Bistonii stabulum regis, Busiridis aras,
Antiphatae mensas et Taurica regna Thoantis
Atque Ithaci ingenio fraudatum luce Cyclopa
Portantem frontis campo per concaua montis
5
Par prope transfossi tenebrosum luminis antrum,
Hospes, adi, si quis Burgum taciturus adisti.
Et licet in carmen non passim laxet habenas
Phoebus et hic totis non pandat carbasa fandi,
Quisque tamen tantos non laudans ore penates
10
Inspicis, inspiceris: resonat sine uoce uoluntas;
Nam tua te tacitum liuere silentia clamant.
Ergo age, Pierias, Erato, mihi percute chordas;
Responsent Satyri, digitumque pedemque mouentes
Ludant et tremulo non rumpant cantica saltu.
15
Quidquid forte Dryas uel quidquid Hamadryas umquam
Conexis sibimet festum plausere Napaeis,
Dependant modo, Burge, tibi, uel Naidas istic,
Nereidum chorus alme, doce, cum forte Garumna
Huc redeunte uenis pontumque in flumine sulcas.
20
Pande igitur causas, Erato, laribusque sit ede
Quis genius; tantum non est sine praesule culmen.
Forte sagittiferas Euan populatus Erythras
Vite capistratas cogebat ad esseda tigres,
Intrabat duplicem qua temo racemifer arcum.
25
Marcidus ipse sedet curru; madet ardua ceruix
Sudati de rore meri, caput aurea rumpunt
Cornua et indigenam iaculantur fulminis ignem
(Sumpserat hoc nascens primum, cum transiit olim
In patrium de matre femur); fert tempus utrumque
30
Veris opes rutilosque ligat uindemia flores;
Cantharus et thyrsus dextra laeuaque feruntur,
Nec tegit exertos, sed tangit palla lacertos;
Dulce natant oculi, quos si fors uertat in hostem,
Attonitos, solum dum cernit, inebriat Indos.
35
Tum salebris saliens quotiens se concutit axis,
Passim deciduo perfunditur orbita musto.
Bassaridas, Satyros, Panas Faunosque docebat
Ludere Silenus iam numine plenus alumno,
Sed comptus tamen ille caput; nam uertice nudo
40
Amissos sertis studet excusare capillos.
Corniger inde noui fit Ganges pompa triumphi;
Cernuus inpexam faciem stetit ore madenti et
Arentes uitreis adiuuit fletibus undas;
Coniectas in uincla manus post terga reuinxit
45
Pampinus; hic sensim captiuo umore refusus
Sponte refrondescit per bracchia roscida palmes.
Nec non et rapti coniunx ibi uincta mariti
It croceas demissa genas uetitaque recondi
Lampade cum Solis radiis Aurora rubebat.
50
Adfuit hic etiam post perdita cinnama Phoenix,
Formidans mortem sibi non superesse secundam.
Succedit captiua cohors, quae fercula gazis
Fert onerata suis; ebur hic hebenusque uel aurum
Et niueae piceo raptae de pectore bacae
55
Gestantur; quicumque nihil sustentat, odoros
Mittitur in nexus; uideas hic ipsa placere
Supplicia et uirides uiolis halare catenas.
Vltima nigrantes incedunt praeda elephanti;
Informis cui forma gregi: riget hispida dorso
60
Vix ferrum passura cutis; quippe improba cratem
Natiuam nec tela forant, contracta uicissim
Tensaque terga feris crepitant usuque cauendi
Pellunt excussis impactum missile rugis.
Iamque iter ad Thebas per magnum uictor agebat
65
Aera et ad summas erexerat orgia nubes,
Cum uidet Aonia uenientem Delion arce.
Grypas et ipse tenet: uultus his laurea curuos
Fronde lupata ligant; hederis quoque circumplexis
Pendula lora uirent; sensim fera subuolat ales
70
Aerias terraeque uias, ne forte citato
Alarum strepitu lignosas frangat habenas.
Aeternum nitet ipse genas; creuere corymbis
Tempora et auratum uerrit coma concolor axem;
Laeua parte tenet uasta dulcedine raucam
75
Caelato Pythone lyram, pars dextra sagittas
Continet atque alio resonantes murmure neruos.
Ibant Pipliades pariter mediumque noueno
Circumsistentes umbrabant syrmate currum.
