad uulnera colla parabat.
Hostia grata iacens et uictima mente quieta
Displicuit placuitque simul, quia corde fideli
115
Et pater obtulerat nec natus uota negabat.
Mox Pater omnipotens arietem surrogat aris:
Hostia praestatur non orbatura parentes.
Si deus ullus erat Saturnus falcifer umquam,
Hoc faceret puerosque neci subduceret omnes,
120
Annua quos pietas flebat miseranda parentum,
Heu, non orbaret dilecto pignore natis.
Qui planctos mortesque facit per sacra rogatus,
Nescio sed minus a quo deplacatur ademit
Quod praestare potest <id> si non praestat ut adsit.
125
Nam Deus omnipotens, uerus Deus, omnia praestans
Non cupit insontum mortes uitasque nocentum
Non cito consumit, ueniae dum cuncta reseruat.
Nam quod Isac iussit pius hostia <patris ut esset>,
Non crudelis erat concessum auferre parenti
130
Per patris tam grande nefas aut uota probare
Censuit amborum (non est temptator habendus)
Aut ignarus erat quem mens humana lateret
(Cum ratione iubet fieri quaecumque iubebit),
Sed uoluit monstrare Deus qua mente rogetur,
135
Qualiter Omnipotens se uult et iussit amari.
Ostendit cunctis ut nil praeponier umquam
Debeat aeterno Domino qui cuncta creauit,
Cuius amore pio sunt contemnenda pericla
Vel quaecumque placent animis et quicquid amatur.
140
Sic iactura fiat; praestat compendia damnum;
Temporis exigui si sint dispendia uitae,
Semper et aeternae felicia lucra dabuntur.
Nec nudo sermone decet promittere tanta.
Quid pater Abraham, quid Isac meruisse leguntur?
145
Horum posteritas repleuit gentibus orbem.
Barbaries nec sola datur de germine iusto
Et Romana manus hoc est de sanguine fusa.
Dat maior gentile genus germanus et hostis
Et minor eduxit nos munera pacis amantes.
150
Subiciat quisquam: "sanctorum uera propago
Pacis amatores merito iusteque creauit;
Numquid et immites, qui gaudent sanguine fuso,
Debuerat proferre simul feritate cruentos?"
Haec illum responsa domant faciuntque silere:
155
Non agnoscit iners animi, rationis egenus,
Tempora quod mundi rebus sunt capta duabus:
Aut pax est aut bella fremunt; quicumque duorum
Alterutrum mos tempus habet nec tertia res est
Tempora quae teneat. Dedit ergo tempora princeps
160
Omnia perpetui generi manifestius Isac.
Aetatem mundi retinens descendit origo,
Continuans dominata manet per saecula mundi.
Nec tempus retinet tantum, spatiatur in orbem,
Qua profert tollitque diem sol luminis index,
165
Qua nescit lustrare polos, qua flammeus urit;
Imperat et pelago; caelum possedit origo
Sancta prophetarum, tenet et loca magna piorum.
Omnia possedit benedicti lata propago.
Sed nec solus erat quem spes secura futuri
170
Egregie faceret praesentem temnere uitam.
Ignea tres pueros fornax exceperat ardens
Nomine pro Domini; sed mox tepuere calores,
Frigidus ignis erat, gelidis incendia flammis
Mirantur cecidisse, simul non feruor anhelat
175
Torridus aut aditum lambebat flamma camini
Crinibus ignitis ieiuna alimenta recusat
Fastidita fames, reiecto fomite pingui
Non fuit ignis edax. Quem roris spiritus afflans
Imbrifer extinxit mitissimus angelus intrans,
180
Cuius erat similis diuinae prolis imago.
Non uestis flammata uiris, non crinis adustus,
Pruna nec extremae laesit uestigia plantae
Conculcata licet totiens gradientibus illis.
Illaesos pueros expauit Persa tyrannus:
185
"Egrediantur" ait Dominum confessus eorum
Plenius atque suum solium iubet omnis adoret
Parthicus imperio subiectus regis et aulae.
Saeua Danielem rabies atque ora leonum
Non tetigere pium cui destinat insuper escam
190
Magna Dei pietas, ieiuno utroque leone.
Quis petit et uixit uenator inermis harena?
