Concipe praeteritos, respublica, mente triumphos:
Imperium iam consul habet, quem purpura non plus
Quam lorica operit, cuius diademata frontem
Non luxu sed lege tegunt, meritisque laborum
5
Post palmam palmata uenit; decora omnia regni
Accumulant fasces et princeps consule crescit.
Personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undis
Exultans Europa sophos, quod rector haberis,
Victor qui fueras. Fateor, trepidauerat orbis,
10
Dum non uis uicisse tibi nimioque pudore
Quod regnum mereare doles tristique repulsa
Non moderanda subis quae defendenda putasti.
Sederat exserto bellatrix pectore Roma,
Cristatum turrita caput, cui pone capaci
15
Casside prolapsus perfundit terga capillus.
Laetitiam censura manet terrorque pudore
Crescit, et inuita superat uirtute uenustas.
Ostricolor pepli textus, quem fibula torto
Mordax dente uorat; tum quicquid mamma refundit
20
Tegminis, hoc patulo concludit gemma recessu.
Hinc fulcit rutilus spatioso circite laeuum
Vmbo latus; uideas hic crasso fusa metallo
Antra Rheae fetamque lupam, quam fauce retecta
Blandiri quoque terror erat; quamquam illa uorare
25
Martigenas et picta timet. Pars proxima Thybrim
Exprimit; hic scabri fusus sub pumice tofi
Proflabat madidum per guttura glauca soporem;
Pectus palla tegit, quam neuerat Ilia coniunx,
Liquenti quae iuncta toro uult murmura lymphis
30
Tollere et undosi somnum seruare mariti.
Ista micant clipeo; cuspis trabe surgit eburna,
Ebria caede uirum. Propter Bellona trophaeum
Exstruit et quercum captiuo pondere curuat.
Consurgit solium saxis, quae caesa rubenti
35
Aethiopum de monte cadunt, ubi sole propinquo
Natiua exustas afflauit purpura rupes.
Iungitur hic Synnas, Nomadum lapis additur istic,
Antiquum mentitus ebur; post caute Laconum
Marmoris herbosi radians interuiret ordo.
40
Ergo ut se mediam solio dedit, aduolat omnis
Terra simul. Tum quaeque suos prouincia fructus
Exposuit: fert Indus ebur, Chaldaeus amomum,
Assyrius gemmas, Ser uellera, tura Sabaeus,
Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon oliuum,
45
Arcas equos, Epiros equas, pecuaria Gallus,
Arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum,
Aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham,
Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
Sardinia argentum, naues Hispania defert
50
Fulminis et lapidem: scopulos iaculabile fulgur
Fucat et accensam silicem fecunda maritat
Ira deum; quotiens caelum se commouet illic,
Plus ibi terra ualet. Subito flens Africa nigras
Procubuit lacerata genas et cernua frontem
55
Iam male fecundas in uertice fregit aristas
Ac sic orsa loqui: "Venio pars tertia mundi,
Infelix felice uno. Famula satus olim
Hic praedo et dominis extinctis barbara dudum
Sceptra tenet tellure mea penitusque fugata
60
Nobilitate furens quod non est non amat hospes.
O Latii sopite uigor, tua moenia ridet
Insidiis cessisse suis. Non concutis hastam?
Non pro me uel capta doles? tua nempe putantur
Surgere fata malis et celsior esse ruina.
65
Sed melius, quod terror abit; iam uincere restat,
Si pugnas, ut uicta soles. Porsenna superbum
Tarquinium impingens compleuit milite Tusco
Ianiculum quondam; sed dum perrumpere portas
Obsidione parat, totam te pertulit uno
70
Coclitis in clipeo; presserunt milia solum
Multa uirum pendente uia; nec ponte soluto,
Cum caderet, cecidit. Rex idem denique morte
Admonitus scribae didicit sibi bella moueri
Non solum cum bella forent; mox pace petita
75
In regnum rediit, non tam feriente fugatus
Quam flagrante uiro. Steterat nam corde gelato
Scaeuola et apposito dextram damnauerat igni,
Plus felix peccante manu, cum forte satelles
Palleret constante reo tormentaque capti
80
Is fugeret, qui tortor erat. Brennum tremuisti,
Post melior; quodcumque tuum est, quodcumque uocaris,
Iam solus Tarpeius erat; sed reppulit unus
Tum quoque totam aciem, Senones dum garrulus anser
Nuntiat et uigilat uestrum sine milite fatum.
