Paulinus Petricordiae de uita Martini 4

Other sections


Finierat sumptum translatio coepta uolumen

Percurrens sancti pura exemplaria libri,

Cum subito oblata est abstrusae gloria nobis

Historiae, nostri stimulans molimina uoti:

5

Non ut de misero melius claresceret ore,

Quod tam perspicui signasset pagina cordis,

Cum uis uerborum uiua uirtute coruscans

Perderet ingenitum metro mollita uigorem.

Sed quia non omnes liquidi penetralia fontis

10

Interius scrutanda petunt, pars magna patentes

Saepe bibit propius neglecto frigore riuos,

Nos quoque, qui dignum nil possumus edere doctis,

Turbida non longe porgemus pocula pigris.

Saepe et clangentum uoces aequare tubarum

15

Emissa implicito conantur sibila libro,

Et qui sub celsa sueuit requiescere pinu,

Interdum uilis penetrat uirgulta salicti.

Tu quoque, qui gratis malis succedere lucis,

Si longe amoti nemoris uia forte fatigat,

20

Comminus oblatum properans irrumpe frutectum.

Pergebat sanctus benedicti ad limina templi,

Vt solita aeterno ferret mysteria Christo.

Ecce autem tremulus glaciali frigore pauper,

Collidens miseros nutanti uertice dentes

25

Admotasque manus malis pallentibus aptans,

Captabat tenuem flatu aspirante teporem.

Durabat crebros concrescens stiria fletus.

Vox quoque non totis resonans lacrimabile uerbis

Flebilibus praecisa sonis gemituque locuta,

30

Signabat totam causa clamante querellam.

Haec quamuis durum mollissent forte rigorem:

Nedum Martini pietas iam nota ualeret

Dissimulare istam miseri plangentis erumnam.

Protinus astanti diacono, quem more priorum

35

Antistes sanctae custodem legerat arcae,

Imperat, ut domini sumptu nummisque coemptam

Aptaret properans algenti in corpore uestem.

Ergo haec, quae fieri uoluit, quasi facta reliquit,

Exim secretae penetrans habitacula cellae,

40

Quae progressurum sacra ad mysteria sanctum

Hic quoque uicinis suerat seiungere turbis,

Excipiens monachum, mox emissura ministrum.

Sed quid non penetrent miseri, quos cogit erumna

Attritae expositum frontis uulgare pudorem?

45

Quod nec presbyteris patuit, perrupit egestas,

Allegans querulam dilato munere causam.

Tum uero inuasit totum miseratio sensum

Nec placuit rursum mandati afferre periclum.

Amfibalo caput occuluit. tum teste remoto

50

Subtraxit flexos paulatim ad membra lacertos,

Collectam excutiens acclini pectore uestem.

Nec patuit nudum uestito paupere corpus.

Tam propere exterior spoliatum texit amictus,

Vt uotum anticipans festini pauperis ipsum

55

Ignarum facti faceret, quem munere laetum

Fecerat, occultus testi, manifestus egenti.

Dicite, qui spreti calcantes gaudia mundi

Abiecto uitam uoluistis quaerere censu:

Quis nudum proprio texit nudatus amictu?

60

Quis, quod ferre alium doluit, non ipse refugit?

Quis miser esse uolens miserum miserando refecit?

Vicisti ueterum, Martine, exempla uirorum

Teque ipsum. mirandus eras tum paupere tecto,

Cum uel diuisae remaneret portio uestis.

65

Cede tibi! antiquam geminasti hoc munere palmam.

Interea, quod moris erat, sollemnibus horam

Esse monet diaconus conuentu in plebis agendis.

Ille ait: "implenda est sancti doctrina prophetae.

Praecedat missam miseratio. gratior haec est

70

Hostia. mandatum faciens prius obtege nudum".

Egressus paulum quaesito paupere rursum

Suggerit absentem nec largitione repertum.

"Prome age" sanctus ait "munus: non derit egenus".

Tum uestem octaua solidi uix parte coemptam

75

Nodosis textam saetoso uellere filis

Ante pedes sancti stomachatus proicit ille.

Amoto paulum diacono pretiosa coartat

Congaudens propere tam uili tegmine membra.

Sic altare petens it multo comptior heros

80

Hoc habitu, qualis regi post bella reuerso

Occurrit madidus sudore et puluere miles,

Pulchrior hoc titulis, quo membris turpior oris.

