Honoratus Massiliensis uita Hilarii Arelatensis, uersus inserti 15

Other sections


Vidi ego, nec dignus tanta ad praeconia testis,

Prolixos sole<s> iugi cessisse labori;

Nectendi ratio uarias iniunxerat horas,

Nec finem precibus mutatus fecerat actus;

5

Credere uix possum quemquam sic tempore eodem

Nectere dictantem, relegendo, lecta fatendo,

Ore, manu simul hoc operari, adtendere, fari.