Omnipotens aeterne Deus, fons auctor origo
Inuentor genitor nutritor rector amator
Cunctorum quae mundus habet, quae celsa polorum,
Quae caeli secreta tegunt produntque parumper,
5
Sidereus quod ab axe globus super astra rotatur,
Pendula quod tremula uibrant face sidera flammas
Et stellae sub luce latent, sub nocte refulgent,
Nuntius aurorae quod lucifer emicat ardens,
Vt fugat astra poli, fugiturus lucis habenas,
10
Quod calor est solis, quo splendet frigida luna
Partita cum fratre uices sua tempora lustrans,
Ne simul inuadant mundum sine luce tenebrae
Credaturque chaos spatio sub noctis adesse,
Quod tu cum faceres mundum uirtute negasti.
15
Tu Deus inspiras ut sol auriga uocetur,
Non quia uectus equis est quattuor axe rotato,
Sed quia praefectus sol quattuor est elementis,
Quattuor alternat sollers auriga colores;
Permutat iussus sol tempora quattuor anni,
20
Non ausus transire uices sub lege perenni
Praefixas dicione tua; non ille uapores
Auget sponte sua, medios nec temperat ignes
Aut gelidum dat forte iubar nisi praeduce iussu
Imperii per saecla tui sine fine manentis:
25
Militia famulante sua seruire fidelis
Oceano, mundo uel caelo teste probatur.
Sic opus omne tuum uisibile non latet orbem.
Te, Deus, auctorem, te nouimus omnia patrem,
Te pariter dominum, qui das exordia rebus
30
Et finem, sine fine parens exordia nescis,
Spes hominum, rerum princeps mundique superstes.
Sanctus ubique tuus complectitur omnia, princeps,
Spiritus immensam penetrans per saecula molem;
Nam quasi aer fusus sic omnia contegit implens,
35
Singula non partim, generaliter omnia nutrit,
Totus ubique iuuans et totus ubique ministrans.
Quae uibrans natura dedit, quaecumque creantur
Aut generata ualent, haec spiritus inserit almus:
Corporeos artus fouet erigit urget et auget,
40
Continuanda manent et succidenda labuntur;
Mentibus insidit, penetrat caput ossa medullas,
Pectora cor sensus animam praecordia mentem
Illustrat, uenas oculos et uiscera replet.
Quidue latet, quem cuncta gerunt, quo cuncta reguntur,
45
Temporis et spatii quem spiritus omnis et ignis
Laudat et aeternum uenerantur cuncta parentem?
Nec caeli secreta uacant, quae spiritus auctor
Non habeat; uirtute tua, quae solis in orbem
Lunaresque amplexa globos dominatur agitque,
50
Quicquid habet pietatis opus simul <obtinet> orbis;
Qui nihil est, nisi lege tua seruetur in aeuum:
Circulus haerebit, nisi iusseris ire meantem,
Et stellatus honos; mox sphaera uolubilis haeret
Ac mutent elementa uices per saecla morantes
55
Et cadet ante diem sublimis machina rerum;
Sed tu lege tua retines qua cuncta coerces.
Nam quis stare queat contra tua iura reluctans?
Aut tibi quis reputet, si perdere iusseris orbem,
Quem ipse repente iubens solo sermone creasti?
60
Quo libuit genuisse Deum ante omnia Christum,
Semine quem uerbo conceptum corde ferebas,
Quo sine non umquam fuerat mens sancta parentis,
Multa profunda potens sollers pia prouida perpes
Simplex celsa leuis uibrans immensa serena
65
Viuida cunctiparens mens innumerabilis una.
Ergo Deum Deus auctor ouans eructuat ore.
Corde sacer genitus mox constitit ipse parenti,
Et consors cum patre manens et spiritus unus,
Trina mente Deus, Deus auctor, temporis expers,
70
Multiplici uirtute potens, pietate modestus
Innumera, caelis elementis fluctibus astris
Impendens ut stare queant, famulanter adorent,
Angelica dicione preces sine fine canentes.
Omnibus his praestat dilato fine manere
75
Vt uigeant homines pisces armenta uolucres
Et pecus atque ferae, quicquid natura creatrix
Nutrit ad innumeros diuersi sanguinis ortus.
Qui nasci dignatus homo est membratur in aluo
Sanguine femineo concretus spiritus almus
80
Fitque Deus post templa poli sub carne figura
Passibilis, mortalis homo sine fine perennis.
Et tenuis per cuncta uapor iam mollior igni
Irrepsit tenerumque parat per uiscera corpus.
Induitur compage Deus, structura ligatur
85
Ossibus et neruis, pinguescunt intro medullae,
Hinc cruor, hinc humor, solidatur musculus omnis
Et caro plasmatur. Qui sanctus spiritus illic
Egerit, ipse potens nouit qui cuncta creauit;
Qualiter aure Deus, uerbo fetante marito,
90
Virgineos intrasse sinus dignatur et aluum
Terrarum caelique capax anhelantis et ignis,
Aeris et pelagi, sed non capiendus ab isdem,
Claustra puerperii passus sub lege creandi
Vel quaecumque subit diuersi temporis aetas.
95
Haec fragilis humana iacens natura meretur
De pietate sua, qua non uult perdere mundum,
Quem fecit sanxitque regens per saecla manere.