Nam speciem uirtutis opus praecedit, ut altae

Radicis robur foliorum tempora transit.

85

Nec dubia hoc uotum mox coniectura probauit.

Nam dum sollemni cumulat pia dona rogatu

Prosequiturque sacris uota immortalia uerbis,

Offulsit rutilans claro de uertice flamma,

Splendorem capiti infundens, innoxia crini,

90

Perspicuo sursum porrecta atque edita tractu,

Ignifluo liquidum perrumpens aera sulco.

Perge age continuo titulorum impulsa rotatu

Gloria, sic facili uirtutum concita cursu,

Vt penitus laxis currens in gaudia frenis

95

Incipienda prius subeas quam clausa relinquas.

Quidam uir locuples Euanthius et, licet istis

Astrictus mundi per uincla tenacia curis,

Attamen illaesae fidei cordisque benigni,

Conseruans purum terreno a crimine sensum,

100

Exesis penitus uehementi febre medullis

Concutiens crebro trepidantia uiscera flatu

Et singultanti rumpens suspiria pulsu,

Supplex arentis confuso murmure linguas

Et plectrum uocis siccati glute palati

105

Impediens, fractis enisus saepe loquellis

Affectum signare suum, rogat ocius ad se

Aduentum sancti obtineat miseranda precantum

Ambitio, ac si quem stimulet uel cura doloris

Vel pietatis amor, quaerens fomenta salutis

110

Hunc adeat solum: renouanda ad tempora uitae

Martini aspectum cunctas superare medellas.

Nec tardat iustum saltim dilatio uotum.

Credidit optatis diuino munere signis

Hanc satis esse fidem. mox et res ipsa probauit.

115

Vixdum uel medii transcursa parte laboris

(Restabat pars magna uiae) praeuenit euntem

Gratia. praemisit speratae dona salutis

Praecedens tardos uirtus pernicior artus.

Occurrit ualidus medico. gratantur uterque

120

Corpore sanato transfusam in corda salutem,

Dum fidei meritis crescat curatio carnis.

Ergo ut sublata est cunctarum causa morarum,

Confestim remeare uolens multa prece uictus

Praestitit unius spatia exorata diei.

125

Sed breue quod fuerat spatio, uirtutibus amplum est:

Artum compensat non arta operatio tempus.

Nam puerum, quem forte malus letaliter ictu

Perculerat serpens, infectum felle ueneni,

Cum iam liuentes uirus distenderet artus,

130

Atque ipsis etiam penitus uitalibus haustum

Serpentis furiale malum quasi morte peracta

Solueret inferno marcentia lumina somno,

Ipse herus, inflectens iusto pia dorsa labori,

Pertulit ad ueri uestigia sancta patroni,

135

Non dubitans meritis per tot documenta probatis,

Quod praesens posset tactu depellere uirus,

Qui ueniens morbos solo terrore fugasset.

Nec mora contactum dextrae medicamine uulnus

Purgauit taetro frigentia membra ueneno:

140

Et quacumque manus per corpus sancta cucurrit,

Mors fugit, sed uita redit. remeauit ad unum

Mox pestis collecta locum. tum uulnere solo

Stipauit iussum confestim erumpere uirus,

Et puer, intrepido firmans uestigia nisu,

145

Gressibus impauidis domino gaudente cucurrit.

Hac diues mercedo redis, haec munera sumis,

Adiectae numerans felicia dona salutis.

Quod tempus uacuum uirtutibus aggere in ipso?

Quae uia non caelum petiit, licet hospita terris?

150

Lustrabat caulas commissi pastor ouilis,

Quis pia rurestrem claudebat eclesia plebem,

Ne furum fortasse doli rabiesue luporum

Incautas pecudes raperent custode remoto.

Interea sociis paulum fortasse relictis

155

Carpebat praegressus iter, qua publicus agger

Porrigit erectam per plana iacentia molem,

Vt uia constratis solidata atque edita saxis

Vergeret effusos in concaua subdita nimbos,

Et grauis in duro non sideret orbita calle,

160

Mersaque ne luteum sorberet plaustra profundum,

Sed summae uix dorsa uiae uertigo rotarum

Raderet, haut ullo signans uestigia sulco,

Sed procul impacti tinnitu prodere ferri

Hoc Martinus iter paulum praegressus agebat,

165

Cum subito ingenti properantem turbine redam

Obuius aspexit, tumidos quae forte uehebat

Militiae terrore uiros. non ordo furorem,

Non ratio insanam poterat componere mentem.