Pendet per teretes tripodas Epidaurius anguis
80
Diffusus sanctum per colla salubria uirus.
Hic et crinisatas iungebat Pegasus alas,
Portans doctiloquo facundum crure Crotonem.
Vt sese iunxere chori, consurgit uterque
Fratris in amplexus, sed paulo segnior Euan,
85
Dum pudet instabiles, si surgat, prodere plantas.
Tum Phoebus "quo pergis?" ait, "num forte nocentes,
Bacche, petis Thebas? te cretus Echione nempe
Abnegat esse deum. Linque his, rogo, moenia, linque,
Et mecum mage flecte rotas. Despexit Agaue
90
Te colere et nosmet Niobe; riget inde superba,
Vulnera tot patiens quot spectat uulnera uentris,
Optantemque mori grauius clementia fixit;
Parcere saepe malum est sensumque inferre dolori.
Ipsa autem nato occiso Pentheia mater
95
Amplius ut furiat numquid non sana futura est?
Ergone Aonios colles habitare ualemus,
Cum patris extincti thalamis potietur adulter,
Frater natorum, coniunx genetricis habendus,
Vitricus ipse suus? Cordi est si iungere gressum,
100
Dicam qua pariter sedem tellure locemus.
"Est locus, irrigua qua rupe, Garumna, rotate,
Et tu qui simili festinus in aequora lapsu
Exis curuata, Durani muscose, saburra,
Iam pigrescentes sensim confunditis amnes.
105
Currit in aduersum hic pontus multoque recursu
Flumina quas uoluunt et spernit et expetit undas.
At cum summotus lunaribus incrementis
Ipse Garumna suos in dorsa recolligit aestus,
Praecipiti fluctu raptim redit atque uidetur
110
In fontem iam non refluus sed defluus ire.
Tum recipit laticem quamuis minor ille minorem
Stagnanti de fratre suum, turgescit et ipse
Oceano propriasque facit sibi litora ripas.
Hos inter fluuios, uni mage proximus undae, est
115
Aethera mons rumpens alta spectabilis arce,
Plus celsos habiturus eros uernamque senatum.
Quem generis princeps Paulinus Pontius olim,
Cum Latius patriae dominabitur, ambiet altis
Moenibus, et celsae transmittent aera turres;
120
Quarum culminibus sedeant commune micantes
Pompa uel auxilium; non illos machina muros,
Non aries, non alta strues uel proximus agger,
Non quae stridentes torquet catapulta molares,
Sed nec testudo nec uinea nec rota currens
125
Iam positis scalis umquam quassare ualebunt.
Cernere iam uideor quae sint tibi, Burge, futura
(Diceris sic); namque domus de flumine surgunt
Splendentesque sedent per propugnacula thermae.
Hic cum uexatur piceis aquilonibus aestus,
130
Scrupeus asprata latrare crepidine pumex
Incipit; at fractis saliens e cautibus altum
Excutitur torrens ipsisque aspergine tectis
Impluit ac tollit nautas et saepe iocoso
Ludit naufragio; nam tempestate peracta
135
Destituit refluens missas in balnea classes.
Ipsa autem quantis, quibus aut sunt fulta columnis!
Cedat puniceo pretiosus liuor in antro
Synnados, et Nomadum qui portat eburnea saxa
Collis et herbosis quae uernant marmora uenis;
140
Candentem iam nolo Paron, iam nolo Caryston;
Vilior est rubro quae pendet purpura saxo.
Et ne posteritas dubitet quis conditor extet,
Fixus in introitu lapis est; hic nomina signat
Auctorum; sed propter aqua, et uestigia pressa
145
Quae rapit et fuso detergit gurgite caenum.
Sectilibus paries tabulis crustatus ad aurea
Tecta uenit, fuluo nimis abscondenda metallo;
Nam locuples fortuna domus non passa latere
Diuitias prodit, cum sic sua culmina celat.
150
Haec post assurgit duplicemque superuenit aedem
Porticus ipsa duplex, duplici non cognita plaustro;
Quam rursum molli subductam uertice curuae
Obuersis paulum respectant cornibus alae.
Ipsa diem natum cernit sinuamine dextro,
155
Fronte uidens medium, laeuo uisura cadentem.
Non perdit quicquam trino de cardine caeli
Et totum solem lunata per atria seruat.