Ergo ubi corporeos artus dominator et auctor
Induit et caelum patri seruire reliquit
100
(Vt putat insipiens omnis rationis egenus
Nam quicumque sapit nouit quia sic tulit artus
Et fuit in terris, ut nec caeleste tribunal
Linqueret, omnipotens numquam sine patre probatus,
Nam pius et genitor numquam sine pignore dictus,
105
Spiritus immensus sanctus bonus arbiter index,
Tertius unus idem primus mediusque perennis)
Ast ubi terrenum sumpsit cum corpore pondus
Immortale genus, mortalia dura subiuit
Vt posset monstrare Deum, quia lumina carnis
110
Non nisi corpoream possent spectare figuram.
Nam quaecumque daret princeps miracula carni,
Sanctis haec homines euentibus acta putarent.
Addo quod, humanis uitium est generale cateruis,
Hoc credant quod uisus habet spernantque relata.
115
Credimus inde Deum mundo uenisse uidendum
Vt faceret uirtutis opus per mille cateruas.
Mentibus obsessis insana clade furoris,
Spiritus impatiens animas quascumque grauabat,
Tabe fluens quaecumque cutis madefacta rubebat
120
Ossibus et neruis resoluta carne retectis
Praestatur de clade salus: reparare sepultos
Nouit et exanimes iterum reuocare saluti.
Ipse oculos gemmare iubet sub fronte micantes
Ignotumque diem mirantur nosse tenebrae
125
Quem simul ex utero matris natura negarat.
Mortua pars hominis, pars altera uiua iacebat
Vsque Dei iussus; post sanus et integer omnis
Redditur atque uapor uitalis in ossa cucurrit.
Quod de parte uiri fecit de corpore toto
130
Praestitit, orba parens fleret cum funera nati.
Nec semel ista dedit, nam ut sit sibi uirgo superstes
Imperat, exsurgit uel Lazarus ante sepultus,
Quattuor exemptus transacta luce dierum.
Stagnis insolitis solitus decurrere sanguis
135
De muliere perit, dempto simul amne cruoris.
Corripit hic febres, uentos compescit in undis
Per quas Christus iter Petro ueniente peregit,
Cum miraretur stringi natura liquorem
Fluctibus aequoreis domini sub pondere uictis.
140
Vertit aquas ut uina fluant, mirabile donum:
Pocula sunt latices et fluminis ebriat unda.
Copia panis abest et copia panis abundat.
Milia uirtutum sunt admiranda; sed ut quid
Miremur dominum tantum potuisse polorum,
145
Discipuli famulique sui cum tanta per orbem
Gentibus innumeris omnes fecisse legantur,
Aduena sermo fidem cum spargeret ore piorum
Et simul indociles docilesque audire moneret
Supplicium post grande crucis reditumque supernae
150
Lucis ad aethereos tractus thronumque parentis
Caelestis, ueniens cum linguas funderet ignis
Spiritus, alme, tuus, nostro commercia mundo
Consona dissimili infundens sermone beatis.
Tu Deus es quem terra tremit, quem mundus adorat:
155
Te mandante pluunt nubes et ab igne coruscant,
Fluctibus assumptis pelagi sub sidera caeli;
Te mandante poli post nubila maesta serenant.
Surgere tu uentos et crescere turbine facto
Praecipis, ut rabidae perturbent cuncta procellae
160
Et mare caeruleum rapiant super aethera nimbi
Tu rursus reprimis flatus recidentibus euris
Et mare purpureum tranquillo marmore tendis,
Vt post ima freti ludant super aequora pisces,
Horrida monstra natent et belua gestiat ingens.
165
Hoc est nempe fretum quod se diuisit et haesit
In partes hinc inde duas, cum turba piorum
Impia regna fugit, Moseo principe gentis;
Rursus aquae reduces repetunt loca prisca fluentis,
Cum fugitiua manus de fluctibus omnis abesset.
170
Tunc demersus obit populus, qui saeua parabat
Israelitarum plebi, quae facta superstes
Vindice naufragio: tali sub clade doletur
Qui fuit ante metus; mox libera turba Tonantis
Mutatum miratur iter: uia prisca salutis
175
Semita mortis erat nec seruans membra sepulcro.
Africus interea motus uirtute iubentis
Illaesurus adest, nulla comitante procella,
Delicias portare parans nouus ingruit imber,
Innumeras dat nimbus aues, datur esca polorum,
180
Angelica de parte cibus, sitientibus autem
Flumina petra dedit nullo fodiente ligone.
Et ne plura loquar, tua sunt quaecumque uidentur
Vel quae nemo uidet; tibi debent omnia quod sunt,
Tu tamen ipse quod es nulli debere probaris
185
Et quasi qui debes sic omnibus omnia reddis.
Est tibi cura, Deus, de quicquid ubique creasti;
Ne tantum succumbat opus, stat cura minorum
Et speciale iubes tam quam generale tueri.
Sic fit mater humus qua germina cuncta creantur,
190
Sic mare ueliuolum mercator nauta uagatur
Telluremque nouam circumspicit impiger hospes
Et complexus amat non cognitus aduena ciues.
Foedere concordi, quia uis, elementa tenentur
Tam longa conexa mora, sic iuncta ligantur
195
Vt disiuncta tamen concordi lite probentur.
Si disiuncta fiant, soluetur machina rerum,
Si coniuncta forent, omnis natura periret.
Tu, Deus omnipotens, nosti quod feceris orbem
Semine quo caelos, solem lunamque creasti
200
Vel caeli quaecumque gerunt, unde esse dedisti
Ex nihilo simul; esse tamen diuersa putamus.