Amphitheatrales qui non tremuere furores,
Cum crepitante sono productor uerberat auras
(Longius assistens Massylum ex arte lacessit
195
Lintea fluxa trahens uenabula longa tenenti
Poplite subnixo, dura sub pelle lacerto,
Inguinibus strictis, munito pectore nisa),
Cum residens caueis inter spectacula festa
Vota facit populus ualida ne bestia noxa
200
Sanguineum referat satians in morte ruborem?
Quando duos pariter suscepit harena leones
Praesidio sic apta fugae spatiosior orbis,
Clausa patensque simul bis seno cardine uerso?
Hinc uir adest atque inde fera, stans unus ad unum;
205
Hinc armata manus ferro, hinc dentibus ora.
Et tamen auxilio supra caput imminet alter,
Morsibus illisis ne bestia membra iacentis
Vexet et horrorem faciat dilecta uoluptas.
Quis, rogo, tam saeuas rabies compescere uindex
210
Armatus praesumpsit homo? Clarissimus ille
Alcides, quem monstra ferunt domuisse nefanda,
Qui uirtute polos meruisse est dictus et astra,
Vix unum extinxit captum per colla leonem,
Si tamen hunc uerax per saecula fama locuta est.
215
Sed hic plena fides hominis pietate Tonantis
Exegit uirtutis opus, miracula summa.
Ille Dei famulus fuerat, non forte Dianae,
Quae solet insontum fuso gaudere cruore,
Sanguinis humani numquam satiata cateruis
220
Hospitibus caesis; humana tabe madescens
Taurica per Colchos crudelis uirginis ara.
Petrus apostolico digne subnixus honore,
Discipulus Domini, crucis almae signifer et dux
Gentibus innumeris positus sub lege fideli,
225
Retia post pelagi uilissima piscis aquosi
Praeco Dei sollers et ueri dogmatis index,
Ianitor aethereus uel primus in orbe sacerdos
Temporibus placidis Christo regnante; tonanter
Quanta docens populos turbis miracula fecit,
230
Impendens Asiae nulla mercede salutem
Europaeque simul, nixus uirtute magistri?
Et ne Roma diu nesciret munera Christi,
Hanc Paulo comitante petit, pia iussa sequendo.
Exorat precibus magum per celsa uolantem,
235
Simona mendacem sternit spectante Nerone.
Ficta Dei proles nimia est collapsa ruina.
Sic imitatorem sed non imitabilis ignis,
Fulmina mentitum percussum fulmine uero
Sacrilegum cecidisse ferunt Salmonea regno.
240
Ecce quid alma fides exegit ab arce Tonantis
Vt uitas mortesque daret sermone fideli.
Mors cita, uita redux uerbo mandante cucurrit.
Naturae famulatus adest seruire paratus,
Obsequitur Dominique uices cognoscit agentem.
245
Exigit hoc semper spes, mens pia, uita fidelis;
Viuere quos libuit sub tali tramite uitae,
Omnia iam constat precibus cito posse mereri.
Quid? Si cuncta uelim miracula currere sollers,
Non mihi sufficient mortalis tempora uitae,
250
Multa licet maneant sub quouis limite longo.
Sed si forte legat haec carmina nostra profanus
Quem lateat lex sancta Dei, ne incredulus extet
Impendat quid pura fides, praesumptio simplex,
Nec tamen aeternum modico pro tempore quaerat
255
Et neget Abraham tantum fecisse beatum
Vel quoscumque docet sancta scriptura fideles,
Historias curram Danaum gentisque Quirini,
Qui pro laude sua uel qui pro regno alieno
Mentibus infectis animosae cladis amore
260
Ausi omnes scelerare manus de morte suorum
Aut certe de strage sua. Menoecea Creontis
Statius ostendit quia fuso sponte cruore,
Vt pater orbatus furiarum regna teneret,
Thebanos proprio perfudit sanguine muros.
265
Si consanguineos scelus est iugulare propinquos
Et furiale nefas, in se conuertere ferrum
Hoc facinus nec nomen habet. Sed nemo profecto
Miretur hominum tam saeua piacula gentis:
Non aliter potuit sceptrum transire profanum
270
Ad successores quod gesserat Oedipus umquam
(Nam ferus ipse Creon Iocastae proximus heres
Et germanus erat); quasi lex est ipsius aulae
Criminibus lacrimisque ducum sua regna dicare.
