Phoebe, peragrato tandem uisurus in orbe
Quem possis perferre parem, da lumina caelo:
Sufficit hic terris. Nec se iam signifer astris
Iactet, Marmaricus quem uertice conterit Atlans:
5
Sidera sunt isti, quae sicut mersa nitescunt,
Aduersis sic Roma micat, cui fixus ab ortu
Ordo fuit creuisse malis. Modo principe surgit
Consule; nempe, patres, collatos cernere fasces
Vos iuuat et sociam sceptris mandasse curulem:
10
Credite, plus dabitis: currus. Iam necte bifrontes,
Anceps Iane, comas duplicique accingere lauro.
Principis anterior, iam consulis iste coruscat
Annus, et emerita trabeis diademata crescunt.
Incassum iam, Musa, paues, quod perculit Auster
15
Vela ratis nostrae; pelago quia currere famae
Coepimus, en sidus, quod nos per caerula seruet.
Forte pater superum prospexit ab aethere terras:
Ecce uiget quodcumque uidet; mundum reparasse
Aspexisse fuit; solus fouet omnia nutus.
20
Iamque ut conueniant superi, Tegeaticus Arcas
Nunc plantis, nunc fronte uolat; uix contigit arua
Et toto descendit auo, mare, terra uel aer
Indigenas misere deos. Germane Tonantis,
Prime uenis, uiridi qui Dorida findere curru
25
Suetus in attonita spargis cito terga serenum;
Vmentes Nymphas Phorcus comitatur ibique
Glaucus, Glauce, uenis, uatum et certissime Proteu,
Certus eras. Longo ueniunt post ordine diui:
Pampineus Liber, Mars trux, Tirynthius hirtus,
30
Nuda Venus, fecunda Ceres, pharetrata Diana,
Iuno grauis, prudens Pallas, turrita Cybele,
Saturnus profugus, uaga Cynthia, Phoebus ephebus,
Pan pauidus, Fauni rigidi, Satyri petulantes.
Conuenere etiam caelum uirtute tenentes:
35
Castor equo, Pollux caestu, Perseius harpe,
Fulmine Vulcanus, Tiphys rate, gente Quirinus.
Quis canat hic aulam caeli, rutilantia cuius
Ipsa pauimentum sunt sidera? Iam pater aureo
Tranquillus sese solio locat; inde priores
40
Consedere dei (fluuiis quoque contigit illo,
Sed senibus, residere loco, tibi, maxime fluctu
Eridane et flauis in pocula fracte Sygambris,
Rhene tumens, Scythiaeque uagis equitate cateruis
Hister et ignotum plus notus, Nile, per ortum),
45
Cum procul erecta caeli de parte trahebat
Pigros Roma gradus, curuato cernua collo
Ora ferens; pendent crines de uertice, tecti
Puluere non galea, clipeusque impingitur aegris
Gressibus, et pondus non terror fertur in hasta.
50
Vtque pii genibus primum est adfusa Tonantis,
"Testor, sancte parens, inquit, te, numen et illud
Quicquid Roma fui, summo satis obruta fato
Inuideo abiectis: pondus non sustinet ampli
Culminis arta domus nec fulmen uallibus instat.
55
Quid, rogo, bis seno mihi uulture Tuscus haruspex
Portendit? iaciens primae cur moenia genti
Ominibus iam celsa fui, dum collis Etrusci
Fundamenta iugis aperis mihi, Romule pauper?
Plus gladio secura fui, cum turbine iuncto
60
Me Rutulus, Veiens, pariterque Auruncus et Aequus,
Hernicus et Volscus premerent. Sat magna uidebar
Et tibi, dum rumpit uitiatum femina ferro
Corpus et ad castum remeas, pudor erute, uulnus;
Iam cum uallatam socio me clausit Etrusco
65
Tarquinius: pro Muci ignes! pro Coclitis undae!
Pro dolor! hic quonam est qui sub mea iura redegit
Samnitem Gurges? Volsci qui terga cecidit
Marcius, et Senones fundens dictator et exul?
Fabricii uitam uellem, mortes Deciorum,
70
Vel sic uincentem uel sic uictos: mea redde
Principia. Heu! quo nunc pompae ditesque triumphi
Et pauper consul? Libycum mea terruit axem
Cuspis et infido posui iuga tertia Poeno.
