Paulinus Petricordiae de uita Martini 6

Other sections


Instauras nostram renouanda ad murmura curam,

Dum uitam uirtute probas, non clause sacerdos

Lege obitus, carnisque tuae sine carne superstes

Cerneris, expeteris, contingeris atque teneris.

5

Dum largiris opem praesentem, ostendis honorem,

Quaerenti assistens et numquam absconse precanti.

Quam bene uicinus propter complectitur artus

Spiritus et sanctum perfundit gratia saxum!

Nil longe est pulsante fide. clamantia corda

10

Allegant proprias sine uoce et murmure causas.

Mentis uerba legit, qui sensum introspicit et cor

Visit et arcanum percenset pectoris antrum.

Quinque prius recolens signaui gesta libellis,

De multis uel pauca legens. quota portio nobis

15

Comperta e tantis titulis? quid contigit unus?

Exiguum quanta pensat mercede laborem!

Indigno rursum tempto praeconia sensu:

Tanta sinus fert uota rei bonitate patroni.

Praecedit meritum pia gratia: palma tenetur,

20

Nec sentitur onus. nondum libata laboris

Cura mihi est: quod uelle iubet, iam muneris arra est.

O quantas potuit maior facundia linguas

Hoc operis decorare bono! consueta repelli

Carmina non patitur: credit bona, quae sua nouit.

25

Nam certum est iussisse ipsum, quae missus ab illo

Interpres temptanda putat, sociatus et haerens

Et semper tanti reuerens praecepta magistri,

Perpetuo felix doctor uicturus in aeuo.

Non famae incertum narrat nec credulus auras

30

Rumorum attentas properat uulgare per aures.

Coram uisa probat, testis fidissimus astat,

Inspecta assertor fidei miracula prodit,

Luminibus oblata suis et tradita uotis.

Huc ex diuersis certatim partibus orbis

35

Agmina conueniunt, numerosas milia causas

Multiplicant iterantque preces. dat gratia uelox

Optatae pietatis opem. laetantur ouantes

Emensi fructum celerem se ferre laboris.

Iam uero obsessos furioso a daemone sensus

40

Huc uocat auxilium, rapit huc curatio uelox.

Sistuntur trepidantque rei. confessio clamat

Extorta imperio. sub iudice poena salubris

Cernitur, et proprias alieno in corpore uoces

Edere peruasor captiuo ex ore iubetur.

45

Sentitur iudex nec cernitur impius hostis.

Exsul ab erepta properat discedere praeda

Inter et instantes fugiens uanescere poenas.

Aeria innexum constringunt uincula corpus.

Quos rebare uagos, nexos miraberis artus.

50

Firmabunt inspecta fidem. quem poena ligauit,

Tormenta implicitis prodit constrictior ulnis,

Pulsat et affixis obiecta obstacula membris.

Quid cum sidentes cancelli in tramite gressus

Aerium sustentat iter? nutantia currunt

55

Corpora et impositum caua subuehit dura uolatum.

Quin etiam in puteum, qui templo clausus in ipso

Fonte salutiferas eructat concauus undas,

Corpora praecipiti iaciuntur concita saltu,

In pronum cogente reo, qui uertice presso

60

Praegressum sua membra caput detrudit in altum

Gurgitis et cerebrum membrorum mole perurguet.

Sed quis non uideat, cum corpora mersa resurgant,

Extentos patuisse sinus, et fulchra fauoris

Molliter exceptis ulnas reserasse ruinis?

65

Artus praedo grauat, uitam clementia seruat.

Plus opis apparet studium quam poena latronis.

Quisque fide nutante labas, attende: resurgunt

Corpora et ad uitam Martino orante trahuntur.

Absorbet tantum miserorum membra profundum

70

Nec puteus patulo conclusos ore perurguet.

Sed quid ego e puteis? fluuius testatur alumnus

Mirandae uirtutis opus, qui moenibus urbis

Iunctus contiguis allambit saxa fluentis.

Hic medius cellam discriminat atque sepulchrum

75

Diuisisque locis diffusum interserit aequor,

Nauiger inque freti speciem se gurgite uasto

Dissiciens, longeque suis diuortia ripis

Instituens oculos uisu ulteriore fatigat,

Et quamquam ualidos lassat tranando lacertos,

80

Hunc fluuium a templo, quod sanctos continet artus

Et laudi aeternae felicia membra reseruat,

Insanus petiit misero cum corpore daemon,

Mersurus raptam uicino in gurgite praedam.