Codrus Apollinei tripodis responsa petiuit;
275
Accipit infelix, aliena causa triumphi,
Vestibus indutus famuli post arma tyranni.
Nam cui bella negant fecerunt iurgia mortem;
In dubiis mors est inopem simulare tyranno.
Ausa Leonidae nocturnaque bella legantur.
280
Castra inimica petens inuasit nocte silenti
Et fuit una cohors tantum munita tenebris.
Nox erat umbo uiris, manus haec confisa periclis,
Spe mortis praesumpta suae; qui luce repulsa
Millenos petiere uiros spernendo salutem.
285
Inuadunt populos, obscura strage cruentant;
Dum nescit quemcumque ferit quicumque repugnat,
Obtruncat socium, carum prosternit amicum,
Amputat ignarus fratrem iugulatque propinquum.
Dum pater obscura defendi nocte putatur,
290
Sic ibi procubuit nati pietate peremptus;
Viueret et uitam longo produceret aeuo,
Ni sobolem genitor nimiae pietatis haberet.
Foedera naturae rumpuntur crimine sancto
Nec reor esse nefas Persis occidere patres
295
Quos sua iura probant thalamis asciscere matres.
Ara Philaenorum Libycas possedit harenas
Limitis exusti, fratrum memoranda sepulcra;
Extiterunt aliis tamquam sibi mentis auarae.
Nec caespes fecundus erat, sed limes adustus.
300
Soluerat in cineres coctas plaga feruida glebas,
Hinc sitis inde fames steriles retinebat harenas;
Portio telluris tantum concessa Medusae,
Solis adusta rotis, nigris infecta uenenis,
Ignibus aethereis, gelidis obsessa cerastis;
305
Inter serpentum glacies atque aeris aestus
Ignorat mutare uices per tempora tellus,
Puniceum retinens ingenti sole ruborem.
Illic securi spatiantur ubique chelydri
Defendit quos flamma nocens, uel nulla potestas
310
Est ibi ceruorum quorum sub iure tenentur.
Quid facerent fratres, si florea rura petissent,
Si tellus fecunda foret nimis ubere glebae
Aut si uipereis non esset noxia tellus
Flatibus et nullas mandarent sibila mortes?
315
Nonne per extremos issent, qua flammeus axis
Extendit, qua zona polos rubicunda calore
Aut hiemis glacies aeterno frigore tristis,
Semper anhelantis torpens ignara uaporis?
Haec plaga germanos numquam prohiberet euntes,
320
Limite sed posito niueas mensura pruinas
Finderet et Scythicas retineret pacta paludes.
Quae Romanus amor patres implere coegit,
Dicere si ualeam, uero sermone probabo.
Optima nam uindex exempla ac pessima Brutus,
325
Horror amorque nouus, ciuis pius, impius auctor,
Iure pater patriae; natis et regibus hostis
Atque pudicitiae laesae castissimus ultor
Post regale nefas, quod castae ingessit adulter,
Iure maritali genialis praedo pudoris.
330
Quod scelus admisit, postquam fera regna tyranni
Expulit et gemino praestrinxit consule Romam
Annua festiuis disponens fascibus acta?
Regia bella gerens naturae bella peregit,
Membra cruore suo perfudit ab hoste reuersus
335
Consul et in sobolis uertit pia colla secures
Hostibus aptatas, funesta fraude profanas,
Ciuibus hostiles orbatricesque suorum.
Ibat in exequias iuuenum execranda senectus;
Vnus erat uitae natorum et funeris auctor.
340
Hoc scelus admissum? Tam saeuo crimine non est
Dulcis amor patriae, qui patrem fecit amarum
Aut fecit non esse patrem iam prole perempta
Pro quibus arma tulit, hostes qui in pignore praebet.
Alter erat senior qui natam perculit ense.
345
Quando dolens genitor planctus de pignore fecit?
Affectus perimit, ne condemnanda libido
Tolleret ingenua cum libertate pudorem.
Causa pudicitiae naturae iura diremit,
Libertatis amor uicit pietatis amorem.
350
Immemor hinc generis factus, non immemor Vrbis,
Sanguinis oblitus fecit de patre nouercam.
Virginis eximiae pater impius esse recusat
Ne sit auus famuli; pondus dicionis honestas
Extimuit, formido fuit lasciua uoluptas
355
Illicitosque toros obsceno crimine captos
Horruit iratus; gemitus uirtute doloris
Fudit uirginei truculentus funeris heres,
Libertatis honos solacia planctibus egit.