Indorum Ganges, Colchorum Phasis, Araxes
75
Armeniae, Ger Aethiopum Tanaisque Getarum
Thybrinum tremuere meum. Me Teutone iuncto
Quondam fracte subis Cimber, gladiisque grauatas
Ante manus solas iussi portare catenas.
Vae mihi! qualis eram, cum per mea iussa iuberent
80
Sylla, Asiagenes Curius, Paulus, Pompeius
Tigrani, Antiocho, Pyrrho, Persae, Mithridati
Pacem, regna, fugam, uectigal, uincla, uenenum.
Sauromatem taceo ac Moschum solitosque cruentum
Lac potare Getas ac pocula tingere uenis
85
Vel, cum diffugiunt, fugiendos tum mage Persas.
Nec terras dixisse sat est: fulgentibus armis
Tot maria intraui duce te longeque remotas
Sole sub occiduo gentes. Victricia Caesar
Signa Caledonios transuexit ad usque Britannos;
90
Fuderit et quamquam Scotum et cum Saxone Pictum,
Hostes quaesiuit, quem iam natura uetabat
Quaerere plus homines. Vidit te frangere Leucas,
Trux Auguste, Pharon, dum classicus Actia miles
Stagna quatit profugisque bibax Antonius armis
95
Incestam uacuat patrio Ptolomaida regno.
Cumque prius stricto quererer de cardine mundi,
Nec limes nunc ipsa mihi. Plus, summe deorum,
Sum iusto tibi uisa potens, quod Parthicus ultro
Restituit mea signa Sapor positoque tiara
100
Funera Crassorum fleuit, dum purgat. Et hinc iam
(Pro dolor!) excusso populi iure atque senatus,
Quod timui, incurri: sum tota in principe, tota
Principis, et fio lacerum de Caesare regnum,
Quae quondam regina fui; Capreasque Tiberi
105
Et caligas Gai Claudi censura secuta est
Et uir morte Nero; tristi Pisone uerendum
Galbam sternis, Otho, speculo qui pulcher haberi
Dum captas, ego turpis eram; mihi foeda Vitelli
Intulit ingluuies uentrem, qui tempore paruo
110
Regnans sero perit; lassam post inclitus armis
Vespasianus habet, Titus hinc, post hunc quoque frater;
Post quem tranquillus uix me mihi reddere Nerua
Coepit, adoptiuo factus de Caesare maior;
Vlpius inde uenit, quo formidata Sygambris
115
Agrippina fuit, fortis, pius, integer, acer.
Talem capta precor. Traianum nescio si quis
Aequiperet, ni fors iterum tu, Gallia, mittas
Qui uincat." Lacrimae uocem clausere precantis,
Et quicquid superest, luctus rogat. Vndique caeli
120
Assurgunt proceres, Mars, Cypris, Romulus et qui
Auctores tibi, Roma, dei; iam mitior ipsa
Flectitur atque iras ueteres Saturnia donat.
Iuppiter ista refert: "Fatum, quo cuncta reguntur
Quoque ego, non licuit frangi; sat celsa laborant
125
Semper, et elatas nostro de munere uires
Inuidit Fortuna sibi; sed concipe magnos,
Quamquam fracta, animos. Si te Porsenna soluto
Plus timuit de ponte fremens, si moenia capta
Mox Brenni uidere fugam, si denique dirum
130
Hannibalem iuncto terrae caelique tumultu
Reppulimus (cum castra tuis iam proxima muris
Starent, Collina fulmen pro turre cucurrit,
Atque illic iterum timuit natura pauentem
Post Phlegram pugnare Iouem), torpentia tolle
135
Lumina, detersam mentem caligo relinquat.
Te mirum est uinci; incipies cum uincere, mirum
Non erit; utque tibi pateat quo surgere tandem
Fessa modo possis, paucis, cognosce, docebo.
Est mihi, quae Latio se sanguine tollit alumnam,
140
Tellus clara uiris, cui non dedit optima quondam
Rerum opifex natura parem; fecundus ab urbe
Pollet ager, primo qui uix proscissus aratro
Semina tarda sitit uel luxuriante iuuenco
Arcana exponit piceam pinguedine glebam.