Verum nil patitur miseratio tanta cruentum

85

Atque adimit diro saeuissima iura tyranno.

Duratum calcatur iter, solidata rebellat

Gressibus et passus properos non alluit unda.

Trans fluuium siccas stupuerunt agmina uestes

Et gaudens hominem purgandum cella recepit,

90

Quae dudum angelicae felix fuit hospita uitae.

Nec quicquam gestum turbatae tempore mentes

In semet reduces sensu tenuere recepto.

Chunorum plerumque sonos fert atque minantum

Murmura et incisas fera per compendia uoces.

95

Auxilium sub teste patens nesciuit adeptus,

Muneris ignarus tantoque e munere saluus.

Plerumque inflexas aliena ad murmura linguas

Possessor miseri rapiebat spiritus oris,

Vt Graecis fluerent Gallorum uerba loquellis

100

Et fando exprimerent gentem nec nomine notam.

Quisquamne hunc sensu proprio putet esse locutum,

Qui fatur non nota sibi? de pectoris antro

Mugit et edomitam flectit possessio linguam,

Vt chordae id resonant motus, quod plectra pererrant,

105

Imperioque manus neruorum fila loquuntur.

O quotiens urguente deo uentura fatentur,

Et quorum oblectant semper mendacia fraudem,

Extortum a domino coguntur dicere uerum!

Quae poena est manifesta loqui! praeceptio uocem

110

Elicit et cedit mandato oppressa uoluntas.

Illustrem uirtute uirum, sed moribus almis

Plus clarum magnumque fide, qua celsior extat,

Aegidium hostilis uallauerat agmine multo

Obsidio, obiectis quae moenia saepserat armis,

115

Auxilia excludens et clausos uiribus urguens,

Vt minus obsessis faceret diuisio robur

Nec iungi ad bellum socialia castra liceret.

Verum praesidio domini deiecta fugantur

Milia et egressum portis bipatentibus agmen

120

Restaurat solidas securo principe uires.

Interea trepido uicinia maesta pauore

Pallebat tanti proceris discrimine, et omnis

Anxia pendebat populorum cura pauentum,

Dum se quisque putat similem perferre procellam

125

Inque uno nutat, quidquid consistit in uno.

Ergo aliquis forte ex illis, quos taetrior ira

Traxerat ad uotum sorbendi in caede cruoris,

Praecipiti ad nutum domini quasi turbine raptus

Praecedensque citos trans flabra et nubila uentos

130

Gestorum seriem captiuo e corpore prompsit,

Proclamans isdem momentis, tempore eodem

Obsidione urbem Martino orante solutam,

Atque ipsi donasse deum populumque ducemque.

Mox patuit manifesta fides seriemque probauit.

135

Ipse dies, eadem hora fuit, nihil ordine uerso,

Inuitumque hostem non fallere poena coegit.

Vt Balaam, domini cupiens maledicere plebem,

Extorquente deo coetum benedixit ouantem,

Haut alio penitusque ipso rerum ordine uenit

140

Nuntius, illam urbem tanta obsidione solutam,

Praecipitem Rhodanum molli quae ponte subegit

Et iunxit geminas conexo tramite ripas,

Vt siccum praeberet iter, quod puppibus instat

Desuper et presso nutans uia pendet in amne.

145

Hanc quoque praesenti sociatus, sancte, patrono

Eripis, et cogis trepidum tua uota fateri,

Quae nollet donata tibi. reus astat et Euro

Ocior amissa optatae specularia caedis

Non tacet inuisaeque sibi fit praeco salutis.

150

Haec quoque discussis patefecit calculus horis

Ipso, ut res docuit, completa et prodita puncto.

Iam uero erga omnes curatio quanta medellas,

Non medicante manu, non suco allata salubri,

Nec ferri perpessa aciem nec graminis haustum

155

Vlcere nec raptum resoluti sulphuris ignem,

Sed uerbo medicante fluens recteque probata

Praecipiti uirtute fide, quae comminus astans

Omnibus inuitat trepidos, dum sanat adeptos.

Hic caeci ignotae stupuerunt munera lucis,

160

Hic alacrem cursum uegetato corpore claudi,

Hic noua collatae uocis discrimina surdi:

Quot causae attulerant cladem, tot dona salutem

Restituunt. semper poenis numerosius astat

Praesidium praesensque fugat tutella periclum.

165

Experta est tantam paralytica uirgo medellam,

Afficiens miseros longo maerore parentes.