85
Me quoque (da ueniam quod bellum gessimus olim)
Post Trebiam Cannasque domas, Romanaque tecta
Hannibal ante meus quam nostra Scipio uidit.
Quid merui? fatis cogor tibi bella mouere,
Cum uolo, cum nolo. Trepidus te territat hostis,
90
Sed tutus claudente freto, uelut hispidus alta
Sus prope tesqua iacet claususque cacuminat albis
Os nigrum telis grauidum; circumlatrat ingens
Turba canum, si forte uelit concurrere campo;
Ille per obiectos uepres tumet atque superbit,
95
Vi tenuis fortisque loco, dum proximus heia
Venator de colle sonat: uox nota magistri
Lassatam reparat rabiem; tum uulnera caecus
Fastidit sentire furor. Quid proelia differs?
Quid mare formidas, pro cuius saepe triumphis
100
Et caelum pugnare solet? quid quod tibi princeps
Est nunc eximius, quem praescia saecula clamant
Venturum excidio Libyae, qui tertius ex me
Accipiet nomen? Debent hoc fata labori,
Maioriane, tuo. Quem cur conscendere classem
105
Ac portus intrare meos urbemque subire,
Si iubeas, cupiam, paucis ex ordine fabor.
Fertur, Pannoniae qua Martia pollet Acincus
Illyricum rexisse solum cum tractibus Histri
Huius auus; nam Theodosius, quo tempore Sirmi
110
Augustum sumpsit nomen, per utramque magistrum
Militiam ad partes regni uenturus Eoas,
Maiorianum habuit. Latiis sunt condita fastis
Facta ducis, quotiens Scythicis illata colonis
Classica presserunt Hypanim, Peucenque rigentem
115
Mente salutatis irrisit lixa pruinis.
Hunc socerum pater huius habet, uir clarus et uno
Culmine militiae semper contentus, ut unum
Casibus in dubiis iunctus sequeretur amicum.
Non semel oblatis temptauit fascibus illum
120
Aetio rapere aula suo, sed perstitit ille,
Maior honoratis: coepit pretiosior esse
Sic pretio non capta fides. Erat ille quod olim
Quaestor consulibus: tractabat publica iure
Aera suo tantumque modum seruabat ut illum
125
Narraret rumor iam rebus parcere gnati.
Senserat hoc sed forte ducis iam liuida coniunx
Augeri famam pueri, suffusaque bili
Coxerat internum per barbara corda uenenum.
Ilicet explorat caelum totamque uolutis
130
Percurrit mathesim numeris, interrogat umbras,
Fulmina rimatur, fibras uidet, undique gaudens
Secretum rapuisse deo. Sic torua Pelasgum
Colchis in aplustri steterat trepidante marito
Absyrtum sparsura patri facturaque caesi
135
Germani plus morte nefas, dum funere pugnat
Et fratrem sibi tela facit; uel cum obruit ignem
Taurorum plus ipsa calens texitque trementem
Frigida flamma uirum, quem defendente ueneno
Inter flagrantes perhibent alsisse iuuencos.
140
Ergo animi dudum impatiens, postquam audiit isti
Imperium et longum statui, laniata lacertos
Ingreditur qua strata uiri uocemque furentem
His rupit: "Secure iaces, oblite tuorum,
O piger, et mundo princeps (sic saecula poscunt)
145
Maiorianus erit. Clamant hoc sidera signis,
Hoc homines uotis. Isti quid sidera quaero,
Fatum aliud cui fecit amor? Nil fortius illo.