Militis armati tantum potuisse dolorem
360
Miramur populi, quia captus amore pudoris
Hostis erat generis, prolis mors, sanguinis haustus.
Quid Torquata manus? Nato pro laude periclum
Intulit ostendens quae sit censura parentis.
Nam nec culpa fuit. Patriae pugnando triumphum
365
Vulneribus dedit ille suis quibus hoste perempto
Contigit extingui, tamquam superata iuuentus.
Quamuis nemo suas strauit post bella cohortes,
Reliquias gladii gladio feruente necauit
Addo quod inuictum dantemque ex hoste tropaea
370
Moenibus ereptis patriae de clade duelli.
Quis, rogo, dux princeps <uim> umquam est uictoribus ausus
Aut quis adoratum populo laudante per urbes
Inter uictrices audax post bella cohortes
Atque triumphales post horrida proelia currus
375
Percuteret sublime caput, lamenta triumphis
Iungeret et laetis misceret tristia rebus?
Oppressit uotiua dolor, festiua recedunt,
Publica funereo turbantur gaudia luctu.
Paenituit uicisse ducem, cui gloria mortem
380
Intulit, et miles bellorum prospera fleuit.
Dum lueret uictor poenas uirtutis honestae,
Maxima iustitium uictoria grande parauit.
Vindicat hostiles gemitus fera dextra parentis,
Sanguinis ingessit pietas inimica dolorem;
385
Barbara quem rabies hostili cuspide missa
Si fudisset atrox, res publica tota doleret,
Pullati proceres, uadimonia nulla fuissent,
Crinibus effusis lacerasset pectora palmis
Illustris matrona dolens, plebeia lacertos
390
Scinderet ungue secans, uultus pia turba modestos;
Vt quondam Iliades fleuerunt Hectora matres,
Nympharum ceu turba suum tunc planxit Achillem,
Vt Brutum planxit maesta cum plebe senatus
(Non aetas, non sexus erat qui funus acerbum
395
Non gemeret reputando suum), Torquata propago
Sic est plancta diu scelere prostrata parentis.
Scaeuola flammipotens dextrae cum temneret ignis,
Constituit punire manum, licet ipse fefellit,
Non manus audaces animos; plus praestitit error
400
Vt sine morte ducis uir tantum laudis haberet.
Non Romana nurus doluit per bella maritum,
Non genitor natum planxit, non nata parentem,
Non orbata parens defleuit funera nati
Nec germanorum mortem fleuere sorores;
405
Nec bellum pax ulla ligat pretiumue redemit:
Vna manus tantum bellum compressit inermis.
Quid Romanus eques? Vasto telluris hiatu
Praecipiti iactu demersus sponte per umbras
Curtius ingemuit, cum uiuum terra cadauer
410
Sorberet armato deterrens funere manes.
Fortis et incolomis populo mirante sepultus,
Vir galeatus adhuc ferrato pectore uisus
Inter Tartareas sic descendisse tenebras.
Pallida gens Erebi, poenarum portio tristis,
415
Tertia sors, quae lucis inops damnata laborat,
Credidit Alcidem praedam repetisse secundam
Aut alium uatem casus renouasse sinistros,
Amphiarae, tuos, quem perfida uendidit uxor.
Quid Romana fides? Legatio Punica missus,
420
Terror Agenoridum, maior Carthaginis hostis,
Regulus impleuit, horrendae mortis amator,
Odia; constipans magnum cum plebe senatum
Compulit infelix ad inexorabile pactum,
Captis lege data Poenorum in uiscera ferrum
425
Per iugulos transire suos et pectora dura.
Immemor uxoris natos contempsit et Vrbem,
Libertatis opem, nec ferrea uincla tenebant
Captiuum tunc forte ducem; iam liber agebat
Inter patricios, praetores atque tribunos
430
Plebis adorandae, domuit quae uiribus orbem.
Institit occidi, ne esset post bella superstes
Hostis Elissaeus quem par fortuna tenebat
Cum duce Troiugenum. Qui tempta luce reuersus
In sua membra furens tormentis intulit artus,
435
Peruigil extingui gauisus lumine nudo,
Vt plus terreret Tyrios de morte minaci
Quam gladiis, cum bella daret pugnamque cieret.