Namque omnem membrorum usum uiolentia morbi

Abstulerat, cunctisque simul praemortua neruis

Exanimos penitus stratis reiecerat artus,

170

Et solo uiuens gemitu spiramine fesso

Et flatu exiguo stomachum quatiebat anhelum.

Haec sancti ad meritum manibus delata parentum

Propter uicinum iacuit miseranda sepulchrum.

Alterno nunc ora rigant rorantia fletu

175

Inque uicem effuso lacrimarum flumine certant.

Permouit sanctum clementia. uix leuis artus

Attigerat miseros benedicti tactus oliui,

Exiluere pedes, nerui sumpsere uigorem,

Et ualida optatos senserunt bracchia motus,

180

Erectaeque manus digitis lusere solutis.

Gaudia confestim miseri uotiua capessunt

Et uis tam trepidi credunt, quae credere malunt.

Mutatur rursum facies meliore sereno

Et noua perspicui rapiunt miracula uultus.

185

Attamen haut longa hoc meritum seruauit honestas.

Qui nunc assiduis onerabant limina uotis,

Spondentes celerem post praemia tanta recursum,

Atque inopum sumptum mox largitione leuandum,

Munifice quos sanctus alit uestitque sacerdos,

190

Consuetam deuotus opem dum praestat egenis

Expensisque suis ditescit prompta uoluntas,

Anguis ut antiqui dirum rapuere uenenum

Atque idem serpens, qui quondam suaserat Euam,

Hos quoque consilii similis liuore coegit

195

Neglectam calcare fidem, tum praua uoluntas

Consiliis addicta malis diuersa uolentum

Paruit infelix foeda ad mendacia uerbis,

Immemor inspecti penitusque oblita fauoris.

Idolicos petiit uesano pectore ritus,

200

Dispositum mutauit iter uegetamque puellam

Auctori uitae abripuit diroque latroni

Dedidit, ingratus fidei, sed subditus hosti:

Verum ubi tartarei feralia busta tyranni

Eminus aspexit deceptae uirginis error,

205

Concidit, et dono tanti spoliata patroni

Addicta est propriis eliso corpore morbis,

Donec sanatam dono anteriore puellam

Mors raperet duplicata malis et debita poenis.

Quam melius tantae recolentem dona medellae

210

Ad uitam aeternam uel praesens uita uocasset,

Iure ut euangelici meminisset credula uerbi,

Quo iussum est domini sanatum munere seruum

Peccatum uitare suum, ne rursus in ipsum

Pergeret et culpam poena grauiore piaret.

215

Interdum iniustos iusto terrore coegit

Virtutem sentire dei. nam saepe rebelles,

Si nondum praecepta regunt, uel uerbera cogunt.

Cum subito pauefacta metu grauiore periclo

Auxiliatores pateretur Gallia Chunos

220

(Nam socium uix ferre queas, qui durior hoste

Extet et annexum foedus feritate repellat),

Horum unus, stimulis furiosi daemonis actus,

Irrupit sacram domini praedo improbus aedem.

Inde altare dei gressu temerare profano

225

Ausus et intuitus furialia uota secutus

Abripuit sanctam dextra uellente coronam,

Quae meritum sancti propter coniuncta docebat,

Effigians illam, quam Christo iudice sumpsit,

Fulgentem astrigera caeli sublimis in arce.

230

Sed sensere oculi culpam, quod nuntia cordi

Lumina perspectam uoluerunt condere praedam.

Intuitu peccauit ouans nec cernere quiuit,

Quae rapuit, liquitque oculos subtracta uoluptas.

Obsessos gemuit uisus quasi nocte diurna,

235

Et circumfusae quaerens solacia lucis

Vicinum doluit tenebris densiscere solem.

Quid stupet aspectum subita caligine clausum?

Iam tum caecus erat, male cum rapienda uidebat.

Verum ubi quaerenti crimen detexit amico

240

Et percontanti nudauit gesta sodali,

Praegressum ceu nocte ducem cogente secutus

Dissimili petiit benedicta altaria uoto,

Edomitus iam clade sua propiorque saluti.

Confessus commissa reus seque ipse salubri

245

Iudicio damnare uolens meruisse uidetur

Hinc ueniam, quod se poenam meruisse fatetur.

Compensat plectenda dolor: peruasa reformat,

Amissa ut capiat: sumit sua, quae tulit offert.

Mens peruersa habuit poenam, conuersa medellam.