145
Assurrexit huic coxit quod torridus Auster,
Niliacum Libycumque solum, collataque semper
Arida Mygdoniae damnarunt Gargara falces;
Apulus et Calaber cessit. Spes unica rerum,
Hanc, Aruerne, colens nulli pede cedis in armis,
150
Quosuis uincis equo. Testis mihi Caesaris esto
Hic nimium Fortuna pauens, cum colle repulsus
Gergouiae castris miles uix restitit ipsis.
Hos ego tam fortes uolui sed cedere Auitum
Dum tibi, Roma, paro, rutilat cui maxima dudum
155
Stemmata complexum germen, palmata cucurrit
Per proauos, gentisque suae, te teste, Philagri,
Patricius resplendet apex. Sed portio quanta est
Haec laudum, laudare patres, quos quippe curules,
Et praefecturas constat debere nepoti?
160
Sint alii, per quos se postuma iactet origo,
Et priscum titulis numeret genus alter; Auite,
Nobilitas tu solus auos. Libet edere tanti
Gesta uiri et primam paucis percurrere uitam.
Soluerat in partum generosa puerpera casti
165
Ventris onus; manifesta dedi mox signa futuri
Principis ac totam fausto trepidi patris aulam
Impleui augurio; licet idem grandia gnati
Culparet fata et pueri iam regna uideret,
Sed sibi commissum tanto sub pignore cernens
170
Mundi depositum, ne quid tibi, Roma, periret,
Iuuit fortunam studio. Lactantia primum
Membra dedit niuibus, glaciemque irrumpere plantis
Iussit et attritas paruum ridere pruinas.
Surgentes animi Musis formantur et illo
175
Quo Cicerone tonas; didicit quoque facta tuorum
Ante ducum; didicit pugnas libroque relegit
Quae gereret campo. Primus uix coeperat esse
Ex infante puer, rabidam cum forte cruentis
Rictibus atque escas ieiuna fauce parantem
180
Plus catulis strauit (fuerant nam fragmina propter)
Arrepta de caute lupam, fractusque molari
Dissiluit uertex et saxum uulnere sedit.
Sic meus Alcides, Nemeae dum saltibus errat,
Occurrit monstro uacuus, non robora portans,
185
Non pharetras; stetit ira tremens atque hoste propinquo
Consuluit solos uirtus decepta lacertos.
Parua quidem, dicenda tamen: quis promptior isto
Tensa catenati summittere colla molossi
Et lustris recubare feras interprete nare
190
Discere, non uisas et in aere quaerere plantas?
Iam si forte suem latratibus improbus Vmber
Terruit, albentes nigro sub gutture lunas
Frangere ludus erat colluctantique lacerto
Vasta per aduersas uenabula cogere praedas.
195
Quam pulchrum, cum forte domum post lustra reuertens
Horrore splenderet apri uirtusque repugnans
Proderet inuitum per fortia facta pudorem!
Sic Pandioniis castae Tritonidos aruis
Hippolytus roseo sudum radiabat ab ore,
200
Sed simul a gemino flagrans cum Cressa furore
Transiit affectu matres et fraude nouercas.
Quid uolucrum studium, dat quas natura rapaces
In uulgus prope cognatum? quis doctior isto
Instituit uarias per nubila iungere lites?
205
Alite uincit aues, celerique per aethera plausu
Hoc nulli melius pugnator militat unguis.
Nec minus haec inter ciuilia iura secutus
Eligitur primus, iuuenis, solus, mala fractae
Alliget ut patriae poscatque informe recidi
210
Vectigal. Procerum tum forte potentior illic,
Post etiam princeps, Constantius omnia praestat,
Indole defixus tanta et miratus in annis
Paruis grande bonum uel in ore precantis ephebi
Verba senis. Ducis hinc pugnas et foedera regum
215
Pandere, Roma, libet. Variis incussa procellis
Bellorum regi Getico tua Gallia pacis
Pignora iussa dare est, inter quae nobilis obses
Tu, Theodore, uenis; quem pro pietate propinqui
Expetis in media pelliti principis aula
220
Tutus, Auite, fide. Probat hoc iam Theudoris altum
Exemplum officii. Res mira et digna relatu,
Quod fueris blandus, regi placuisse feroci.