Et puer est cupidus numquam sed parcus habendi;
Pauper adhuc iam spargit opes, ingentia suadet
150
Consilia et sequitur; totum quod cogitat altum est;
Vrget quod sperat. Ludum si forte retexam,
Consumpsit quicquid iaculis fecisse putaris
Istius una dies: tribus hunc tremuere sagittis
Anguis, ceruus, aper. Non sic librauit in hostem
155
Spicula qui nato serpentis corpore cincto
Plus timuit, cum succurrit, dum iactibus isdem
Interitum uitamque daret stabilemque teneret
Corde tremente manum, totamque exiret in artem
Spe propiore metus, dans inter membra duorum
160
Vnius mortem. Libeat decernere caestu:
Cessit Eryx Siculus, simili nec floruit arte
Sparta, Therapnaea pugilem cum gymnade pinguem
Stratus Bebryciis Amycus suspexit harenis.
Qui uigor in pedibus! frustra sibi natus Ophelte
165
Sicaniam tribuit palmam, plantasque superbas
Haud ita per siccam Nemeen citus extulit Arcas,
Cuius in Aetolo uolitantem puluere matrem
Horruit Hippomenes, multo qui caespite circi
Contemptu praemissus erat, cum carceris antro
170
Emicuit pernix populo trepidante uirago,
Nil toto tactura gradu, cum pallidus ille
Respiceret medium post se decrescere campum
Et longas ad signa uias flatuque propinquo
Pressus in hostili iam curreret anxius umbra,
175
Donec ad anfractum metae iam iamque relictus
Concita ter sparso fregit uestigia pomo.
Qui uidet hunc equitem Ledaeum spernit alumnum
Ac iuuenem, Stheneboea, tuum, cui terga uetustas
Pennati largitur equi Lyciamque Chimaeram
180
Quem superasse refert, uulnus cum sustulit unum
Tres animas. Vitam tum si tibi fata dedissent,
Maioriane ferox, uetuisses Castora frenos,
Pollucem caestus, Alconem spicula nosse,
Bellerofonteis insultaturus opimis.
185
Si clipeum capiat, uincit Telamone creatum,
Qui puppes inter Graias contra Hectoris ignem
Ipsam etiam infidi classem defendit Vlixis.
Missile si quanto iaculetur pondere quaeris,
Segnius insertae trepidans pro fasce Camillae
190
Excussit telum Metabus, nec turbine tanto
Stridula Pelidae per Troilon exiit ornus;
Nec sic Heroum tardantem busta Creontem
Atticus Aegides rupit Marathonide quercu;
Nec sic intortum uitiatae Phoebados ultrix
195
In Danaos fulmen iecit, cum Graecia Troiae
Noctem habuit similemque facem fixusque Capherei
Cautibus inter aquas flammam ructabat Oileus.
Parua loquor. Quid quod, quotiens tibi bella geruntur,
Discipulus non miles adest? et fingit alumnum,
200
Aemulus e contra spectat. Quod uiceris odit
Et quos uincis amat; totus dormitat ad istum
Magnus Alexander, patris quem gloria torsit.
Quid faciam infelix? gnato quae regna parabo
Exclusa sceptris Geticis, respublica si me
205
Praeterit et paruus super hoc Gaudentius huius
Calcatur fatis? Istum iam Gallia laudat
Quodque per Europam est. Rigidis hunc abluit undis
Rhenus, Arar, Rhodanus, Mosa, Matrona, Sequana, Ledus,
Oltis, Elaris, Atax, Vacalis, Ligerimque bipenni
210
Excisum per frusta bibit. Cum bella timentes
Defendit Turonos, aberas; post tempore paruo
Pugnastis pariter, Francus qua Cloio patentes
Atrebatum terras peruaserat. Hic coeuntes
Claudebant angusta uias arcuque subactum
215
Vicum Helenam flumenque simul sub tramite longo
Artus suppositis trabibus transmiserat agger.
Illic te posito pugnabat ponte sub ipso
Maiorianus eques. Fors ripae colle propinquo
Barbaricus resonabat hymen Scythicisque choreis
220
Nubebat flauo similis noua nupta marito.
Hos ergo, ut perhibent, strauit; crepitabat ad ictus
Cassis et oppositis hastarum uerbera thorax
Arcebat squamis, donec conuersa fugatus
Hostis terga dedit; plaustris rutilare uideres
225
Barbarici uaga festa tori coniectaque passim
Fercula captiuasque dapes cirroque madente
Ferre coronatos redolentia serta lebetas.