250

Ast alius caedem sitiens uiolentior ira,

Daemone feruidior, qui capto in corpore clausus

Tartareo miserum furiosus iure premebat,

Perculit obsessum funesto a daemone corpus,

Hospite tam diro tanto crudelior hostis,

255

Sanguineumque ensem perfosso in pectore mersit.

Verum persistens insania uel furor idem

Spumantem gladium, rorantem et sanguine dextram

Vertit in auctorem sceleris uix caede peracta,

Et latebras tanti sceleris mucrone resoluit

260

Ac facinus male conceptum per uiscera quaerit.

Quam cito iudicium uelox uindicta probauit

Et se cum tali admisso propera ultio iunxit!

Nec quisquam dura ista putet, cum pauca timorem

Signa acuunt, poena exterret, formido medella est.

265

Ornatum sanctis altaribus addere gaudens

Certatim populus studio properabat ouantum.

Verum cum pulchras molitio tanta columnas

Temptaret sancti transferre ad limina templi,

Quidam tam properis caecato corde rebellans

270

Obuius ire parat uel talia coepta morari

Instinctu impulsus furiosi daemonis audet,

Insuper uxori minitans, quod fletibus eius

Expletum pensaret opus, cum forte propinquo

Rure habitans quaesita operi instrumenta dedisset.

275

Nec mora et in parui uada perlucentia riui

Praecipiti deiectus equo non repperit ullas,

Quae possent pronum corpus demergere, lymphas

Mergendus quaesiuit aquas tenuique fluento

Incubuit: moriens quas presserat hausit harenas.

280

Naufragium sine puppe rapit, sine flumine gurges.

Agnoscunt elementa deum. nil casibus inde

Mentiri licuit, quod iussio sola peregit.

Non illas certe lacrimas tua funera flenti

Praemissae mouere minae, sed plangit ut ante

285

Ominis exosi uates uentura canebas.

Praecedis nostras iam non prohibendo columnas,

Nec rapis ornatum templi, rapiende sepulchro.

Sed populus maiore fide deuotus et instans

Praecipuum celerauit opus. uirtute probata

290

Iudicium emicuit, praesens deuotio creuit.

Iam posito terrore leges, correcte periclis.

Munera praecipui numerabis blanda patroni

Et post percussum uicto serpente uenenum

Nectarei primum suco gaudebis oliui.

295

Quod quotiens sancti uicinia iuncta sepulchri

Comminus excepit, mutauit uera liquorem

Gratia et aduexit properas festina medellas.

Perlatum obtulerat felix antistes oliuum

Incunctante fide, quod spiritus ille rigaret

300

Et noua contigui perfunderet aura fauoris,

Perpetuus, domini non solum nomine cultor

Et praegressa pii sectans exempla magistri.

Hanc cum uellet opem ueneratus ferre saluti

Expertumque bonum cunctis adhibere medellis,

305

Abrasus propere benedicto e marmore puluis

Admixtus sancto uires duplicauit oliuo,

Vt sic resperso uirtus geminata liquori

Augeret contacta fidem, sociata salutem.

Verum ubi uel modicam sensit uicinia micam,

310

Gratia contactum uelox suspendit oliuum

Et tumor exundans efferbuit. auxit abundans

Copia quod coram prolato munere creuit.

Celsior ore suo diffusio claustra rigauit.

Et tamen exundans non fecit gratia damnum,

315

Et subiecta fluens et semper plena repletis.

Non maculat umquam madidas haec gloria uestes:

Maiorem haec retinent inspecta Siloa nitorem,

Quae tantum testantur opus. non abluat ullus,

Quae uirtus tanto indicio perscripta notauit.

320

Nec clausa est laus ista loco: sectata fideles

Gratia sublimes titulos et in aera misit.

Ipsae etiam sancti meritum sensere procellae,

Grandinis et terror densatis nubibus haesit

Vastandisque locis clementior ira pepercit.

325

Quidam confidens ueram se ferre salutem,

Si quicquam e sancti licuisset limine templi

Ad propriam deferre domum, benedicta salubris

Congaudens famulus suscepit praemia cerae.

Experta est gauisa fides, quid pectore toto

330

Senserit: auxilium spes expectata reuexit.

Euasit protectus ager iacula illa liquoris

Saxea et astrictae glacialia uerbera lymphae,

Hac fructus satione tegens, quae condita terrae

Extendit patulos uotiua ad tegmina ramos.

335

Indultum stupuit uicinia cuncta fauorem

Et patuit ueris uirtus iam cognita signis.