Mox senis emeritum formidauere cadauer.
Intemerata fides ad quae fera bella Saguntum
440
Compulit atque famem uel saeua incendia mortis?
Hannibal inclusis nullo surgente reatu,
Praeter quod fuerant Romanae gentis amici,
Crimen amicitiae reputans, pro laude periclum
Intulit et poenas exegit ab urbe fideli,
445
Perfida quas lueret sub iusto uindice turba.
Intoleranda semel tolerauit mensibus octo;
Quae nec sponte fidem uiolat nec clade coacta,
Victa caterua fame; gladios ut uinceret hostis,
Incendit patriae populos cum moenibus urbis
450
Et sibi dat cum morte fugas; secura sepulcri
Poscit ab igne neces, hostis sua iure triumpho
Subducens et colla iugo. Rogus omnibus unus,
Moenia sunt patriae tumulus, cinis omnibus unus.
Sic Numantini pro libertate cremati
455
In cineres iacuere suos cum moenibus urbis.
Nec iuga Romani fuerant metuenda senatus:
Parcere uictor amat, sed debellare rebelles
Vrget et hortatur; ueniam donare sueuit;
Pacis et armorum similes portasse triumphos,
460
Inuenisse magis cui dent post bella salutem
Quam bellis punire uolunt. Sic <urbs> tamen illa
Libera conspirans flammis ciuilibus arsit,
Non iram metuens clari post bella senatus,
Sed ueniam; qui liber erat, seruire recusat,
465
Nec <mortis> pauor est, <pauor est> dominatio sola
Mentibus ingenuis, necdum sperauerat ullus
Quae nos aeternae speramus munera uitae.
Sed ne forte uiris tantum data uerba putentur
Et quasi sexus iners, fragili sub corpore mollis
470
Laudis onus metuens, ne sit sibi fama superstes
Tormentis quaesita suis, aeterna recuset
Plurima dona Dei, laudis mala femina summae
Materiem retinere potest; audacius illis
Deprensis nihil est, animos de crimine sumunt
475
Datque nimis grandem mulieribus ira furorem.
Vnde igitur furiale nefas assumere possunt,
Inde pios animi rapiant sub pectore motus
Et faciant quod honesta decet, quod fama pudoris
Exigit et uitae prodest sub laude futurae.
480
Iudith Holofernem castissima finxit amare
Et sibimet peperit de ficto crimine laudem
Castra ducis metuenda uiris ingressa uirago.
Inter belligeros fremitus et tela cruenta,
Inter et ensiferas saeuo sub Marte cateruas
485
Ingreditur uestita fide, munita pudore
Et quod tanta manus non est aggressa uirorum,
Nocte sub obscura perfecit femina sola
Et duce truncato uiduauit castra tyranni;
Quae caput ad patriae proceres portauit et urbem,
490
Ciuibus una dedit cum libertate triumphum.
Femineo mucrone perit dux fortis et audax;
Quem non bella domant, domuit promissa uoluptas;
Haec sperata licet, non est perfecta libido
Et certae noctis poenas persoluit adulter
495
Impollutus adhuc nullo sub crimine facti.
Femina prima ducum Nino uiduata marito
Inuasit thalamos et regnum prolis amatae
(Exhibet infelix incesto pectore matrem
Et sibi socrus erat fili turpissima coniux);
500
Bella diu gessit iuuenem mentita sub armis.
Quis neget et Scythicae Tamyris crudelia bella
Cum duce Persarum Cyro sub fraude peracta?
Vltrix facta sui post tristia funera nati,
Cum regale caput demissum sanguine multo
505
Clausit in utre cruor, quem mens furiata dolore
Fuderat innumera iuuenum ceruice recisa.
Casta quid Euadne fecit Capaneia coniux?
Dum post sulphureos iaculati fulminis ictus
Ignibus appositis arderent ossa mariti,
510
Conscendit mors uiua rogos. Viduamne uocamus
Quae simul infernum cum coniuge uenit ad orbem?
Diues Dido fugax extincti coniugis ultrix
Vrbis Elissaeae perfectis moenibus amplae
Ipsa pyram manibus propriis construxit ut aram,
515
Quam pedibus furiata suis conscendit et arsit.