Ilicet increscit Mauors thalamique refringit
Plus ardens Bellona faces; rapit esseda uictor
230
Nubentemque nurum. Non sic Pholoetica monstra
Atque Pelethronios Lapithas Semeleius Euhan
Miscuit, Haemonias dum flammant orgia matres
Et Venerem Martemque cient ac prima cruentos
Consumunt ad bella cibos Bacchoque rotato
235
Pocula tela putant, cum crudescente tumultu
Polluit Emathium sanguis Centauricus Othryn.
Nec plus nubigenum celebrentur iurgia fratrum:
Hic quoque monstra domat, rutili quibus arce cerebri
Ad frontem coma tracta iacet nudataque ceruix
240
Saetarum per damna nitet, tum lumine glauco
Albet aquosa acies ac uultibus undique rasis
Pro barba tenues perarantur pectine cristae.
Strictius assutae uestes procera cohercent
Membra uirum, patet his altato tegmine poples,
245
Latus et angustam suspendit balteus aluum.
Excussisse citas uastum per inane bipennes
Et plagae praescisse locum clipeosque rotare
Ludus et intortas praecedere saltibus hastas
Inque hostem uenisse prius. Puerilibus annis,
250
Est belli maturus amor. Si forte premantur
Seu numero seu sorte loci, mors obruit illos,
Non timor; inuicti perstant animoque supersunt
Iam prope post animam. Tales te teste fugauit
Et laudante uiros. Quisnam ferat? omnia tecum,
255
Te sine multa facit; pugnant pro principe cuncti:
Quam timeo ne iam iste sibi! Si regna tenebit,
Huic uincis quodcumque domas. Nil fata relinquunt
Hic medium: percussor enim si respuis esse,
Seruus eris. Certe recto si tramite seruat
260
Sidera Chaldaeus, nouit si gramina Colchus,
Fulgura si Tuscus, si Thessalus elicit umbras,
Si Lyciae sortes sapiunt, si nostra uolatu
Fata locuntur aues, doctis balatibus Hammon
Si sanctum sub Syrte gemit, si denique uerum,
265
Phoebe, Themis, Dodona, canis, post tempora nostra
Iulius hic Augustus erit. Coniunctus amore
Praeterea est iuueni, grandis quem spiritus armat
Regis aui. Quo te uertas? ad culmina mundi
Hic fatum fert, ambo animum. Consurge simulque
270
Aggredere ignaros; neutrum mactare ualebis,
Si iubeas utrumque mori; sed necte dolosas
Blanditias uni, ferro tamen iste petatur.
Quid loquor incassum? nihil est quod tanta cauemus:
Vt regnet, uicturus erit!" Commotus in iras
275
Aetius sic pauca refert "Compesce furentis
Impia uota animi. Mortem mandare ualebo
Insontis, taceam nostri? quisquamne precatur
Vt sine criminibus crimen fiat bene nasci?
Ad poenam quis fata uocet? Tua uiscera ferro,
280
Maioriane, petam, Phoebus si nocte refulget,
Luna die, duplex ponto si plaustra nouatur
Parrhasis, Atlantem Tanais, si Bagrada cernit
Caucason, Hercynii nemoris si stipite lintris
Texta Nabataeum pro Rheno sulcat Hydaspen,
285
Si bibit Hispanus Gangen tepidisque ab Erythris
Ad Tartesiacum uenit Indus aquator Hiberum,
Si se Pollucis perfundit sanguine Castor,
Thesea Pirithoi, Pyladen si strauit Orestae
Vel furibunda manus, raperet cum Taurica sacra
290
Matricida pius. Sed ne spreuisse dolorem
Forte tuum uidear, uiuat careatque parumper
Militia. Heu! potuit nobis, nisi triste putasses,
Fortunam debere suam." Sic fatur et illum
Rure iubet patrio suetos mutare labores,
295
Fatorum currente rota, quo disceret agri
Quid possessorem maneat, quos denique mores
Ius ciuile paret, ne solam militis artem
Ferret ad imperium. Suspenderat ilicet arma
Emeritus iuuenis, sterilis ieiunia terrae
300
Vomere fecundans. Sic quondam consule curuo
Vertebas campos, paulum si pace sequestra
Classica laxasses, fortis cui laeua regebat
Stiuam post aquilas, humili dum iuncta camino
Victoris fumum biberet palmata bubulci.
