Sidonius Apollinaris carmina 10

Testo base di riferimento: A. Loyen, 1960

Cura dell'edizione digitale: S. Condorelli, 2009

Altre sezioni


Flucticolae cum festa nurus Pagasaea per antra

      Rupe sub Emathia Pelion explicuit,

Angustabat humum superum satis ampla supellex;

      Certabant gazis hinc polus hinc pelagus;

5

Ducebatque choros uiridi prope tectus amictu

      Caeruleae pallae concolor ipse socer;

Nympha quoque in thalamos ueniens de gurgite nuda

      Vestiti coepit membra timere uiri.

Tum diuum quicumque aderat terrore remoto

10

      Quo quis pollebat lusit in officio.

Iuppiter emisit tepidum sine pondere fulmen

      Et dixit: "Melius nunc Cytherea calet".

Pollux tum caestu laudatus, Castor habenis,

      Pallas tum cristis, Delia tum pharetris;

15

Alcides claua, Mauors tum lusit in hasta,

      Arcas tum uirga, nebride tum Bromius.

Hic et Pipliadas induxerat optimus Orpheus

      Chordis, uoce, manu, carminibus, calamis.

Ambitiosus Hymen totas ibi contulit artes;

20

      Qui non ingenio, fors placuit genio.

Fescennina tamen non sunt admissa, priusquam

      Intonuit solita noster Apollo lyra.

17

Pipliadas Luetjohann

pepliadas Codd.