Impulit ad flammas accurrere funera uiua
Aut amor Aeneae, ueniens aut terror Iarbae.
Quid formosa nurus populo spectante pudica
Post maculam thalami Lucretia casta peregit,
520
Quam tulit infelix alieni poena furoris?
Vt rea procubuit nullo surgente reatu,
Concidit ense suo mansitque superstes adulter
Qui solus feriendus erat mercede pudoris.
Milia femineis numerantur ubique cateruis
525
Exempla scelerum; modicae uel laudis amore
Aut certe fecere pie pro numine uano.
Conficti sermone dei quos fabula mendax
Extulit et miseros incassum adorare coegit,
Vnde nihil meriti, sed uitae damna tulerunt,
530
Cum sit nemo deus nisi noster ubique tremendus.
Omnia praecepti solo sermone creantur
Ipsius imperio, per quem stant cuncta per aeuum.
Ecce Deus uerus, de quo nil fingitur, in quem
Fabula nulla cadit, quem numquam uerba diserti
535
Exornant aut forte notant, cui tempora nil dant
Aut tollunt currente die. Qui saecula mutat
Nec mutant hunc saecla tamen, quia quod fuit hoc est,
Hoc erit aeternus, qui praesens constat ubique.
Omnia dat tollit minuitque uolatile tempus;
540
Incrementa Deus uel detrimenta recusat;
Idem semper erit, numquam mutabilis aeuo,
Qui cum sit Dominus se uult tamen esse parentem:
Exhibet impendit praebet; testatus adoptat
Nos genitos uocitare suos; nos ergo fideles
545
Viuere debuimus tamquam factoris imago,
Quos doceat factura Dei pietate magistra.
Rex pie, bellantum comitata potentia supplex
Fit; quodcumque iubes, effectus iussa sequuntur.
Stat famulans natura Deo constructa elementis,
550
Nescia quid iubeas, donec praecepta repente
Audiat et Domino citius parere laboret.
Exultans iussisse sibi gauisa ministra
Perficit iniuncta placido sermone iubentis
Et rerum natura parens famulata tremescit
555
Per quem celsa poli tellus mare sidera constant
Et gestit seruile pauens. Quota portio rerum
Nos sumus audaces ut contemnamus acerbe
Imperium caeleste truces? Par causa locatur
Nostra Deique simul: qui uult sua uota uenire,
560
Impleat ipse Dei. Simili dicione uoluntas
Seruorum dominique manet pietate modesta.
Qualiter optamus nostra spe uota mereri,
Cum nos iussa Dei fieri contemnimus ultro?
Nec sumus ignari quid sit fas quidue nefastum;
565
Gens scelerata sumus, nil de pietate merentes,
Quorum primus ego plus quam peccator habendus.
Quando fatebor enim scelerum simul omne, reatum
Pectoris et carnis? Non si mihi ferrea uox sit,
Ora tot exurgant quot dentes ossibus albent
570
Aut mihi sint linguae quantos caput omne capillos
Pectinat, explebo numerum sine fraude fidelem,
Sed satis est dixisse reum sub crimine cuncto;
Quod tua iussa uetant, solus peccasse fatebor,
Omne quod horrescis non me fecisse negabo.
575
Quid prodest cuicumque nefas celare peractum,
Cum iudex et testis ades Deus unus et idem?
Sacrilega quasi mente putem non omnia nosse
Aut aliquid nescire Deum, cui fraude nocebit
Mens mea quod reticet, cum, si confessio simplex
580
Indicet admissum, uenia sperata sequetur.
Qui negat, ipse sibi ueniam iam sponte negauit.
Ergo ego confiteor miseranda mente reatum
Plenum, grande malum, non uno crimine partum;
Nam scelus omne meum numeros superabit harenae
585
Littoris et pelagi uincent mala nostra liquores.
Non puto diluuium tantos punisse reatus
Quantos ipse gero culparum pondere pressus.
Flumina me scelerum rapiunt quatiuntque procellae
Et peccatorum torrens simul obruit unda;
590
Me delictorum merserunt fluctibus amnes,
Vsque animam uenit unda meam, grauis horror aquarum.
Hei mihi, quod facinus non uno tempore gestum,
Vt mea facta luam, tempus conuenit in unum.
Nunc ubi sit pietas, ubi sit miseratio prisca
595
Aut tua quo, Domine, clementia nota recessit?