305
Principis interea gladio lacrimabile fatum
Clauserat Aetius; cuius quo tutius ille
Magna Palatinis coniungeret agmina turmis,
Euocat hunc precibus. Sed non se poena moratur
Sanguinis effusi (numerum collegerat ergo,
310
Non animum populi); ferri mala crimina ferro
Soluit et in uestram plus concidit ille ruinam.
Iam tunc imperium praesentis principis aurea
Voluebant bona fata colu; sed publica damna
Inuidiam fugere uiri. Quicumque fuerunt
315
Nomen in Augustum lecti, tenuere relictum
Caesaribus solium; postquam tu capta laboras,
Hic quod habet fecit. Traianum Nerua uocauit,
Cum pignus iam uictor erat: Germanicus esset
Vt titulis, meritis fuerat. Res ordine currit;
320
Hanc ambit famam, quisquis sic incipit. Olim
Post Capreas Tiberi, post turpia numina Gai,
Censuram Claudi, citharam thalamosque Neronis,
Post speculi immanis pompam, quo se ille uidebat,
Hinc turpis, quod pulcher, Otho, post quina Vitelli
325
Milia famosi uentris damnata barathro,
His titulis princeps lectus similique labore
Vespasianus erat. Sed ne fortasse latronis
Me clausam uirtute putes, consumpsit in illo
Vim gentis uitae uitium; Scythicam feritatem
330
Non uires sed uota tenent, spoliisque potitus
Immensis robur luxu iam perdidit omne
Quo ualuit dum pauper erat. Mea uiscera pro se
In me nunc armat; laceror tot capta per annos
Iure suo, uirtute mea, fecundaque poenis
335
Quos patiar pario. Propriis nil conficit armis:
Gaetulis, Nomadis, Garamantibus Autololisque,
Arzuge, Marmarida, Psyllo, Nasamone timetur
Segnis, et ingenti ferrum iam nescit ab auro.
Ipsi autem color exsanguis, quem crapula uexat
340
Et pallens pinguedo tenet, ganeaque perenni
Pressus acescentem stomachus non explicat auram.
Par est uita suis. Non sic Barcaeus opimam
Hannibal ad Capuam periit, cum fortia bello
Inter delicias mollirent corpora Baiae
345
Et se Lucrinas qua uergit Gaurus in undas
Bracchia Massylus iactaret nigra natator.
Atque ideo hunc dominum saltem post saecula tanta
Vltorem mihi redde, precor, ne dimicet ultra
Carthago Italiam contra." Sic fata dolore
350
Ingemuit lacrimisque preces adiuuit obortis.
His haec Roma refert: "Longas succinge querelas,
O deuota mihi; uindex tibi nomine diuum
Maiorianus erit. Sed paucis pauca retexam.
Ex quo Theodosius communia iura fugato
355
Reddidit auctoris fratri, cui guttura fregit
Post in se uertenda manus, mea Gallia rerum
Ignoratur adhuc dominis ignaraque seruit.
Ex illo multum periit, quia principe clauso,
Quisquis erat, miseri diuersis partibus orbis
360
Vastari sollemne fuit. Quae uita placeret,
Cum rector moderandus erat? contempta tot annos
Nobilitas iacuit; pretium respublica forti
Rettulit inuidiam. Princeps haec omnia noster
Corrigit atque tuum uires ex gentibus addens
365
Ad bellum per bella uenit; nam maximus isse est,
Non pugnasse labor. Terimus cur tempora uerbis?
Peruenit et uincit." Tali sermone peractum
Concilium, uerbisque deae famulante metallo
Aurea concordes traxerunt fila sorores.
370
Hos me, quos cecini, Romae Libyaeque labores
Vota hominum docuere loqui; iam tempus ad illa
Ferre pedem, quae fanda mihi uel Apolline muto:
Pro Musis Mars uester erit. Conscenderat Alpes
Raetorumque iugo per longa silentia ductus
375
Romano exierat populato trux Alamannus
Perque Cani quondam dictos de nomine campos
In praedam centum nouies dimiserat hostes.