Ad nihilum reditura iterum sunt omnia, cum tu
Iusseris esse chaos, solus mansure superstes,
Angelicis animisque piis adorande cateruis.
205
Qualiter ergo labor nullus fuit ante iubendo,
Omnia cum fierent, sic nec labor ullus erit iam,
Iusseris ut finem, cum plurima saecula norint.
Te seraphim cherubimque Deum dominumque precantur,
Te chorus angelicus, laudans exercitus, orat,
210
Thronus et incessans humili te uoce precatur;
Agmina te astrorum, te signa et sidera laudant
Auctorem confessa suum, te fulmen adorat,
Te tonitrus hiemesque tremunt, te grando procellae,
Te glacies nimbique pauent, te spiritus omnis
215
Personat, imber hiems pelagus nix frigus et aestas.
Te tellus fecunda uocat, te suspicit aer,
Vnda super caelos tibi supplicat et polus omnis,
Flumina te metuunt, te fontes stagna paludes
Voce sua laudant, te nubila crassa coruscant
220
Te luce alba dies, te nox obscura tenebris,
Te bona temperies, te tempora cuncta precantur,
Ver aestas autumnus hiems redeuntibus annis.
Per te fetat humus, per te, Deus, herba uirescit,
Frondescunt siluae, spirat flos, germinat arbor;
225
Quos peccatorum retinent tot milia uinclos?
Illud praetereo quod parui pendimus omnes,
Quod caelo tellure fretis atque aere toto,
Ignibus aethereis et lumine dignior omni
Est homo quem libuit per se formare Tonantem.
230
Nam diuersa Dei solo sermone creantur:
Illic iussor erat, nos autem operarius aptat.
Addo quod innumerae pestes mortale minantes
Membrorum de parte sua dant saepe salutem.
Messis aristatas acuit per culmina fruges,
235
Palmite gemmato post pampinus admouet uuas
Et numquam caritura comis pinguescit oliua.
Te fera, te pisces pecudes armenta uolucres
Turba cerastarum laudat, genus omne ueneni
Sibilat ore fero, lingua uibrante trisulca,
240
Et tibi, quicquid habet reputans, debere fatetur.
Auctorem uitae gaudet stridore minaci
Materies laudare necis poterasque, creator,
Non angues, non omne nocens permittere nasci,
Vt uitas hominum tantum mors una tulisset.
245
Sed nos quoque rei cognoscimus omnia quae res
Fecerit ista dari: data sunt per crimina nostra,
Quod praecepta Dei passim contemnimus omnes.
Nec modo peccatum, subrepsit moribus olim;
Olim primus homo transcendit iussa Tonantis,
250
Ingratus quia factus erat caelestis imago,
Iura potestatis retinens super omnia solus
Et semper, nisi iussa Dei contemneret audax.
Mox quod factus erat, nullo peccante creatus
Peccauit. Quid nos miseri de crimine nati?
255
Principio nostrae peccator originis auctor
Damnatur sub lege necis uel clade perenni.
Continuat nobis similis, heu, poena manere
Nec similis nos culpa tenet: semel incidit ille
Vna lege reus, nos multis legibus error
260
Contemptis retinet captiuos sorte reatus.
Cur non debuimus sortis peiora mereri
Vipera quid praestet cauda et ceruice recisa,
Quid serpens maculosa iuuet medicina fatetur,
Aspidis obliquae quid pinguia membra medantur,
265
Informes ursi, fuluus leo, quid lupus audax.
Et quodcumque malum uindex natura creauit
Miscuit optandam dira cum morte salutem.
Quid quod mortiferis animalibus induit auctor
Vt sentire queant reddant sectantibus iras
270
Et prorsus non sint non se inuadentibus hostes?
Non pudet hoc homines? Gens importuna probamus
Iustitiam retinente fera; pro dedecus ingens!
Anguis agit ignarus opus, nos improba turba,
Quid nos? Iustitiam noscentes temnimus actu
275
Plectibili. "At ueniam ignorantia iure meretur,
Forte sit et nobis haec excusatio certa".
Ne furtim noceant angues quaeruntur in herba;
Quaerimus immites et per deserta leones,
Ne gregibus sparsis uastent cultoribus agros;
280
Sectatur uenator aprum, cui retia figit,
Vinea ne pereat sub morsu dentis adunci.
Ceruus ut occumbat (quaerit medicina medullas);
Quid nocuit per rura lepus, quid damma uel hircus?
Quos medicina iubet haec ut capiantur ad usus,
285
Vt sub fraude cadant uenantum <aut> ante molossos?
Quid pisces meruere freti, quid turba uolucrum?
Peruasit gens nostra fretum, peruaditur aer
Vt capiantur aues ex nulla parte nocentes,
Quae natura negat per nos elementa petuntur:
290
Per pelagus celebratur iter; seclusus ab undis
Nauigat audaces quatiens super aequora remos.
Parua putant homines fluctus transire nocentes,
Insuper armati medias grassantur in undas.
Aut bellator aquas aut iam pirata uagatur
295
Sollicitat glaucumque fretum mucrone cruento
Et bellum ignotis transfert manus hospita terris.
Non sat erant terrae tolerant quae bella cruenta?
Vt uel in externos tantum produceret hostes
Impatiens armata manus, cur tela propinquis
300
Impulsant peraguntque, nefas, ciuilia bella?
Nec solum ciuile sat est, socerosque patresque
Germanosque petunt saeuo certamine fratres.