Hinc te paulatim praelibat sensibus imis
Atque animis uult esse suum; sed spernis amicum
225
Plus quam Romanum gerere. Stupet ille repulsam
Et plus inde places. Rigidum sic, Pyrrhe, uidebas
Fabricium, ingestas animo cum diuite fugit
Pauper opes, regem temnens, dum supplice censu
Pignus amicitiae uili mendicat ab auro.
230
Aetium interea, Scythico quia saepe duello est
Edoctus, sequeris; qui, quamquam celsus in armis,
Nil sine te gessit, cum plurima tu sine illo.
Nam post Iuthungos et Norica bella subacto
Victor Vindelico Belgam, Burgundio quem trux
235
Presserat, absoluit iunctus tibi. Vincitur illic
Cursu Herulus, Chunus iaculis Francusque natatu,
Sauromata clipeo, Salius pede, falce Gelonus,
Vulnere uel si quis plangit cui flesse feriri est
Ac ferro perarasse genas uultuque minaci
240
Rubra cicatricum uestigia defodisse.
Illustri iam tum donatur celsus honore.
Squameus et rutilis etiamnunc liuida cristis
Ora gerens, uix arma domum sordentia castris
Rettulerat, noua bella iterum pugnamque sub ipsis
245
Iam patriae muris periturus commouet hostis.
Litorius Scythicos equites tum forte subacto
Celsus Aremorico Geticum rapiebat in agmen
Per terras, Aruerne, tuas; qui proxima quaeque
Discursu, flammis, ferro, feritate, rapinis
250
Delebant, pacis fallentes nomen inane.
Huius tum famulum quidam truculentior horum,
Mox feriende, feris; ruit ille et tristia fata
Commendat domino absenti partemque futuram
Vindictae moriens Stygium spe portat ad amnem.
255
Et iam fama uiro turres portasque tuenti
Intuitu pauidae plebis perfert scelus actum.
Excutitur, restat, pallet, rubet, alget et ardet,
Ac sibimet multas uultum uariata per unum
Ira facit facies uel (qui mos saepe dolenti)
260
Plus amat extinctum. Tandem prorumpit et "arma,
Arma" fremit, pinguisque etiamnum sanguine fertur
Lorica, obtusus per barbara uulnera contus
Atque sub assiduis dentatus caedibus ensis.
Includit suras ocreis capitique micantem
265
Imponit galeam, fuluus cui crescit in altum
Conus et iratam iaculatur uertice lucem.
Et iam scandit equum uulsisque a cardine portis
Emicat; adsistunt socio Virtusque Dolorque
Et Pudor; armatas pilo petit impiger alas
270
Pugnando pugnam quaerens, pauidumque per agmen
Multorum interitu compensat quod latet unus.
Sic Phrygium Emathia uictorem cuspide poscens
Aeacides caeso luctum frenauit amico
Per mortes tot, Troia, tuas, iam uilia prae se
275
Agmina contentus ruere strictumque per amplos
Exserere gladium populos; natat obruta tellus
Sanguine, dumque hebetat turba graue caedua telum,
Absens in cuncto sibi uulnere iam cadit Hector.
Proditus ut tandem tanti qui causa tumultus,
280
Inquit Auitus: "Age, Scythica nutrite sub Arcto,
Qui furis et caeso tantum qui fidis inermi,
Congredere armato. Multum tibi praestitit ira
Iam mea: concessi pugnam iubeoque resistas;
Certantem mactasse iuuat." Sic fatur et aequor
285
Prosilit in medium, nec non ferus aduenit hostis.
Vt primum pectus uel comminus ora tulere,
Hic ira tremit, ille metu. Iam cetera turba
Diuersis trepidat uotis uariosque per ictus
Pendet ab euentu. Sed postquam prima, secunda
290
Tertiaque acta rota est, uenit ecce et celsa cruentum
Perforat hasta uirum, post et confinia dorsi
Cedit transfosso ruptus bis pectore thorax.
Et dum per duplicem sanguis singultat hiatum,
Diuidua ancipitem carpserunt uulnera uitam.
295
"Haec post gesta uiri (temet, Styx liuida, testor)
Intemerata mihi praefectus iura regebat,
Et caput hoc sibimet solitis defessa ruinis
Gallia suscipiens Getica pallebat ab ira.