Iamque magister eras; Burconem dirigis illuc
Exigua comitante manu. Sed sufficit istud,
380
Cum pugnare iubes; certa est uictoria nostris
Te mandasse acies, peragit fortuna triumphum
Non populo, sed amore tuo; nolo agmina campo
Quo mittis paucos. Felix te respicit iste
Euentus belli. Certatum est iure magistri,
385
Augusti fato. Nuper post hostis aperto
Errabat lentus pelago, postquam ordine uobis
Ordo omnis regnum dederat, plebs, curia, miles
Et collega simul. Campanam flantibus Austris
Ingrediens terram securum milite Mauro
390
Agricolam aggreditur; pinguis per transtra sedebat
Vandalus opperiens praedam, quam iusserat illuc
Captiuo capiente trahi. Sed uestra repente
Inter utrumque hostem dederant sese agmina planis
Quae pelagus collemque secant portumque reducto
395
Efficiunt flexu fluuii. Perterrita primum
Montes turba petit, trabibus quae clausa relictis
Praedae praeda fuit. Tum concitus agmine toto
In pugnam pirata coit: pars lintre cauata
Iam dociles exponit equos, pars ferrea texta
400
Concolor induitur, teretes pars explicat arcus
Spiculaque infusum ferro latura uenenum,
Quae feriant bis missa semel. Iam textilis anguis
Discurrit per utramque aciem, cui guttur adactis
Turgescit zephyris; patulo mentitur hiatu
405
Iratam pictura famem, pannoque furorem
Aura facit, quotiens crassatur uertile tergum
Flatibus et nimium iam non capit aluus inane.
At tuba terrisono strepuit graue rauca fragore,
Responsat clamor lituis, uirtusque repente
410
Ignauis uel parua furit. Cadit undique ferrum,
Hinc tamen in iugulos: hunc torta falarica iactu
Praeterit ad mortem uix cessatura secundam;
Hunc conti rotat ictus equo; ruit aclyde fossus
Ille ueruque alius; iacet hic simul alite telo,
415
Absentem passus dextram; pars poplite secto
Mortis ad inuidiam uiuit, partemque cerebri
Hic galeae cum parte rapit, fortique lacerto
Dissicit ancipiti miserabile sinciput ense.
Vt primum uersis dat tergum Vandalus armis,
420
Succedit caedes pugnae: discrimine nullo
Sternuntur passim campis, et fortia quaeque
Fecit iners. Trepidante fuga, mare pallidus intrat
Et naues pertransit eques, turpique natatu
De pelago ad cymbam rediit. Sic tertia Pyrrhi
425
Quondam pugna fuit: caesis cum milibus illum
Dentatus premeret, lacerae uix fragmina classis
Traxit in Epirum, qui Chaonas atque Molossos,
Qui Thracum Macetumque manus per litora uestra
Sparserat et cuius uires Oenotria pallens
430
Ipsaque, quae petiit, trepidauerat uncta Tarentus.
Hostibus expulsis campum qui maximus exstat
Iam lustrare uacat; uideas hic strage sub illa
Vtrorumque animos: nullus non pectore caesus,
Quisquis uester erat; nullus non terga foratus,
435
Illorum quisquis. Clamant hoc uulnera primi
Praedonum tum forte ducis, cui regis auari
Narratur nupsisse soror, qui puluere caeco
Clausus et elisus pilis uestigia turpis
Gestat adhuc probrosa fugae. Sic agmina uestro
440
Cum spoliis campum retinent et Marte fruuntur.
Interea duplici texis dum litore classem
Inferno superoque mari, cadit omnis in aequor
Silua tibi nimiumque diu per utrumque recisus,
Appennine, latus, naualique arbore diues
445
Non minus in pelagus nemorum quam mittis aquarum.
Gallia continuis quamquam sit lassa tributis,
Hoc censu placuisse cupit nec pondera sentit
Quae prodesse probat. Non tantis maior Atrides
Carpathium texit ratibus, cum Doricus hostis
450
Sigeas rapturus opes Rhoeteia clausit
Pergama; nec tantae Seston iuncturus Abydo
Xerxes classis erat, tumidas cum sterneret undas
Et pontum sub ponte daret, cum stagna superbo
Irrupit temerata gradu turmaeque frequentes
455
Hellespontiaco persultauere profundo.