Nec modo temptatur nouiter, primordia mundi
Hoc taetrum doluere nefas hominumque secundum
305
Conspexere pii perfusum sanguine fratris.
Gessit hoc impietas, et postea conditor Vrbis,
Et quasi lex fuerit, miserum sic uenit in usum.
Faucibus obsessis cadit a latrone uiator;
Quid fur nocturnus, prauo uelatus in actu
310
Ne capiatur, agat ferro comitante per umbras,
Multorum nos saeua docent exempla priorum.
Quid quod adulterium dulces male uenit in usus
Incestique nefas agitat plectenda libido?
Inuadunt plures alieni caespitis agros
315
Et domibus iunxisse domus non iure modesto
Ac promissa fides non custoditur amico.
Nobilium plures decepti fraude clientes,
Canities despecta senum laesique parentes
Infantumque animas nullo pro crimine raptant;
320
Nam quae tam paruis fecisset culpa reatum?
Iam genitos utinam tantum fera dextra feriret!
Et necdum natos properant in uentre ferire.
Externos pariterque suos furit impia mater
Conceptus damnare, sui nec cura pericli est.
325
Quae bibit impietas truculenta impune uenenum?
Repperit hoc quis grande nefas ut non sibi mortem
Hauriat os quodcumque bibit? Minus ecce nouerca
Audet in externos genitos quam mater agit rem.
Dextra nouercalis iam natos mittit ad umbras,
330
Ante mori genetrix quam nasci pignora cogit.
Haec mala sufficerent; faciunt peiora nocentes.
Mortua quin etiam non linquunt membra quieti,
Sollicitant animas mortis iam lege quietas
Cantibus infaustis, herbis atque arte nefanda
335
Et responsa petunt tenebris de uoce sepulcri.
Excantauit agens animam maga nocte propheta
Fascibus <his> scelerum cur non grauiora mereri
Omnia debuimus, qui sic peccamus inique?
Sol lux clara dies luna stellaeque micantes
340
Vel quaecumque Deo famulantur sidera magno
Militia praeclara poli uel pontus et aer
Et tellus accepta Dei praecepta reseruant
Ac deuota pie per saecula mille morantur;
Nec tam longa mouet diuersi temporis aetas
345
Vt legem seruare negent aut tempora mutent
Contra iura Dei, contra praecepta Tonantis.
Splendet sole dies, illustrat Cynthia noctes
Et quasi gemmatum distingunt sidera caelum.
Aestuat undosum pelagus, ceu fluctibus astra
350
Impetat, et terram spumis operire minatur
Nec tamen egreditur transgresso limite punctum:
In sua regna furens confringitur et redit in se
Aestus et unda maris, <saeuus> licet aequora tollat
Ventus et insani feriant sua litora fluctus.
355
Pendula caeruleum non audet scindere tellus
Inuasura fretum, tantum contenta moratur
Tramite uincta suo, ripis mirantibus aequor
In cumulos montesque uidens insurgere fluctus
Nec pauet inuadi quae nil inuadit ab undis.
360
Est homo grande malum: legis transgressor et audax
Criminis inuentor, scelerum reppertor et auctor.
Immemor auctoris, mortis dux, terminus aeui
Oblitusque sui, perstans inimicus et hostis
Omnibus atque suus, solus sub tempore paruo
365
Transgreditur praecepta Dei; scelerata propago
Nascitur: ex fonte sceleris genus omne meamus
Ex primo quicumque sumus nunc usque creati
Non pietas, non ira Dei nos ulla coercet.
Saecula quod fuerant transacta ad tempora Noe
370
Vt scelus assiduum uel saeua piacula mundus
Adderet et nullus hominum retineret honestum,
Nec tamen ulla simul processit poena reorum;
Inde rebellantum moles praesumpta gigantum
Sacrilega ceruice tumens, quodcumque uolebat
375
Aut poterat, sibi cuncta dabant, sua cuncta putabant
Nil reputando Deo, per quem ualet omne quod extat.
Despexit Dominum uelut insuperabilis audax
Terrigena proles meruitque infanda propago
Naufragium terrestre pati, dum litora nusquam
380
Terra licet distenta daret, cum flumina pontus
Obrueret pontumque nocens absconderet imber,
Cum moribunda fretis siluestria cuncta natarent
Et genus aequoreum spatietur montibus altis
Ac pariter pelagus uastas gestiret in undas,
385
Agmina cum uolucrum quae protulit unda necaret;
Cum grege fit tractura lupus; uenator et ursus
Mergitur et nullos metuunt armenta leones.
Nam pauor unus erat: totum sors mortis habebat;
Nec qui fleret erat: cunctos mors una tenebat.
390
Hoc solum seruatur aquis quod diligit auctor;
Enatat inter aquas cum mundi ciuibus arca,
Conceptu paritura simul iuuenesque senesque
Et pueros matresque pias tenerasque puellas.
Vna dies produxit auum serosque nepotes;
395
Excepit pariter tellus natosque patresque
Aequaeuosque facit diuersi temporis ortus.
Non homines tantum fecundior arca refundit:
Pace quidem modica dilata delicta retenta.
Nam postquam reuocantur aquae per uiscera terrae
400
Diluuiumque nocens altus suscepit abyssus
(Litora nudantur montes mare flumina siluae,
Apparent fontes paulatimque arida tellus
Redditur et redeunt cunctis iraeque metusque
Iam tecta tellure feris gregibusque auibusque)
405
Impia gens hominum scelerum mox uota resumit
Et facinus reparare cupit, ne perderet usum
Criminis illuuies et tamquam damna subiret.