Ambitio, ebrietas, clamor, furor, ira, tumultus

170

Miscebant uariis incondita pectora monstris,

Exanimesque inter mulas trepidosque magistros

Verbera caedentum resonabant, uerba clamantum.

Nec standi lex ulla inerat nec cura pericli

Tardabat celerem per plana, per ardua cursum.

175

Talibus ergo uiris habitu diuersus et ore

Obuius occurrit sanctus. timuere uerendam

Iumenta aduersi faciem. cessere trementes

Aggere de medio mage sano pectore mulae,

Innexae implicitis trepidantia corpora loris:

180

Vt quondam sanctae uetitum maledicere plebi

Lectio fert asinam dominum tempsisse profanum,

Elisam acclini pressantem corpore plantam.

Tum uero insano suffusi corda ueneno

Desiliunt. spes est uoti, data causa furendi:

185

Ausi et sacrilegas in sanctum extendere dextras

Verberibusque pium certatim elidere corpus.

Insontem, solum, mitem, placidum, patientem

Irati, instabiles, multi, tumidi, furiosi

Obuia uerberibus prorsus nec uerba ferentem

190

Impellunt, retinent, elidunt. ora madescunt

Sanguine, contusum rumpunt spiramina pectus,

Liuentes fracto nigrescunt gutture fauces,

Languentesque oculi solo de lumine Christi

Praesentes pensant tenebras. caligine noctis

195

Deficit aspectus, sed spes in pectore lucet.

Talem igitur socii postquam aspexere magistrum,

Exanimis uiso pallescit turba patrono,

Extendens humiles ad sustentacula dextras

Blandaque sanguineis affigens oscula membris.

200

Tum properant dirae loca tristia linquere caedis.

Subditus excepit uenerabile pondus asellus,

Assuetum uecturus onus. sed corpore flexo

Nutat semianimis acclinis sarcina membris

Et dubios casus iamiam lapsura minatur.

205

Interea expleto satiati corda furore

Ad redam rediere uiri. pernicius inde

Praecipiti cogunt iumenta erumpere saltu,

Vt, quidquid fuerat funesta in caede morarum,

Confestim celeris pensarent turbine cursus.

210

Verum haec frustra adhibent molimina. fixa rebellant

Imperio iumenta truci. riguere ligatae

Arbitrio domini statuarum in imagine mulae.

Tum uero insano peius calet ira tumultu.

Nil uoces, nil flagra ualent. contusa resultant

215

Ilia. uicinas rapiunt ad uerbera siluas.

Saxa, sudes, fustes, stimulos, quod cuique repertum

Rimanti telum ira facit, consumit in ictus.

Nec tamen haec possunt neruos laxare rigentes

Aut fixos motare artus. frigentia credas

220

Aera uel expressas saxis riguisse figuras.

Tandem consumpto penitus fractoque furore

Admisit sanum uecors dementia sensum,

Vt scirent nexas inter tot uerbera mulas

Iudicio torpere dei, causamque morarum

225

Non sine diuino miseris contingere nutu.

Tum demum attoniti monstris positoque furore

Peccati memores quaerunt, quisnam ille uerendo

Corpore sacrilegos pulsantum exceperit ictus.

Ecce autem audito Martini nomino proni

230

Accurrunt, laceros turpati puluere crines,

Rorantesque genas lacrimarum fonte rigantes

Innectunt humiles plantis felicibus ulnas,

Poscentes ueniam pariter culpamque fatentes.

Nec sane dilata diu est miseranda precantum

235

Ambitio: exclusit longos clementia fletus

Et ueniae donum praeuenit uota rogantum.

Nec mora libertas abeundi reddita: uerbo

Laxauit celeri iussarum frena morarum.

Dicite quid uestri uelox euectio regis

240

Efficiat tardante deo? conferte coruscas

Gemmarum radiis frontes et tegmina saetis

Hispida, uirtutum titulos pompasque iubentum.

Tum saltim edocti meritorum pondere sancti

Imperium uestro melius praeponite regi.

245

Perge age continuo uirtutum stemmata tractu

Historiam pangendo refer, mea Musa, sacerdos,

Ingeniumque meum. tu cordis plectra uel oris

Auxilio continge tuo. uesana loquentes

Dementes rapiant furiosa ad pectora Musas:

250

Nos Martinus agat. talis mutatio sensus

Grata mihi est, talem sitiunt mea uiscera fontem.