Non ego centenis possem haec praeconia linguis

Cuncta loqui aut tantas uirtutum euoluere palmas.

Nec mihi mendacis pulsanda oracula Phoebi

340

Nec confictarum plectra expectanda sororum.

Nos alter repleat tantae ad praeconia laudis

Spiritus et nostro det uerba et gaudia cordi.

Vt uerum cantare queam, mea Musa patronus

Me foueat uegetetque meum sua gratia sensum,

345

Ne uincar splendore operis neu lumine tanto

Obrutus instabiles oculos a luce reflectam,

Perspicuoque canam celsa et caelestia sensu.

Crede deo, lecture, pio, quae credere nobis

Ambigis, et Christo cuncta haec procliuia nosces,

350

Quae dedit et sancti titulis accrescere iussit.

Obsequium sollemne pio deferre quotannis

Assueuit populus, reducis cum circulus anni

Instauraret ouans sanctae mysteria Paschae.

Inuitat properos ueneratio plurima cellae,

355

Quae tam praecipuo patuit fida hospita sancto,

Angelico possessa uiro. prona ora madescunt

Fletibus et lacrimis sancti uestigia quaerunt.

Quae loca contigerit psallens, quae presserit orans,

Hinc meminisse uolunt, in quo libauerit escas,

360

Immensa exiguo laxans ieiunia gustu,

Caelesti auxilio excubiis quae cella quietem

Fouerit atque breuem membris largita soporem

Sublimem uigili recrearit imagine mentem.

Huc populum congaudet ouans perducere pastor.

365

Transfretat exceptum numerosis puppibus agmen,

Et fluctus sub classe latent. huc sexus et aetas

Omnis adest. uacuae resident custodibus aedes.

E cunctis alterna fides penetralibus astat.

Interea infusus mortis uel criminis auctor

370

Inuidiae liuore suae conatibus istis

Obuius ire parat, nauemque aggressus onustam

Fluctibus in mediis uastoque in gurgite mersit,

Inuoluens alto simul omnia rapta profundo

Implicitumque trahens decursu fluminis agmen.

375

Quam cladem expectabat ouans quantoque triumpho

Optata innumerae numerabat funera mortis,

Diuulsos rapiens nutricum a pectore paruos

Dispergensque uagas super inuia caerula clades,

Ast alios cernens nexu ceruice grauata

380

Mergere depressum quod strinxerat ulna cadauer,

Hos madida iam ueste trahi, sed quaerere caelum

Lumine et infusas uel murmure pellere lymphas.

Interea concors Martini in nomine clamor

Auxilium caeleste ciet. prosternitur omne

385

Vulgus et umentes fletu perfundit harenas.

Debebat tam laeta dies specialia maestis

Gaudia et eximium sollemni in tempore munus.

Affuit in mediis confestim mitior undis

Spiritus et dirae rapuit iura improba morti.

390

Suspendit uaga membra liquor. solidata saluti

Lympha artus subuexit aquis. non icta natatu

Nec permutatis sulcata et saucia palmis

Immotum gestauit onus ripisque reuexit

Gaudia, et aduectam numerauit laeta salutem.

395

Agnouit natum genetrix, infantia matri

Haesit et amplexu genitor sua pignora fodit.

Frater, mater, erus, famulus, matrona, propinquus

Collato coiere gradu, gratesque resultans

Vox cecinit sanctisque deum laudauit in hymnis.

400

Vix audet quisquam confestim credere uisis,

Consulit et trepido dubitantia lumina uoto.

Nec fracta est terrore fides: properatur ad amnem.

Ocius instaurat uegetas noua gratia uires.

Non habitum mutare placet. cum uestibus isdem

405

Exsultant, madidoque fides non alget amictu.

Sic ripa ulterior tanto gauisa triumpho

"Cantemus domino" laetata et credula dixit.

Praeda illaesa canit, summersus praedo remansit.

Ecce iterum dominus scisso Iordanis hiatu

410

Diuisum patefecit iter populumque per amnem

Praegressae iussit se iungere comminus arcae.

Ad fontem remeans uertit sua flumina gurges

Et sistens cursum refluus properauit ad ortum.

Haec loca calcatis populus protriuit harenis,

415

Nauita quae trepidus remo ueloque cucurrit.

Quas terrae pontique uias non nominis huius

Gloria pernici penetrauit concita saltu,

Aequoreas egressa uias et peruia nautis

Vasti dorsa maris? ualidis abrepta procellis

420

Puppis in ignotum longe delata profundum

Extra hominum classisque uias torpore ligatum

Turbinis impulsu praeceps irruperat aequor.