Sic adherent delicta malis grassante reatu,
Sic passim redeunt ad saeua piacula mores.
410
Pertulit ista diu princeps impune uagari
Vt reuocarentur satiati crimine multo;
Sed postquam in peius hominum procedere uidit
Pessima uota <Deus>, rursus ne perderet orbem
Aut impune reos passim dimitteret omnes,
415
Eligit e cunctis quos plus peccare uidebat
Supplicio censura Dei super astra coacta.
Et quia diluuium iam non dabit unda secundum,
Sulphureas his fundit aquas nigrumque bitumen
Compluit et flammis ultricibus imber adussit
420
Quinque cremans urbes; populos et moenia damnat
Ignibus aethereis, sucoso caespite cocto
Mox fecundus ager steriles expauit harenas
Pinguis et in cineres putrescit gleba solutos.
Nos sumus auctores nostris, heu, cladibus; omnes
425
Pauperiem gemitus mortem tormenta dolores
Nos nobis facimus peccando sponte maligne.
Segregat omnipotens merita pro moribus orbis:
Non sociant poenae quos non iunxere reatus.
Loth iustus famulusque Dei sine fraude fidelis
430
Inter tot scelerum turbas pius unus et insons
Eripitur de morte truci sine crimine uisus
Et seruatus abit uitae melioris amator,
Qualiter ereptus Noe seruatur in arca,
Nec generale malum sensit specialis <et> hostis.
435
Tot gens nostra malis non est correpta, sed audet
Criminibus laxare frenos sine fronte pudoris;
Supplicia scelerum non damnat praua, sed auget.
Hinc obscena fames morbi mors luctus egestas
Taedia bella lues clades iactura labores.
440
Nam sic factus homo fuerat, primordia nostra,
Vt uolucres; pascendus erat sine clade laboris:
Vomere non terram proscinderet atque ligone,
Non peregrina uagus rabidis deposceret undis
Committens animam uentis et fluctibus audax;
445
Sponte parans fructum uinum de fontibus iret
In morem fluuialis aquae; longaeua liquores
Semper oliua uirens non certo tempore ferret,
Mella darent uepres, sentis sudaret amomum,
Omnis ager pigmenta daret uernantibus herbis
450
Et rosulas proferret hiems, seruaret et aestas
Lilia purpurea, flos omnis staret odore
Nec marceret honos uiolae pallore decenti;
Non niger aut albus tantum color esset in agnis,
Sed rubicunda daret pretiosus uellera sandix.
455
Lanigeras uestiret oues et muricis ostrum;
Fabula certa foret Phrixei uelleris aurum,
Famam scaenaei uerax arietis haberet
Per populos certamque fidem sine crimine tanto.
Viscera non terrae tantum pretiosa metallum
460
Seruarent, abstrusa nimis nec gemma lateret,
Omnia sed passim facies telluris haberet,
Omnibus in terris regio non indiga mercis,
Vilior illa foret populis spectantibus euros.
At nunc plectibiles humanae mentis ubique
465
Dulcia subducunt mores et amara ministrant.
Forsitan opponant homines delicta fatendo
Angelicum peccasse genus, quos purior aer
Et super astra polus uel caeli regna tenebant.
"Ante tribunal erant ubi casta et sancta uiderent
470
Corporis expertes terreni ponderis omnes;
Et sic error eos tenuit crimenque nefandum.
Quid homines miseri, fragili sub tegmine carnis
Captiuos quos membra tenent et corporis usus?"
Sic uobis responsa dabo: quid culpa aliena
475
Obicitur? Purgare potest quod gessit iniquus
Alterius quodcumque nefas? Scelus omne peractum
Respicit auctorem, socios cunctosque ministros
Implicat et solos facinus quos inquinat urget.
Inde magis mens nostra rea est quod poena secuta est
480
Caelestes famulos his nec grauis ira pepercit.
Sideris innumeri cecidit pars tertia caelo
Cum duce pulsa suo, superat uindicta coercens
Agmina caelicolum pereuntia clade perenni.
Militiae pars tanta poli discincta seuere
485
Debuerat nostros ultro compescere mores
Et tamen in nobis nullus timor extitit umquam.
Quis canis illatret, uibices si terga leonis
Colla caputque ferant et sanguine fulua rubescant
Aut solis pereunte die simul obice terra
490
Sidera despiciant umbram, qua cuncta teguntur,
Et superare putent crassas tenui igne tenebras?
Aut siccante freto iactet se riuulus unda
Vel minor unda uelit caelesti occurrere flammae,
Quam neque grandis aquae possint sedare fluenta
495
Gurgitis aequorei, cunctos si eructuet amnis?
Sed quia caelestis pietas ueniale minatur
Plusque coruscantes flammas quam fulmina uibrat
Aut, si fulmen habet, montes et culmina tangit
Arboribusque caput, cedros celsasque cypressus
500
Vt terrore domet potius quam clade profanos,
Est nobis contemptus atrox animique nocentes
Omnibus; et nobis pietas tamen alma nocenti,
Indulgere uolens cito quam punire parata,
Misit ab arce pium caeli per sidera Christum
505
Qui uirtute sua serpentis frangeret artes
Per uexilla crucis hostis populando cohortes,
Praecipiti iactu quas celsa palatia caeli
Exilio trusere graui sub perpete culpa.