Castalias poscant lymphatica pectora lymphas:

Altera pocla decent homines Iordane renatos.

Rursus iter gressus uenerabile sanctus agebat,

255

Carnutena iacent patulis qua moenia campis.

Ergo hic fecundi dum praeterit auia ruris,

Vicinum impleuit iusta admiratio uicum.

Innumeri passim coeunt, et sexus et aetas

Omnis adest. nudat uacuos cultoribus agros

260

Gloria tanta uiri. minor est iam cura domorum.

Martinum uidisse sat est. hoc nomen et ipsi

Pro laudis titulo recte stupuere profani,

Et quamquam necdum fidei uirtute recepta

Ad famam tanti raptim affluxere magistri.

265

Stipabat densum populis rurestribus agmen:

Texerat expositos iusta admiratio campos.

Quem fructum tantae segetis satione salutis

Commissis cupidus gauderes condere claustris,

Respiciens uacuos granorum pondere culmos!

270

Cum subito exanimum nati complexa cadauer

Mater adest, pulsans cassos ad uiscera rictus

Et querulum immergens labris glacialibus uber,

Allegans, tremulas inter suspiria uoces

Pallentesque rigans lacrimarum flumine malas.

275

Persensit mens plena deo uicina fauentis

Dona dei. purum uegetauit gratia sensum,

Fideret ut tantam diuina ad praemia plebem

Perspecta saltim domini uirtute uocandam.

Ergo ut defuncti funus miserabile nati

280

Supplex imposuit mater felicibus ulnis,

Attacti motari artus, reserata patere

Lumina et infusam paulatim assuescere lucem,

Et plectrum umentis collidens lingua. palati

Faucibus expressam uerbis distinguere uocem:

285

Brachiaque innexo gaudens suspendere collo

Martini amplexus neglecta matre poposcit.

Pande sinus patulos populis ditata receptis

Adiectamque tibi gaudens amplectere plebem,

Sponsa dei, totum rapiens ad uiscera mundum.

290

Vos uero in miseris dudum faetentia bustis,

Idola, gaudendos tandem lugete triumphos.

Quas non corda tibi cedebant, sancte, docenti?

Quae feritas non mitis erat? cum semper in ipsis

Regibus oppositum contra tua uota rigorem

295

Praeuia molliret domini clementia Christi.

Sed mage trux reliquis uitioque tumoris et irae

Terribilis solium Valentinianus agebat.

Quem cum saepe ducem supplex Martinus adiret,

Difficilem allegans duro sub principe causam,

300

Tam iugi offensus rex ambitione precantis,

Ne saepe obstructas pulsaret questibus aures,

Arceri foribus sanctum iubet. ille repulsus

Deserit infensi penetralia turbida regis,

Malens aeterni pulsare ad limina Christi

305

Atque illam penetrare aulam, quae regibus ipsis

Ius tribuit, certis concludens tempora metis,

Astringens ualidis licet ora rigentia frenis.

Ergo ad consuetum remeat mens tota rigorem,

Affligens tenuem defesso in corpore carnem,

310

Exesam stimulans saetoso tegmine pellem,

Ieiunando diem ducens, uigilando tenebras,

Continuo et fletu conectens tempus utrumque.

Ac si quando breui cessissent lumina somno,

Nuda humus ad tenuem sat erat subiecta soporem,

315

Donec maestitiam sancti miseratus alumni

Christus ad afflictum solacia misit amicum

Alloquio delata pio. nam lapsus ab alto

Angelus haec domini mandati uerba profatur:

"Perge age et obstructam penetres securus ad aulam.

320

Nil septum est miserante deo. cui regia caeli

Oranti patuit, terrena haec claustra patebunt.

Nec mora diuini tanto sponsore fauoris

Certa fides. petit intrepidus penetranda tyranni

Limina. concessit tumidi custodia regis

325

Armaque ad excubias dirarum obiecta minarum.

Quem postquam solio subito rex uidit ab alto,

Obstipuit uisu attonitus toruumque trementes

Aspexit minitans regali a sede ministros.

Interea ut spreto caperet solacia sancto,

330

Comminus astantem nullo dignatus honore

Immotis pressit subiecta sedilia membris.

Ecce autem rapido crepitantis turbine flammae

Ignis atrox uindex diuino munere missus

Inuoluit solium regis partemque sedentis.