Oblitusne mei es? Precor, obliuiscere non me,
Omnipotens, sed facta mea. Grauor undique pressus,
Vincla ligant, tormenta domant, consumit egestas;
Ludibrium generis, dolor omnibus atque inimicus
600
Factus et exutus magna de parte bonorum,
Crinibus intonsus, pannis squalentibus usus.
Notus et ignotus desunt, abiere parentes
Et quibus impendi mox discessere propinqui
Vel quicumque fuit subito discessit amicus;
605
Agmina seruorum fugiunt, tempsere clientes
Nec doluere meam tanta sub clade ruinam.
Irascente Deo solacia cuncta negantur.
Hoc superest ut uita cadat, nisi parcere mitis
Iusseris afflicto, quem sic fregere dolores.
610
Punisti errantem, nunc iam miserere fatenti.
Paenitet en peccasse nimis, iam parce flagello;
Nam nequeo tolerare miser tot cladibus actus.
Accipe, quaeso, satis, precibus ne clauseris aures
Nostris, sancte, tuas, qui das praecepta benignus
615
Ira hominis cum sole cadat de corde furentis
Et ueniam nox ipsa ferat; qui praecipis ut sit
Septies et frater clementior atque modestus,
Fac fieri quod et ipse iubes, miserere roganti
Et lacrimas intende meas, quas fundo diurne
620
Tristis et extenso prostratus corpore plango.
Me miserum! qui tanta fero, cui tanta parasti
Supplicia scelerum, peccans licet acrius uri
Debueram, qui saeua diu delicta peregi.
Addo quod et uita breuis est, mors longa moratur.
625
Magnus es, Omnipotens, qui scis cui iusta parasti.
Eripe me his, inuicte, malis in corpore sanum,
Exitio succurre meo. Lassatus anhelo,
Tot fractus hinc inde malis. Ignoscere gaudes;
Eripuit tua sancta, Pater, clementia morti
630
Agmina peccantum (ueniam donare suetus
Ad quaesita reis ueniam conuersus adoro);
Post scelus euasit uitae melioris honestas.
Tu pius et clemens populo peccante Niniue
Iratus non es, potius miseratus eorum es
635
Suppliciumque necis spondes ........
Qui ueniam missurus eras uitamque parabas
Exitium mortis iam praedicante propheta,
Mendacemque facis famulum sermone fideli;
Iona tamen sine fraude reus mendacia uerba
640
Prodidit et ueniam meruit post uiscera ceti.
In cruce pendentem ueniam meruisse latronem
Nouimus et dominum uenientem in Tartara Christum.
Ergo, Deus, miserere mei; iam te rogo solum.
Qualiter ipse uides, me paenitet ante quod egi:
645
Omne nefas placitum iam nunc suspiria damnant.
Flumina dant oculi, gemitus praecordia rumpunt
Et lacrimis maduere genae; ieiunia reddo
Pallidus et macie confectus pectora tundo.
En genibus cur uis palmas extendo supinas,
650
Cum manibus tibi uincla leuo stridente catena,
Carceris horrorem, suspendia, uerbera passus
Obscenamque famem quam maior traxit egestas.
Me miserum, quanto cecidi de culmine lapsus!
Ille <ego> qui quondam retinebam iura togatus,
655
Exemi de morte reos, patrimonia nudis
Diuitias mea lingua dedit rapuitque tenenti
Ac seruile iugum uel libertatis honorem;
Nam quod in accusando odi defensor amaui;
Impunitates uendens poenasque nocentum
660
Insontumque simul pretio delicta coegi
Ad caput <haec> hinc inde meum, quibus opprimor, olim.
Nunc tamen agnoui sine te nil posse moueri
Grande uel exiguum, medium minimumque profundum.
Da mihi iam ueniam, finem concede malorum,
665
Vincula solue mea, stridentes frange catenas,
Pelle famem, disclude sitim, compesce dolores,
Omne quod admisi facinus crimenque relaxa.
Iam miserere mei; custodia longa fatigat
Inter anhelantes gemitus cladesque diurnas.
670
Nil peto difficile (spes est mihi posse mereri),
Nil licet, Omnipotens, per saecula cuncta profecto
Sit tibi difficile. Prosint mihi tanta flagella,
Ad ueniam sit poena ferax; meminisse iuuabit,
Cum pius indulges et haec ad gaudia transfers.