Expauit Iudaea Deum post uiscera matris
510
Maxima tot populis dantem miracula Christum.
Inuida continuo semet laesura profane
Sacrilega tenet arte uiam liuoris iniqui
Et quaerit peritura dolos, quibus improba perdat
Insontem sanctum rea noxia callida fallax,
515
Et pretium dat turba, Dei commercia fiunt
Discipulo uendente suo funesta duobus:
Venditor infelix, sed non felicior emptor.
Pars pretium perdit, perdit pars altera mercem;
Proficit in nobis, qui non contraximus, emptus:
520
Sanguine distracti maculatur uenditor emptor
Quos mens nostra sacri mundabitur imbre cruoris.
Ah scelus atque nefas! Insontem turba reorum
Supplicio quo digna fuit, cruce uerbere ferro
Affligit letique uias et limina mortis
525
Ingerit aeterno, cui lex ab origine mundi
Nec fuit initium nasci nec finis obisse.
Ergo salutaris quod passio membra peremit,
Fecit abire diem solis restantibus horis
Et noctem sub luce dedit; rediere tenebrae,
530
Sed sine more suo uiolata lege polorum.
Tunc niger axis erat quem lurida palla tegebat,
Candida sanguineum monstrauit luna ruborem,
Cardine sub gemino nox importuna pependit
Et planxit natura Deum; monumenta piorum
535
Clausa patent, plures mundo rediere sepulti
Et uitas mors ipsa dedit, dum uita perennis
Limina mortis adit. Poenae intremuere ministri;
Effugiunt tormenta reos, inuita pepercit
Tortorum metuenda manus, lux funditur umbris
540
Descensum comitata Dei, simul orbe fugata.
Tartarus infelix numquam satiabilis umbris
Et solitus gaudere neci turbatur amare
Et supplex augmenta dolet, nam damna futura
Haec augmenta dabant; animas quas claustra tenebant
545
Carceris aeterni redituras lucis ad usus
Ingemit et legem uiolari deflet Auerni.
Luminis impatiens ut iam remearet ad auras
Aethereas optat dominum regemque polorum,
Ne chaos omne grauet iubar insuperabile Christus
550
Aut spoliet toto nigros simul agmine manes
Ad superos reuocans animas uirtute parentis.
Tertius interea processit lucifer astris
Oceano spondente diem, redit almus ab umbris
Rex reducum uitae magna comitante caterua;
555
Discipuli reducem laeti uidere magistrum.
Inde reuersus abit, repetit sua regna triumphans.
Dexter in arce sedens, consors genitoris amatus
Iudicio uenturus erit post saecla futuro
Reddere mercedem cunctis quam quisque meretur,
560
Ad dextram laeuamque iubens astare cateruas,
Exigit ut meritum uitae prauaeque bonaeque.
Si scelus est et grande nefas tempsisse potentem,
Factorem temerasse suum quod crimen habetur?
Et tamen indultor mansit post funera carnis;
565
Paeniteat si forte reus, clementior audit
Datque repente pius ueniam donatque reatum.
Iuda miser ueniam si uel speraret haberet;
Sed memor infandae tamen et sine nomine culpae
Credidit infelix nil iam ueniale mereri
570
Iudicioque suo ueniae subtractus abiuit.
Redditur argentum, scelerata ad colla pependit
Vix tandem iustus, nam nec permansit auarus
Et suspensus obit se mox ultore seuero.
Vincula rumpuntur, cecidit crepuitque cadauer,
575
Viscera fusa iacent, hinc cor crudele patescit
Funestatque diem de corpore tabe madenti.
Legimus innumeras ueniam meruisse cateruas
Iudaea de gente reas mortisque ministros
Optima perpetuae sumpsisse et munera uitae,
580
Quorum Paulus erat caput extans grande malorum;
Et tamen ipse fuit legis post crimina doctor:
Martyrium Stephano qui fecerat inde recepit
Et meruit plenam quam contulit ante coronam.
In se uera Dei confirmans uerba probauit
585
"Hoc patietur homo quod quisquam fecerit ulli".
Sed bonus excepit quod tunc malefecit iniquus,
Quod populos gentesque docens conuertit eundo
Per mare, per terras ut Christi nomen adorent
Gentilesque deos et cordibus idola pellant;
590
Mars cadat ex animo, pereant Saturnus et Arcas,
Iuppiter atque Venus, Titania Iuno Cupido
Vel quicumque dei ficti sermone uetusto
Credantur nil posse, simul nihil esse probentur.
Solus ubique Deus, rerum fons, conditor et spes,
595
Idem semper eris quod et es, quod et ante fuisti,
Nil addens minuensque tibi crescentibus annis.
Tempora mutantur, te numquam saecula mutant:
Qualem prima dies, talem simul ultima noscet.
Cum te non caperent caeli terraeque fretumque
600
Aeris et spatium, modico te corde reponis
Pectoris humani conceptus mente fideli.
Exaudis quod lingua tacet sub corde loquaci;
Ante futura uides, penes te nulla futura
Sint licet, omnipotens: praesentia cuncta uidentur
605
Aut transacta magis; nobis uentura creantur.
Qui peccaturos homines tu spiritus auctor
Ante uides, primum medicinam, sancte, parasti
Quam faceres hominem: indulgentia parta reatum
Praeuenit et facinus uenia praecedit iniquum.