335

Tum demum celeri linquens incendia saltu

Excussis fixit trepidus uestigia membris,

Extortum redhibere pio gratatus honorem

Et blando affectu causam remouere precandi,

Subdens praeceptis immitia pectora sanctis

340

Et flectens dociles ad uerba iubentia mores.

Tunc et larga satis regali dona paratu

Ingessit. sed nil de mundi sumere censu

Mens opulenta deo uoluit, terrena relinquens

Praemia, at aeterni recondens munera Christi.

345

Nunc quia plebeis uilissima carmina uerbis

Irrupere humili praecelsa palatia uersu,

Contiguo, ut Christus dederit, sermone loquemur

Subdita sanctorum meritis fastigia regum.

Postquam, ut transcursi signauit pagina libri,

350

Maximus impositi purgauit crimina regni,

Iugibus officiis coeptum seruare fauorem

Prudenter studuit. nam sic arcessere sanctum

Gaudebat, cupiens diuini flumine uerbi

Irriguam potare fidem, de fonte beati

355

Oris nectareum doctrinae haurire liquorem,

Discere sanctorum titulos et gesta piorum,

Quae decertantes sudarent proelia quaeue

Praemia uictores caperent, quae gloria iustos

Excipiat, quae poena reos, clementia patris

360

Vt foueat, quantum afficiat sententia regis.

Talia quaerenti congaudens singula sanctus

Pandere et eiectis lumen reuocare tenebris.

At non inferior tanto regina marito

Deuotum obsequiis uincebat sedula regem.

365

Pendens sanctifico semper narrantis ab ore

Et largo propter spargens uestigia fletu

Illius aequabat meritum, quae crine beato

Lota prius lacrimis domini uestigia tersit.

Verum haec parua putat, speciali accincta seorsum

370

Affectu seruire parans, ut sola remotis

Instrueret mensas felix regina ministris.

Nec prius adiuncto contendens saepe marito

Destitit a precibus, quam sanctum cedere crebros

Continuans fletus iugi ambitione coegit.

375

Apponit mensam, sellam locat, ingerit ultro

Lintea siccandis manibus lymphasque lauandis.

Et quas obsequio congaudens coxerat escas,

Ipsa in conspicuis properat deferre canistris.

Et quantum officio numquam defessa uacasset,

380

Supplebat iugem standi uirtute laborem,

Pro tanti mercede operis uenerabile munus

Micarum fragmenta legens, quibus esca fidei

Esuriem sanctam tactu pretiosa repleret.

O felix, uirtute tua regalibus istas

385

Anteferens gazas opibus, seruire beato

Malens quam toto penitus praecellere mundo,

Ad famulae nomen referens regnantis honorem.

Non tibi sidereis radiantia tempora gemmis

Mutauere animum rutilisque rigentia filis

390

Serica contextoque aurum pretiosius ostro.

Aequasti merito tantae, regina, fidei

Illam, quae similis solii sublimis honore

Venit ab extremis Salomonem agnoscere terris,

Cordis opes profers uerbi sapientis amore,

395

Auditu captans, docili quod mente retentes.

In se quod tenuit longe progressa petiuit.

Talis subiecti calcasti obstacula mundi,

Femina priscorum titulis aequata uirorum.

Nam saepe inuictos multo in certamine reges

400

Sola iugum renuens funesta superbia uicit.

Recte igitur sancti donum speciale tulisti,

Vt tibi mollito paulum positoque rigore

Mitia siderei cordis secreta paterent.

Quam multos licet exiguo laxata sereno

405

Frons pia clementer iussit considere fluctus

Quantas sedauit moderatior aura procellas

Et breuiter rutilans licet inter nubila sudum!

Quam tristes haec mensa reos, quae uincula soluit

Libertas permissa parum, quantasque catenas

410

Discussit laxans proprium breuis hora rigorem!

Nam tempus, persona, locus sapientibus astant

Consiliis subitaque animum ratione gubernant.

Nec mihi feminei praetendas nomina sexus,

Inuide: non artus meritum, sed corda parabunt.

415

Nec minor est natura homini, cum gratia par sit,

Nec distat merito fidei gens, sexus et aetas,

Vir mulier, seruus liber, peregrinus et heres.

Credentis meritum praestat, non gloria carnis.

Denique quid sexum hunc studio meruisse fideli

420

Compererim, breuibus cupiens perstringere signis

Hoc quemcumque dabit Christus sermone retexam.