675
Erige prostratum, uindex, attolle iacentem
Et repara afflictum tali sub clade malorum.
Quae per me cecidit per te spes nostra resurgat.
Munere percipiam Domini redeunte fauore
Quicquid amara dies quodcumque <et> tempus ademit.
680
Obsessamque domant densata repagula linguam
Et pontem factura iacet sermonibus oris;
Interpres mentis, secreti pectoris index,
Echo uoluntatis tacitae uel cordis imago
Verbere distinctas spargit per murmura uoces
685
Omne nefas atque omne bonum dictura loquendo;
Dentibus adduntur rubicundo labra labello.
Lucida redde, precor, qui tempora subtrahis Iob
Aspera, restituens quicquid malus hostis ademit.
Arida qui reparas antiquis mortibus ossa
690
Quae membris rediere suis clamante propheta
Atque homines factura rubent reptante cruore.
Vmor ad absumptas intrauerat ante medullas,
Nascuntur uenae, iam neruis membra ligantur,
Iam tegit ossa cutis multos distenta per artus;
695
Quaerit colla caput, constringit guttura ceruix,
Verticis eximii replentur et ossa cerebro;
Inde duces oculi gemmato lumine uibrant
Et palpebra tegunt lucis nudantque fenestras,
Scaena capillorum fundens a fronte coronam
700
Tempus et omne caput uestit de crine decorum
Atque supercilium gemino superimminet orbi.
Naribus obductis duplex data semita uento
Et geminae rubuere genae, lanugine malae
Crispantur reuirentis adhuc post ossa senectae
705
Mortua temporibus multis olimque sepulta.
Ordine muratum dentes cinxere palatum
Vt bene uerba sonent ipsis modulantibus ora,
Accedunt umeris remorum more lacerti,
Brachia iunguntur, uola nascitur et manus omnis,
710
Vnguibus armantur digiti sub dispare forma.
Curuis spina latus complectitur aspera costis,
Pectora circumstant crates iugulique ligantur;
Cetera membrorum currit compago per artus,
Vsibus officiis aptantur cuncta ministra.
715
Aedificant hominem longae fragmenta ruinae.
Ante tamen quam membra forent compage ligata
Iam prior auris erat, quae audiuit uerba Tonantis.
Persarum rector timuit post regna bubulcum
Inter prata pecus, sed post regnauit in arce.
720
Me, rogo, iam repara sub libertate solutum
Clade catenarum ferrato pondere pressum.
Sit uitae requies, animae sint otia fessae,
Sit secura dies, sit nox cum munere noctis,
Sit fortuna redux, sit uirtus usque senectam,
725
Sit uenerandus honos et quicquid uota precantur
Aut amissa dolent, totum pietate reforma.
Nosco quid iratus uel quid mitissimus ipse
Des, Pater; aduerto, non est formido salutis,
Sed ueniam sperare licet. Res ipsa probauit
730
Quod uiuus sum: mortis inops pietate reseruor,
Non ira, nam si Domini grauis ira fuisset,
Non me differres, subita sed morte necares,
Ne peterem ueniam quam numquam, sancte, negasti
Aut ut non essem prorsus cui parcere posses.
735
Seruatum reparare iube pietate sueta
Vt merear cantare tuas per carmina laudes.
Quamuis nemo tua praeconia congrua dixit
Aut umquam dicturus erit, nam formula laudis
Temporibus tribus ire solet, tu temporis expers.
740
Numquid habes, Deus, ante tuum uel post cadit in te?
Si laudator abest, narrator plenus adesset,
Sed quis opus narrare tuum sermone ualebit?
Suspexisse Deum satis est de corde trementer
Et lacrimis precibusque piis ueneranter adire:
745
Sint reduces sensus, mens sana in corpore sano,
Sit mihi longa dies felici tramite uitae,
Sit bona uel perpes felix numerosa propago,
Sit sine tormentis post corpus uita futura.
Noxia mens non sit, non sit rea, non sit iniqua,
750
Sit requies animae quae mox purgata quiescat.
Iudicio, Deus alme, tuo detur inde triumphus,
Inter odoratos flores et amoena uirecta
In nemus aeternum ueniam sedesque beatas
Et grates exceptus agam de fasce malorum,
755
Additus insonti populo sub sorte piorum."