610
Christus enim datus est nobis spes una salutis,
Qui nostra hic peccata lauet pius amne cruoris;
Et licet ipse ferat maculas et crimina nostra,
Immaculatus adest tamen agnus et unicus heres
Semper uiuentis, semper uicturus et ipse.
615
Largitur peccata reis sine uoce rogatus
Pectoris affectu secreto mente fide spe.
Cum sit ubique Deus semper praestare paratus,
Tardius accipimus heu nostro corde morati.
Oderunt pia uota moras, festinus adoptat
620
Vt praestet quam nos quae purget causa mereri.
Arbitrio posuit clemens Deus omnia nostro:
Libera mens hominum est peccare aut uiuere sancte,
Libera uota dedit quando sperare uelimus,
Credere si placeat, facile est nam posse mereri.
625
Credidit Abraham dominoque est factus amicus.
Confectus senio membrisque trementibus aeuo
Inter auos atauosque fuit, sed prolis egenus
Vt soboles impubes erat frustraque maritus,
Officii genitoris iners; algente uapore
630
Germinis extinctus cecidit genitalibus ignis
Et fecundus amor quem iam subduxerat aetas.
Nec solus steriles retinebat marcidus artus;
Femina deterius praemortua membra trahebat,
Spes generis recidens et uis materna peracta.
635
Augebat spem sola fides, praesumptio maior
Frigida progeniem senibus natura negarat;
Flebile coniugii portabant nomen inane,
Spes tantum iuuenilis erat; crescentibus annis
Affuit his prolem spondens cum gente nepotum;
640
Non hos certa fides nec spes incerta fefellit.
Fecundus per membra uapor discurrit utrique,
Dulcior et gelidis irrepsit flamma medullis
Miranturque senes recidiuo fomite uenas
In sobolem caluisse suas; animatus anhelat
645
Intra membra puer uinctus compagibus artis.
Intumuere sinus rugis pereuntibus alui,
Dum tandem fit mater anus paritura prophetam
Et sterilis fecunda parens. Miratur et haeret
Sic uterum creuisse suum tenerasque puellas
650
Consulit et trepidans tamquam noua nupta requirit;
Saepe uerecundos faciunt noua gaudia uultus:
Fructus honestatis datus est de uentre pudoris.
Sic licet unius genitor post saecla creati
Gentibus et populis tamen est pater unus origo.
655
Omnis harena maris uel flammea sidera caeli
Aequantur numero benedicti germinis apte,
Nam cui terra datur et caeli sancta parantur
Rectius aequatur geminis hinc inde elementis.
Sarra socerque simul dominum petiere rogantes;
660
Illa uirum meruit stabilem post funera septem,
Hic uisum; fugiunt cum paupertate tenebrae
Et gemino capit orbe diem reducesque sereno
Lumine sunt acies post nubila crassa micantes.
Dauid adulterii facinus homicida peregit,
665
Sed scelus agnoscens culpas impune fatetur.
Sic reus et ueniam sceleri sub uoce meretur
Credulus et domini famulus post ista fidelis
Attestante Deo caelesti uoce uocatur
In tantum ut regem faceret post crimina natum
670
Ex eadem muliere uirum, cui tempore partus
Omnia concessit merito genitoris amati.
Fleuerat Ezechias sub puncto temporis uno
Et prece permodica uitae tria lustra meretur.
Murmure sub tacito sterilem defleuerat Anna
675
Matricem; fecunda redit per uota priora
Et non est ultra uox expectata secunda.
Hi solas fudere preces, ieiunia nulla,
Nam nec tempus erat longum quo uota piarent,
Cum nec plena fuit cunctis poscentibus hora
680
Qua uotum meruere suum pietate Tonantis.
Quod uetus atque nouum duo testamenta loquuntur,
Milia tot subito ueniam meruisse reorum
Pro quibus una semel uox est aut nulla precata.
Exegit quid plena fides et credula dixi,
685
Quid non credentes mereantur dicere cura est.
Incurrit culpam sancti pater ille Iohannis,
Pontificis loca sacra tenens magnusque sacerdos,
Credere cunctatus domini promissa Tonantis,
Angelico senior monitus sermone repente.
690
Mox uindicta datur per longa silentia linguae,
Donec uentris onus bis quinis mensibus actis
Fundatur de matre puer sub sorte beata.
Tu, Deus omnipotens, rerum caelestis origo,
Tu pius et clemens et consolator herilis
695
Tempore tristitiae, maior defensio pressis,
Erigit elisos, releuat tua dextra iacentes,
Confouet abiectos et semper pascit egentes,
Pocula larga parans sitientibus alma ministrat.
Nescius irarum, monitis non clade coercens
700
Peccatum, sine clade reos clementior audis
Ante preces ueniale iubens; non ira furorem
Excitat ut iubeas uel iuste occidere sontes.
Plus pius es quam iustus: agis non ergo seuerus,
Errantes punis, sed mitis corrigis omnes
705
Sub pietate bonus, poenae cessante flagello,
Et quotiens commotus eris placidissimus extas;
Nil immite iubens leuis est sententia caeli.
Rex pie, supplicium cunctis reuocabile dictas
Vt, si peccantes agnoscant corde reatus
710
Et damnent meliore animo delicta priora,
Sint quibus ignoscas. Sed non semel ista relaxas,
Saepius indulges: ostendens limina mortis
Et reuocans a morte truci quos culpa premebat
Faucibus inferni raptos in luce reformas.