Dum progressus iter carpit uenerabile sanctus,

In noctem uergente die uicina petiuit

Tecta, et gaudentis susceptus culmine uici

425

Expetiit properans sancti penetralia templi.

Atque hic, ut semper, benedicti liminis hospes

Permisit fessum paulum requiescere corpus,

Laxans exiguo marcentia lumina somno,

Vt renouata breui saltim modicoque sopore

430

Sufficerent iugi tenuissima membra labori

Et ferrent uigilem per sustentacula mentem.

Verum ubi transegit tenebras e nocte refulgens

Lux, operum cunctis propere sollemniter actis

Rursus iter festinus agit. tum uero fidelis

435

Turba puellarum, domino quas sancta sacrarat

Virginitas carne intactas et corde pudicas,

Ne festinantem caeli ad sublimia mentem

Ad terram premeret fragilis corruptio carnis,

Irrupit sanctae gaudens penetralia cellae,

440

Hospitio benedicta pio, flatusque recentes

Haurit et infectas absorbet anhelitus auras.

Tunc humili obsequio solium doctoris adorant

Officioque oris raptim loca singula signant,

Quae tetigere pedes stantis, quae membra iacentis,

445

Quae sancto benedicta cibo, quae pressa sedili

Vel quae prostratis orantis subdita membris.

Vt uero aspecto benedicti stramine lecti

Temptauere pio tepefactum corpore faenum,

Certat ad inuentam uiolenta modestia praedam,

450

Dum partem sibi quaeque rapit, sinibusque repletis

Leuia densati compungunt pectora culmi

Atque arcent tenues stimulato a pectore uestes.

Quid non uera fides faciat? forte una cohortis

Virgineae nec corde minus quam corpore casta,

455

Cum quendam miserum uiolento iure retentans

Cogeret in furias daemon prorumpere iussas,

Excutiens sanum captiuo a pectore sensum,

Auxilio confisa dei meritoque patroni

Particulam raptae sapienter prodiga praedae

460

Faucibus innectit miseri colloque furentis

Suspendit pressum benedicto corpore faenum.

Nec mora et attactu confestim territus hostis

Arentes stipulas saeua ut incendia fugit,

Impar contactis Martini corpore culmis.

465

Et tamen elisus totiens totiensque fugatus

Audes mutatis demens occurrere formis,

Expertum temptare uirum coramque uerendos

Ferre oculos, speciemque tegens monstrare furorem.

Nam pecudis dorso insidens furiisque petulcum

470

Concutiens animal seseque in uiscera mergens

Naturam pecudis funesta excusserat ira.

Vel cum captiuae pressisti terga iuuencae,

Ferret ut impositum non solum corpore monstrum,

Explens infusum per membra obsessa furorem

475

Atque ministerium bacchantis motibus aptans,

Sanguineum spargens concusso uertice rorem,

Leuia dum rubrae percurrunt tempora guttae

Igneaque iratam praecedunt cornua frontem,

Efflat et alternas uix creber anhelitus auras,

480

Puluereamque ciet curuato poplite nubem

Et tenues sursum tremulus pes spargit harenas.

Nempe inter profugas passim bacchata cateruas

Mitis ad aspectum sancti sessore fugato

Astitit atque onere abiecto, sed mente recepta

485

Agminibus sociis gaudens se bucula iunxit.

Desine nunc saltim gregibus te mergere Christi,

Postquam nec pecudum sanctus tibi iura reliquit.

Cedimus: exsuperat trepidantia uerba loquentis

Gloria uirtutum, claris magis edita factis,

490

Quam linguae prodenda sonis. obscura poetae

In lucem fando expediant: nos lumine laudis

Vincimur et tanto oppressi splendore latemus.

Atque utinam nostram paulum rarescere noctem

Gloria tam clari faciat contacta patroni,

495

Ne lucem historiae tenebroso corde tegamus

Et titulum laudis minuant peccata loquentis.

Quod cor non placidum sancto, quaeue ira rebellis,

Quae feritas non mitis erat? sensere Molossi

Imperium, cum uenatu transcursa patentum

500

Aequora camporum quateret lasciua iuuentus,

Corripiens celeri uel prona uel ardua saltu.

Cornipedes properi multo sudore madebant

Et patulis tenues efflabant naribus auras.

Vngula terrifico resonabat concita pulsu,

505

Linquens pulueream cita post uestigia nubem.