Egressum spes nulla dabat. nam glute liquoris

Immota obsistens pontus tabulata tenebat

425

Obsidione maris. cupientes flamina nautae

Tempestatis opem mallent et turbinis iras,

Fluctibus in mediis facientes uota procellae.

Verum nulla datur miseris exire potestas.

Naufragium tam segne tenet sine motibus ullis.

430

Quae natat in pelago, non enatat. haeret in undis

Detestanda quies. pontus quod sustinet, obstat,

Nec uehit impulsu puppem nec sorbet hiatu.

Effugii spes nulla patet. nam seruat in undis

Fluctibus astrictam torpens custodia praedam.

435

Spes est una deus solus. quaecumque creauit,

Et regit. imperium seruant elementa creantis.

Ad nutum domini raptim commota quiescunt,

Insuetos motus propere torpentia discunt,

Dispositisque prius rebus dat iussio legem.

440

Quidam rumorem sensu meliore secutus

Martini titulos fama uulgante per orbem

Compererat, plena atque piis miracula gestis.

Hic cogente malo solam ratus esse salutem

Ad uerum clamare deum, sic forte precatus

445

Ad caelum uisus lacrimarum fonte rigatos

Erigit atque oculis cordis penetralia iungens

"Aspice" ait miseros, spes una et uera salutis.

Martini miserere deus, qui tanta per illum

Sparsisti in populos diuini signa fauoris,

450

Et meritum uirtute probans excedere terras

Iussisti titulos etiam trans aequora claros.

Ille suis soluat uel laxet uincula puppis

Suffragiis, cogat diuisas cedere lymphas

Et tandem fluidum rarescere gurgite pontum.

455

Nec mora et allapsi propere uis maxima uenti

Expulit abreptam discisso gurgite nauem

Et uexit facili super inuia caerula flatu,

Moxque exoptata portus statione refouit

Nomine Martini uectos simul atque reuectos,

460

Assiduaque fide dona exorata canentes.

Quis tandem haec sensu capiat? quis carmine pingat?

Quis numerare queat, quis promere? uincitur omne

Ingenium, cohibent pressas praeconia linguas.

Attamen inferior titulis, quos gloria comit,

465

Quae comperta mihi totiens uel scripta relegi,

Cum fari ut dignum est nequeam, uel tangere nitar.

Quidam de sancto repetens sua limina templo

Praesidium domui credens se ferre salutis

Detulerat secum sanctam ad penetralia ceram,

470

Fidens quod tanti benedictio iuncta patroni

Tam iustae fidei meritis uirtutis adesset.

Et iam tempus erat prodi documenta fauoris.

Forte per elapsum serpens incautius ignem

Flamma uorax, uires augens per pabula ligni,

475

Vrguebat iam clade domum. uapor undique in auras

Plurimus undantem glomerabat turbine molem.

Arida sorbebat rapiens atque obuia lambens

Et solas linquens de tanta clade fauillas.

Nec spes effugii propius flagrante periclo.

480

Saepserat incumbens propter penetralia terror

Et tam contiguam uicina pericula praedam.

Ad sanctum rediere preces. clamore fideli

Poscitur atque iterant crebrae pia nomina uoces.

Ipse erus accensae rutilantia lumina cerae,

485

Vnguine felici blandam fundentia lucem,

Praetrepida uelox rapit ad penetralia dextra,

Atque inter medias statuens flagrantia flammas

Ignis praesidiis urguentem reppulit ignem.

Haesit turbo furens. uastator protinus hostis

490

Terga dedit rabiemque ignis scintilla fugauit.

Non ita, si totos iecissent nubila nimbos,

Desuper infusae possent prodesse procellae,

Aut si certantes rapuissent flumina coetus,

Quilibet haec quirent exhausto flumine fontes

495

Tam celeri praestare bono, quam uera potestas.

Ignis praetrepidans refugit sua pabula ceras

Altoresque fauos concors natura pauescit.

Virtute interimit flammam, quam lumine nutrit,

Nectare perspicuo redolens pinguedo liquoris.

500

Haec paucis ausus propere percurrere uerbis

Signaui indoctus populo relegenda fideli.

Firmauere humilem tam grandia gaudia uocem.

Quae quereris descripta parum, mirabere gesta.

Sufficit ut carmen temnens praeconia laudes,

505

Nil morti licuisse, palam cum uita probetur.

Perpetuo urbs Turonum Martino antistite gaudet.