715
Hi soli pereunt semper quos esse profanos
Constiterit, sine fine mali peccare uolentes;
Criminis et poenae limes semel unus habetur.
Et poteras seruare malos pius usque senectam
Vt damnare simul horrenda piacula nossent
720
Et ueniam sperare tuam, sed maior habetur
Hic ratio, nam impune diu peccare nocentum
Si fuerit permissa manus, turbata repente
Mens insontis erit, mox paenitet esse modestum
Optaturque nefas et plus pia turba nocetur
725
Improba quam rabies atque impia uota fatigant.
Quid quod et erranti mora non breuis esse probatur
Seruaturque diu ueniae, si desinat audax
Illicitum temptare nefas? Nam gaudia caelo
Conuersus dat quisque reus; sibi quisque medelas
730
Arbitretur homo culpae sub uoce requiri.
Vox tua cum sileat, tua sed sententia clamat.
Erigis oppressos humiles sternisque superbos,
Tu captiuorum rumpendo tenacia uincla
Colla leuas attrita iugis ceruice soluta
735
Et proceres seruie facis famulosque iubere,
Paupertate iubes opulentos turpis egestas
Vestiat et ditas opibus bene largus egentes.
Ima leuas et celsa premis, praesumpta coactus
Atteris et tenues adiecto robore firmas
740
Iura potestatis retinens sub nomine uero.
Solus enim dominus dominum qui non habet extat
Vel cui cuncta parent, per quem sunt omnia quae sunt
Et transacta simul uel sunt quandoque futura.
Qui dedit Elysios iustis et Tartara prauis,
745
Qui placidis saeuisque iubet procedere solem
Et lunam stellasque uagas et sidera cuncta
Imperat et pluuias nullo discrimine fundit.
Nec ratione caret pietas: generaliter una
Mercedem iustis, iniustis munera nobis
750
Praerogat, ut uel sic nos conuertamur ad illum;
Illectos donis, non poenis mutat adactos.
Expectat pia uota Deus, non tura requirit;
Victima sola placet purgatae mentis honestas
Nec tamen expensis, sed puro corde litandum.
755
Pectore contritos, genibus cum pectore flexos
Suppliciterque suas pandentis fletibus ulnas
Exaudit; nam si quis erit miseratus egentis,
Texerit et nudos, inopes defenderit, insons
Contentusque suis alienis non inhiarit,
760
Si impetrare uelit, uel ut impetret ista meretur;
Effectus faciles oratio pura reportat
Quam non impugnat cuiusque precatio tristis
Et fortasse iuuat: pauper peccata relaxat
Pastus et indutus; uiduae pupillus et aeger
765
Et defensus inops plus quam sumpsere rependunt.
Vestibus expensis epulis de more Tabitha
Expendebat opes miseris alimenta ministrans;
Numquid ad annorum numerum cuicumque modesta
Addidit et uitam longum produxit in aeuum?
770
Et meruit tamen ipsa iacens post funera uitam
Amissam reparare suam testantibus illis
Quis proprias fundebat opes miserata rogantum.
Petrus enim medicus fuerat, medicina cateruae
Paupertatis erant: caelis extorsit egestas
775
Quod uoluit. Nos turba rapax calcamus egenos
Conferimusque nihil: forsan spoliamus auari
Pauperiem, si forte ferat quodcumque decorum;
Expectamus adhuc de Paupere xenia nobis
Afferat et praedam potius; de nobile pauper
780
Iam modo diues eget, cui confert indiga dextra
Non sibi mendicans quod diuitis usibus addit.
Quicquid agamus adhuc sceleris fraudisque dolique
Supplicio dignum, differt punire benignus
Vel, si paeniteat, magis indulgere paratus,
785
Qui facit angelicas flamma crepitare cohortes.
Nam pia turba Dei sunt spiritus omnis et ignis
Quamuis et ipse Deus se prodidit igne loquaci,
Cum iubar ignitum domini rubus asper haberet
Et lacrimas populi pro libertate gementis
790
Diceret ante suum Deus ascendisse tribunal;
Se tamen asseruit merito sic alma potestas
Descendisse polis, ut quae captiua iacebat
Libera turba foret, domini uictura superstes.
Mox sua promissor perfecit uerba fidelis
795
Exutosque iugo deduxit per mare rubrum.
Candida dux fuerat nubes flammaeque columna
Fluctibus aequoreis gemina de parte ligatis
In scopulos, pelagi non iam latrantibus undis,
Transierant salsos ponti sine remige fluctus
800
Et pedibus siccis iter est nauale peractum.
Laudauere Deum, sed plus de morte natantum;
Sexus uterque Deo magnas in laude choreas
Certatim resonant et palmis tympana pulsant
Et celebrant uincente Deo saltando triumphum.
805
Non gladiis iaculisque datis missisue sagittis
Gens oppressa perit, sed tantum surgere iussa
Arma elementa Deo nullum fusura cruorem
Et tamen innumeras faciunt sine sanguine mortes.
Vna eademque die populis datur ecce duobus
810
Ira furens pietasque simul; sine nubibus ullis
Diluuio periere graui splendente sereno.
Omnibus ostendit domini sententia lata
Quid peccata creent, quid iusti uita meretur,
Quid bona simplicitas, quid noxia uota reportent,
815
Quid pius aut humilis, quid et impius atque superbus,
Quid ferus aut mitis, quid clemens quidue cruentus,
Dapsilis et largus, quid praedo aut raptor auarus;
Agmina condemnant et mores agmina purgant.