Nec sat erat uolucrum tam uelox cursus equorum.

Pendula sic pronas aequabant pectora frontes,

Vt mora cornipedum tardaret uota sedentum,

Vectorum et cursum transiret motus agentum.

510

Certabant alacres uentos aequare Molossi,

Vincendi et studio spectantum explere furorem,

Pendentesque procul reserato gutture linguas

Flatibus alternis tremulus quatiebat hiatus.

Hic tantus labor, hic sumptus quo, pro dolor, exit?

515

Quis fructus quaeue utilitas, prensare fugaces

Bestiolas leporumque fuga gaudere pauentum?

Tempsisti talem prudens, Martine, furorem,

Insontis tristem casum miseratus, hiantum

Ora canum et trepidos faciens torpescere gressus.

520

Iam si contiguum laxasset forte rigorem,

Quo sale uerborum sociorum absoluere curas

Attentasque aures paulum refouere solebat,

Cum grauitate catus, cum religione facetus,

Virtutem cordis respergens flore leporis.

525

Pellicia cernens obtectum ueste subulcum

"En" ait "alter Adam! talis uelauit amictus

Nudati obuoluens algentia membra parentis

Atque nouo praestans solacia parua pudori,

Cum post tartarei uirus letale ueneni

530

Lubrica deceptum persensit sibila corpus.

At nos exutos penitus penitusque sepultos

Peccato ueteri rursum noua gratia uelet".

Idem detractis detonso uellere lanis

Arridens aspexit ouem. tum protinus inde

535

Ordine de facti sumens exempla docendi:

"Cernite mandatum uilem complesse bidentem.

Vestibus e geminis poscenti tradidit unam,

Succrescente alia nolens retinere priorem.

At quam nos brutae pecudi cessisse pudendum est,

540

Si mage munifico uincat nos prodiga censu".

At parte ex alia pratorum dorsa patebant

Dissimili distincta situ. pars una uoraces

Pertulerat suffossa sues uiridemque colorem

Perdiderant glaebis nigrantia dorsa supinis.

545

Ast aliam arroso detonsam caespite tristi

Nudarant armenta fame proneque uorantum

Ora boum abstulerant laetae telluris amictum,

Roscida dum patulo carpuntur gramina morsu

Curuatae ad fauces attracta aspredine linguae,

550

Praeuia quae teneras allambens colligit herbas,

Vt densata auidi succisant pabula dentes.

Nec minus impresso protriuerat ungula cornu

Elidens crebro uiridantia germina pulsu.

Partem aliam illaesi uernantem caespite campi

555

Ornabat uario comens natura decore.

Vndabant tenui uiridantia gramina flatu

Impulsasque leuis motabat spiritus herbas.

Insuper innumeri per plana iacentia flores

Distincta insertis pingebant aequora gemmis.

560

Hos roseo inficiens tingebat purpura fuco,

Ast alii niueo insignes candore nitebant,

Inter quos croceis distinguens gramina signis

Aurea flauorum rutilabat gratia florum.

Curuant purpureae gemmantia germina guttae

565

Flectebantque herbas umentis sucina roris.

Blandus odor, gratum certans aequare colorem,

Permiscens paribus concordia gaudia formis,

Pascebat specie uisum, spiramine nares.

Praebebant rarae pergrata umbracula frondes

570

Caerulaque implexis nutabant brachia ramis.

Certabant tectae foliis uernare uolucres,

Musica dulcisonis moderantes sibila linguis.

Purus uicinas pascebat riuulus herbas

Graminaque allapso stringens umore fouebat.

575

Perspicui subter uisu penetrante lapilli

Crispabant uitreas per blanda obstacula lymphas,

Nec poterat mersum ex oculis auferre decorem

Peruia luminibus species et gurgite tecta.

Quid rudibus conor formas signare loquellis?

580

Expromi haec uerbis nequeunt, quae munere Christi

Effigians melius naturae gratia pinxit.

Hanc igitur speciem distinctam dispare forma

Aspiciens Martinus ait: "conferte parumper

Depasti, effossi, illaesi loca singula prati

585

Scortorum sceleri uel iusto foedere nuptis

Coniugibus uel uirginibus, quae corpora Christo

Sancta uouent rosei gemmis ornata pudoris.

Vt suffosso illic species non permanet agro,

Oblita sic uitiis Christi non fulget imago.