Nil prece, nil pretio, nil milite fractus agebat
300
Aetius; capto terrarum damna patebant
Litorio; in Rhodanum proprios producere fines
Theudoridae fixum, nec erat pugnare necesse
Sed migrare Getis. Rabidam trux asperat iram
Victor; quod sensit Scythicum pro moenibus hostem
305
Imputat, et nil est grauius, si forsitan umquam
Vincere contingat, trepido. Postquam undique nullum
Praesidium ducibusque tuis nil, Roma, relictum est,
Foedus, Auite, nouas; saeuum tua pagina regem
Lecta domat; iussisse sat est te quod rogat orbis.
310
Credent hoc umquam gentes populique futuri?
Littera Romani cassat quod, barbare, uincis.
Iura igitur rexit; namque hoc quoque par fuit, ut tum
Assertor fieret legum qui nunc erit auctor,
Ne dandus populis princeps, caput, induperator,
315
Caesar et Augustus solum fera proelia nosset.
Iam praefecturae perfunctus culmine tandem
Se dederat ruri (numquam tamen otia, numquam
Desidia imbellis; studiumque et cura quieto
Armorum semper), subito cum rupta tumultu
320
Barbaries totas in te transfuderat Arctos,
Gallia. Pugnacem Rugum comitante Gelono
Gepida trux sequitur; Scirum Burgundio cogit;
Chunus, Bellonotus, Neurus, Bastarna, Toringus,
Bructerus, uluosa uel quem Nicer alluit unda
325
Prorumpit Francus; cecidit cito secta bipenni
Hercynia in lintres et Rhenum texuit alno;
Et iam terrificis diffuderat Attila turmis
In campos se, Belga, tuos. Vix liquerat Alpes
Aetius, tenue et rarum sine milite ducens
330
Robur in auxiliis, Geticum male credulus agmen
Incassum propriis praesumens adfore castris.
Nuntius at postquam ductorem perculit, Hunos
Iam prope contemptum propriis in sedibus hostem
Expectare Getas, uersat uagus omnia secum
335
Consilia et mentem curarum fluctibus urget.
Tandem nutanti sedit sententia celsum
Exorare uirum, collectisque omnibus una
Principibus coram supplex sic talibus infit:
"Orbis, Auite, salus, cui non noua gloria nunc est
340
Quod rogat Aetius; uoluisti et non nocet hostis;
Vis? prodest. Inclusa tenes tot milia nutu,
Et populis Geticis sola est tua gratia limes;
Infensi semper nobis pacem tibi praestant.
Victrices, i, prome aquilas; fac optime, Chunos,
345
Quorum forte prior fuga nos concusserat olim,
Bis uictos prodesse mihi". Sic fatur, et ille
Pollicitus uotum fecit spem. Protinus inde
Auolat et famulas in proelia concitat iras.
Ibant pellitae post classica Romula turmae,
350
Ad nomen currente Geta; timet aere uocari
Dirutus, opprobrium, non damnum barbarus horrens.
Hos ad bella trahit iam tum spes orbis Auitus,
Vel iam priuatus uel adhuc. Sic cinnama busto
Collis Erythraei portans Phoebeius ales
355
Concitat omne auium uulgus; famulantia currunt
Agmina, et angustus pennas non explicat aer.
Iam prope fata tui bis senas uulturis alas
Complebant (scis namque tuos, scis, Roma, labores):
Aetium Placidus mactauit semiuir amens,
360
Vixque tuo impositum capiti diadema, Petroni:
Ilico barbaries, nec non sibi capta uideri
Roma Getis tellusque suo cessura furori.
Raptores ceu forte lupi, quis nare sagaci
Monstrat odor pinguem clausis ab ouilibus auram,
365
Irritant acuuntque famem portantque rapinae
In uultu speciem, patulo ieiunia rictu
Fallentes; iam iamque tener spe frangitur agnus
Atque absens auido crepitat iam praeda palato.
Quin et Aremoricus piratam Saxona tractus
370
Sperabat, cui pelle salum sulcare Britannum
Ludus et assuto glaucum mare findere lembo.