Sacra tridentiferi Iouis hic armenta profundo
Pharnacis immergit genitor; percussa securi
160
Corpora cornipedum certasque rubescere plagas
Sanguineo de rore putes; stat uulneris horror
Verus, et occisis uiuit pictura quadrigis.
Ponticus hinc rector numerosis Cyzicon armis
Claudit; at hinc sociis consul Lucullus opem fert,
165
Compulsusque famis discrimina summa subire
Inuidet obsesso miles Mithridaticus hosti.
Enatat hic pelagus Romani militis ardor
Et chartam madido transportat corpore siccam.
Desuper in longum porrectis horrea tectis
170
Crescunt atque amplis angustant fructibus aedes.
Huc ueniet calidis quantum metit Africa terris,
Quantum uel Calaber, quantum colit Apulus acer,
Quanta Leontino turgescit messis aceruo,
Quantum Mygdonio committunt Gargara sulco,
175
Quantum, quae tacitis Cererem uenerata choreis,
Attica Triptolemo ciui condebat Eleusin,
Cum populis hominum glandem linquentibus olim
Fulua fruge data iam saecula fulua perirent.
Porticus ad gelidos patet hinc aestiua triones;
180
Hinc calor innocuus thermis hiemalibus exit
Atque locum in tempus mollit; quippe illa rigori
Pars est apta magis; nam quod fugit ora Leonis,
Inde Lycaoniae rabiem male sustinet Vrsae.
Arcis at in thermas longe uenit altior amnis
185
Et cadit in montem patulisque canalibus actus
Circumfert clausum caua per diuortia flumen.
Occiduum ad solem post horrea surgit opaca
Quae dominis hiberna domus: strepit hic bona flamma
Appositas depasta trabes; sinuata camino
190
Ardentis perit unda globi fractoque flagello
Spargit lentatum per culmina tota uaporem.
Continuata dehinc uideas quae conditor ausus
Aemula Palladiis textrina educere templis.
Hac celsi quondam coniunx reuerenda Leonti,
195
Qua non ulla magis nurus umquam Pontia gaudet
Illustris pro sorte uiri, celebrabitur aede
Vel Syrias uacuasse colus uel serica fila
Per cannas torsisse leues uel stamine fuluo
Praegnantis fusi mollitum nesse metallum.
200
Parietibus posthinc rutilat quae machina iunctis
Fert recutitorum primordia Iudaeorum.
Perpetuum pictura micat; nec tempore longo
Depretiata suas turpant pigmenta figuras.
Flecteris ad laeuam: te porticus accipit ampla
205
Directis curuata uiis, ubi margine summo
Pendet et artatis stat saxea silua columnis.
Alta uolubilibus patet hic cenatio ualuis;
Fusilis euripus propter; cadit unda superne
Ante fores pendente lacu, uenamque secuti
210
Vndosa inueniunt nantes cenacula pisces.
Comminus erigitur uel prima uel extima turris;
Mos erit hic dominis hibernum sigma locare.
Huius conspicuo residens in culmine saepe
Dilectum nostris Musis simul atque capellis
215
Aspiciam montem; lauri spatiabor in istis
Frondibus, hic trepidam credam mihi credere Daphnen.
Iam si forte gradus geminam conuertis ad Arcton
Vt uenias in templa dei qui maximus ille est,
Deliciis redolent iunctis apotheca penusque;
220
Hic multus tu, frater, eris. "Iam diuide sedem,
Cessurus mihi fonte meo, quem monte fluentem
Vmbrat multicauus spatioso circite fornix.
Non eget hic cultu, dedit huic natura decorem.
Nil fictum placuisse placet, non pompa per artem
225
Vlla, resultanti non comet malleus ictu
Saxa, nec exesum supplebunt marmora tofum.
Hic fons Castaliae nobis uice sufficit undae.
Cetera diues habe; colles tua iura tremiscant;
Captiuos hic solue tuos, et per iuga Burgi
230
Laeta relaxatae fiant uineta catenae."
Confirmat uocem iamiam prope sobrius istam
Silenus, pariterque chori cecinere fauentes:
"Nysa, uale Bromio, Phoebo, Parnase biuertex.
Non istum Naxus, non istum Cirrha requirat,
235
Sed mage perpetuo Burgus placitura petatur".
3
Cyclopa Leo ap. Luetjohann
cyclopam Codd.
cyclopem vulg.