590

Vt radix hic salua manet, sed gramine secto,

Sic nuptis est tuta fides sine flore pudoris.

Vt color atque nitor florenti ridet in agro,

Gloria sic purae fulgebit lucida carnis".

Talia perspicui dantem documenta uigoris,

595

Attenti et semper diuina ad praemia cordis

Quidam adiit monachus, neglecta hoc nomen adeptus

Militia, qui post lituos et classica belli

Maluerat ueri signis se dedere regis,

Magna crucis sanctae melius uexilla secutus.

600

Quin et consortem thalami ad collegia uitae

Alliciens sociam sanctis praeceperat esse

Virginibus, thalami uel carnis iura remittens.

Verum ubi lasciuum rursum rediuiua uoluptas

Occepit stimulare animum penitusque medullis

605

Indere contempti mortalia gaudia saecli,

Vix praelibatum cupiens laxare rigorem

Rursus in amplexus nuptorum et uota recurrens

Post monachi titulos nomen renouare mariti,

Quin et doctorem crebro pulsare tumultu

610

Aggreditur, tales precibus miscendo querellas:

"Si mihi coniugii Christus solacia praestat,

Dignatus thalamis diuersum annectere sexum,

Quis rapiet mihi dona dei? quis iure nouello

Audebit priscam domini conuellere legem?"

615

Talia praecipiti frangentem murmura sensu

Mitius aggreditur sancti medicina patroni:

Dic age, praeteritae recolis si tempora uitae,

An collata acie saeuo conflixeris hosti.

Quod quia percrebro factum reminisceris, idem

620

Respice, num lituos inter uel classica belli

Pilaque terrificis pugnantum intenta lacertis

Destrictosque enses, accepto et turgida flatu

Serica serpentum spiras imitata uel iras

Bellica femineus turpauerit agmina sexus.

625

Quis scutis ad pensa locus, quis ad arma puellis?

Leuia num decuit respersio pulueris ora?

Quodsi terrenis non sunt haec congrua castris,

Quidquam ut femineum deceat uexilla uirorum,

Num tibi contiguo bellum sudore gerenti

630

Non mage turpis erit spreti permixtio sexus?

Tempore desidiae talem lasciua uoluptas

Inueniat ridenda chorum. cum uero uiriles

In campos properant acies ferrataque lucent

Agmina, femineas defendant moenia turbas,

635

Diffisaeque armis studeant se cludere portis.

Qui uero ad bellum properat, solacia temnat".

Talibus effrenae sanauit uulnera mentis

Compositoque dedit rursum noua gaudia cordi

Pugnacemque uirum cum pace ad bella remisit.

640

Iam uero hoc quisnam digne percurrere possit,

Tam docilem ornarit patientia quanta leporem?

Forte inter sanctas et corde et carne puellas,

Perpetui semper pretiosas flore pudoris,

Innuba quas domino sociarat dedita Christo

645

Virginitas nexu mentis, non foedere carnis,

Virtutum quaedam studio praecesserat omnes,

Hoc speciale decus titulis addendo pudoris,

Quod semel ex oculis cunctorum amota uirorum

Seruabat coeptum constanti corde rigorem,

650

Nec leuis instabili nutabat femina sensu,

Vincens ingenitum uirtutis pondere sexum

Et praegressorum uix rara exempla uirorum.

Huius propositi iusta admiratio sanctum

Perpulit, ut talem recte ueneratus adiret

655

Illectus tanto uirtutum flore puellam.

Verum ita constanti defixa in pectore mansit

Iam domino deuota fides, ut claustra pudoris

Saepta uiris, clarae titulos seruantia palmae,

Nec tanti posset meritum reserare patroni.

660

Nec tamen erubuit uotiuam ferre repulsam

Proposito gauisa fides, sed cuncta benignus,

Quae spem contulerant, proprium numerauit honorem,

Plus lucra attendens animae quam gaudia carnis.

Quam tibi, quam sancto rapies de pectore partem,

665

Ambitio, insani uentis afflata tumoris?

Iam penitus prostrata iace. nil Christus habere

Cum uitiis commune potest. qui laude tumescunt,

Extolli semet cupiunt. satis approbat ille,

Qui latuisse cupit, mundi et fastigia temnit,

670

Quam soli domino tribuat quem uitat honorem.

Sed qui laudato malles uilescere Christo,

Hoc quoque iudicium titulis addendo beatis,

Quam uitando fugis laudem, uitando mereris.