Francus Germanum primum Belgamque secundum
Sternebat, Rhenumque, ferox Alamanne, bibebas
Romani ripis et utroque superbus in agro
375
Vel ciuis uel uictor eras. Sed perdita cernens
Terrarum spatia princeps iam Maximus, unum
Quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum
Te sibi, Auite, legit. Collati rumor honoris
Inuenit agricolam, flexi dum forte ligonis
380
Exercet dentes uel pando pronus aratro
Vertit inexcoctam per pinguia iugera glebam.
Sic quondam ad patriae res fractas pauper arator,
Cincinnate, uenis, ueterem cum te induit uxor
Ante boues trabeam dictatoremque salignae
385
Excepere fores atque ad sua tecta ferentem
Quod non perseuit, turpique e fasce grauata
Vile triumphalis portauit purpura semen.
Vt primum ingesti pondus suscepit honoris,
Legas qui ueniam poscant, Alamanne, furori,
390
Saxonis incursus cessat, Chattumque palustri
Alligat Albis aqua; uixque hoc ter menstrua totum
Luna uidet, iamque ad populos et rura feroci
Tenta Getae pertendit iter, qua pulsus ab aestu
Oceanus refluum spargit per culta Garumnam;
395
In flumen currente mari transcendit amarus
Blanda fluenta latex, fluuiique impacta per alueum
Salsa peregrinum sibi nauigat unda profundum.
Hic iam disposito laxantes frena duello
Vesorum proceres raptim suspendit ab ira
400
Rumor, succincto referens diplomate Auitum
Iam Geticas intrare domus positaque parumper
Mole magisterii legati iura subisse.
Obstupuere duces pariter Scythicusque senatus
Et timuere suam pacem ne forte negaret.
405
Sic rutilus Phaethonta leuem cum carperet axis,
Iam pallente die flagrantique excita mundo
Pax elementorum fureret uel sicca propinquus
Saeuiret per stagna uapor limusque sitiret
Puluereo ponti fundo, tunc unica Phoebi
410
Insuetum clemens extinxit flamma calorem.
Hic aliquis tum forte Getes, dum falce recocta
Ictibus informat saxoque cacuminat ensem,
Iam promptus caluisse tubis, iam iamque frequenti
Caede sepulturus terram non hoste sepulto,
415
Claruit ut primum nomen uenientis Auiti,
Exclamat: "Periit bellum, date rursus aratra.
Otia si replico priscae bene nota quietis,
Non semel iste mihi ferrum tulit. O pudor! o di!
Tantum posse fidem! Quid foedera lenta minaris,
420
In damnum mihi fide meum? Compendia pacis
Et praestare iubes nos et debere. Quis umquam
Crederet? En Getici reges, parere uolentes,
Inferius regnasse putant. Nec dicere saltim
Desidiae obtentu possum te proelia nolle:
425
Pacem fortis amas. Iam partes sternit Auitus;
Insuper et Geticas praemissus continet iras
Messianus; adhuc mandasti, et ponimus arma.
Quid restat quod posse uelis? quod non sumus hostes,
Parua reor; prisco tu si mihi notus in actu es,
430
Auxiliaris ero uel sic pugnare licebit."
Haec secum rigido Vesus dum corde uolutat,
Ventum in conspectum fuerat. Rex atque magister
Propter constiterant; hic uultu erectus, at ille
Laetitia erubuit ueniamque rubore poposcit.
435
Post hinc germano regis, hinc rege retento
Palladiam implicitis manibus subiere Tolosam.
Haud secus insertis ad puluinaria palmis
Romulus et Tatius foedus iecere, parentum
Cum ferro et rabidis cognato in Marte maritis
440
Hersilia inseruit Pallantis colle Sabinas.
Interea incautam furtiuis Vandalus armis
Te capit, infidoque tibi Burgundio ductu
Extorquet trepidas mactandi principis iras.
Heu facinus! in bella iterum quartosque labores
445
Perfida Elisseae crudescunt classica Byrsae.
Nutristis quod, fata, malum? conscenderat arces
Euandri Massyla phalanx montesque Quirini
Marmarici pressere pedes rursusque reuexit
Quae captiua dedit quondam stipendia Barce.
450
Exilium patrum, plebis mala, principe caeso
Captiuum imperium ad Geticas rumor tulit aures.
Luce noua ueterum coetus de more Getarum
Contrahitur; stat prisca annis uiridisque senectus
Consiliis; squalent uestes ac sordida macro
455
Lintea pinguescunt tergo, nec tangere possunt
Altatae suram pelles, ac poplite nudo
Peronem pauper nodus suspendit equinum.
Postquam in consilium seniorum uenit honora
Pauperies pacisque simul rex uerba poposcit,
460
Dux ait: "Optassem patriis securus in aruis
Emeritam, fateor, semper fouisse quietem,
Ex quo militiae post munia trina superbum
Praefecturae apicem quarto iam culmine rexi.
Sed dum me nostri princeps modo Maximus orbis
465
Ignarum, absentem, procerum per mille repulsas
Ad lituos post iura uocat uoluitque sonoris
Praeconem mutare tubis, promptissimus istud
Arripui officium, uos quo legatus adirem.
Foedera prisca precor, quae nunc meus ille teneret,
470
Iussissem si forte, senex cui semper Auitum
Sectari creuisse fuit. Tractare solebam
Res Geticas olim; scis te nescisse frequenter
Quae suasi nisi facta. Tamen fortuna priorem
Abripuit genium; periit quodcumque merebar
475
Cum genitore tuo. Narbonem tabe solutum
Ambierat (tu paruus eras), trepidantia cingens
Milia in infames iam iamque coegerat escas.
Iam tristis propriae credebat defore praedae,
Si clausus fortasse perit, cum nostra probauit
480
Consilia et refugo laxauit moenia bello.
Teque ipsum (sunt ecce senes) hoc pectore fultum
Hae flentem tenuere manus, si forsitan altrix
Te mihi, cum nolles, lactandum tolleret. Ecce
Aduenio et prisci repeto modo pignus amoris.
485
Si tibi nulla fides, nulla est reuerentia patris,
I durus pacemque nega." Prorumpit ab omni
Murmur concilio fremitusque, et proelia damnans
Seditiosa ciet concordem turba tumultum.
Tum rex effatur: "Dudum, dux inclite, culpo
490
Poscere te pacem nostram, cum cogere possis
Seruitium, trahere ac populos in bella sequaces.
Ne, quaeso, inuidiam patrio mihi nomine inuras:
Quid mereor, si nulla iubes? suadere sub illo
Quod poteras, modo uelle sat est, solumque moratur,
495
Quod cupias, nescisse Getas. Mihi Romula dudum
Per te iura placent, paruumque ediscere iussit
Ad tua uerba pater, docili quo prisca Maronis
Carmine molliret Scythicos mihi pagina mores;
Iam pacem tum uelle doces. Sed percipe quae sit
500
Condicio obsequii: forsan rata pacta probabis.
Testor, Roma, tuum nobis uenerabile nomen
Et socium de Marte genus (uel quicquid ab aeuo,
Nil te mundus habet melius, nil ipsa senatu),
Me pacem seruare tibi uel uelle abolere,
505
Quae noster peccauit auus, quem fuscat id unum,
Quod te, Roma, capit; sed di si uota secundant,
Excidii ueteris crimen purgare ualebit
Vltio praesentis, si tu, dux inclite, solum
Augusti subeas nomen. Quid lumina flectis?
510
Inuitum plus esse decet. Non cogimus istud,
Sed contestamur: Romae sum te duce amicus,
Principe te miles. Regnum non praeripis ulli,
Nec quisquam Latias Augustus possidet arces;
Qua uacat, aula tua est. Testor, non sufficit istud,
515
Ne noceam, atque tuo hoc utinam diademate fiat
Vt prosim! Suadere meum est; nam Gallia si te
Compulerit, quae iure potest, tibi pareat orbis
Ne pereat." Dixit pariterque in uerba petita
Dat sanctam cum fratre fidem. Discedis, Auite,
520
Maestus, qui Gallos scires non posse latere
Quid possint seruire Getae te principe. Namque
Ciuibus ut patuit trepidis te foedera ferre,
Occurrunt alacres ignaroque ante tribunal
Sternunt; utque satis sibimet numerosa coisse
525
Nobilitas uisa est, quam saxa niualia Cotti
Despectant, uariis nec non quam partibus ambit
Tyrrheni Rhenique liquor, uel longa Pyrenei
Quam iuga ab Hispano seclusam iure cohercent,
Aggreditur nimio curarum pondere tristem
530
Gaudens turba uirum. Procerum tum maximus unus,
Dignus qui patriae personam sumeret, infit:
"Quam nos per uarios dudum fortuna labores
Principe sub puero laceris terat aspera rebus,
Fors longum, dux magne, queri, cum quippe dolentum
535
Maxima pars fueris, patriae dum uulnera lugens
Sollicitudinibus uehementibus exagitaris.
Has nobis inter clades ac funera mundi
Mors uixisse fuit. Sed dum per uerba parentum
Ignauas colimus leges sanctumque putamus
540
Rem ueterem per damna sequi, portauimus umbram
Imperii, generis contenti ferre uetusti
Et uitia ac solitam uestiri murice gentem
More magis quam iure pati. Promptissima nuper
Fulsit condicio, proprias qua Gallia uires
545
Exsereret, trepidam dum Maximus occupat urbem;
Orbem sat potuit, si te sibi tota magistro
Regna reformasset. Quis nostrum Belgica rura,
Litus Aremorici, Geticas quis mouerit iras,
Non latet: his tantis tibi cessimus, inclite, bellis.
550
Nunc iam summa uocant; dubio sub tempore regnum
Non regit ignauus. Postponitur ambitus omnis,
Vltima cum claros quaerunt: post damna Ticini
Ac Trebiae trepidans raptim respublica uenit
Ad Fabium; Cannas celebres Varrone fugato
555
Scipiadumque etiam turgentem funere Poenum
Liuius electus fregit. Captiuus, ut aiunt,
Orbis in urbe iacet; princeps perit, hic caput omne
Nunc habet imperium. Petimus, conscende tribunal,
Erige collapsos; non hoc modo tempora poscunt,
560
Vt Romam plus alter amet. Nec forte reare
Te regno non esse parem: cum Brennica signa
Tarpeium premerent, scis, tum respublica nostra
Tota Camillus erat, patriae qui debitus ultor
Texit fumantes hostili strage fauillas.
565
Non tibi centurias aurum populare parauit,
Nec modo uenales numerosoque asse redemptae
Concurrunt ad puncta tribus; suffragia mundi
Nullus emit. Pauper legeris; quod sufficit unum,
Es meritis diues. Patriae cur uota moraris,
570
Quae iubet ut iubeas? haec est sententia cunctis:
Si dominus fis, liber ero." Fragor atria complet
Vgerni, quo forte loco pia turba senatus
Detulerat uim, uota, preces. Locus, hora diesque
Dicitur imperio felix, ac protinus illic
575
Nobilium excubias gaudens sollertia mandat.
Tertia lux refugis Hyperiona fuderat astris:
Concurrunt proceres ac milite circumfuso
Aggere composito statuunt ac torque coronant
Castrensi maestum donantque insignia regni;
580
Nam prius induerat solas de principe curas.
Haud alio quondam uultu Tirynthius heros
Pondera suscepit caeli simul atque nouercae,
Cum Libyca se rupe Gigas subduceret et cum
Tutior Herculeo sedisset machina dorso.
585
Hunc tibi, Roma, dedi, patulis dum Gallia campis
Intonat Augustum plausu faustumque fragorem
Portat in exsanguem Boreas iam fortior Austrum.
Hic tibi restituet Libyen per uincula quarta,
Et cuius solum amissas post saecula multa
590
Pannonias reuocauit iter, iam credere promptum est
Quid faciat bellis. O quas tibi saepe iugabit
Inflictis gentes aquilis, qui maxima regni
Omina priuatus fugit, cum forte uianti
Excuteret praepes plebeium motus amictum!
595
Laetior at tanto modo principe, prisca deorum,
Roma, parens, attolle genas ac turpe ueternum
Depone; en princeps faciet iuuenescere maior,
Quam pueri fecere senem." Finem pater ore
Vix dederat, plausere dei fremitusque cucurrit
600
Concilio. Felix tempus neuere sorores
Imperiis, Auguste, tuis et consulis anno
Fulua uolubilibus duxerunt saecula pensis.