Nec sic Leucadio classis Mareotica portu
Actiacas abscondit aquas, in bella mariti
Dum uenit a Phario dotalis turba Canopo,
Cum patrio Cleopatra ferox circumdata sistro
460
Milite uel piceo fuluas onerata carinas
Dorida diffusam premeret Ptolomaide gaza.
Hoc tu non cultu pugnas, sed more priorum,
Dite magis ferro, merito cui subiacet aurum
Diuitis ignaui. Tales ne sperne rebelles:
465
Etsi non acies, decorant tamen ista triumphos.
Nec me Lageam stirpem memorasse pigebit
Hostis ad exemplum uestri; namque auguror isdem
Regnis fortunam similem, cum luxus in illa
Parte sit aequalis nec peior Caesar in ista.
470
Ilicet aggrederis quod nullus tempore nostro
Augustus potuit: rigidum septemplicis Histri
Agmen in arma rapis. Nam quicquid languidus axis
Cardine Sithonio sub Parrhase parturit ursa,
Hoc totum tua signa pauet; Bastarna, Suebus,
475
Pannonius, Neurus, Chunus, Geta, Dacus, Halanus,
Bellonotus, Rugus, Burgundio, Vesus, Alites,
Bisalta, Ostrogothus, Pirustes, Sarmata, Moschus
Post aquilas uenere tuas; tibi militat omnis
Caucasus et Scythicae potor Tanaiticus undae.
480
Quid faciat fortuna uiri? quascumque minatur,
Has tremuit iam Roma manus; modo principe sub te,
Ne metuat, prope parua putat, nisi seruiat illi
Quod timuit regnante alio. Iam castra mouebas
Et te diuersis stipabant milia signis,
485
Obsequium gens una negat, quae nuper ab Histro
Rettulit indomitum solito truculentior agmen,
Quod dominis per bella caret, populoque superbo
Tuldila plectendas in proelia suggerit iras.
Hic tu uix armis positis iterum arma retractas:
490
Bistonides ueluti Ciconum cum forte pruinas
Ogygiis complent thiasis, seu Strymonos aruis
Seu se per Rhodopen seu qua nimbosus in aequor
Voluit Hyperboreis in cautibus Hismarus Hebrum
Dat somno uaga turba, simul lassata quiescunt
495
Orgia et ad biforem reboat nec tibia flatum.
Vix requies; iam fronde ligans rotat enthea thyrsum
Bassaris et maculis Erythraeae nebridos horrens
Excitat Odrysios ad marcida tympana mystas.
Tu tamen hanc differs poenam, sed sanguinis auctor
500
Maioris, dum parcis, eras. Non pertulit ultra
Hoc pro te plus cauta manus uestrumque pudorem
Spreuit pro uobis; primi cadit hostia belli
Quisque rebellis erat. Praedam quoque diuidis illis,
Mens deuota quibus fuerat; quae territa seruit
505
Exemplo, gaudet pretio. Pharsalica Caesar
Arua petens subitas ferro compescuit iras;
Sed sua membra secans et causae mole coactus
Fleuit quos feriit. Vestris haec proficit armis
Seditio; quodcumque iubes, nisi barbarus audit,
510
Hinc cadit, ut miles timeat. Iam tempore brumae
Alpes marmoreas atque occurrentia iuncto
Saxa polo rupesque uitri siccamque minantes
Per scopulos pluuiam primus pede carpis et idem
Lubrica praemisso firmas uestigia conto.
515
Coeperat ad rupis medium quae maxima turba est
Interno squalere gelu, quod colle supino
Artatis conclusa uiis reptare rigenti
Non poterat reuoluta solo. Fors unus ab illo
Agmine, canentem cuius rota triuerat Histrum,
520
Exclamat: "Gladios malo et sollemne quieta
Quod frigus de morte uenit; mea torpor inerti
Membra rigore ligat; quodam mihi corpus adustum
Frigoris igne perit. Sequimur sine fine labori
Instantem iuuenem; quisquis fortissimus ille est
525
Aut rex aut populus castris modo clausus aprica
Vel sub pelle iacet; nos anni uertimus usum.
Quod iubet hic, lex rebus erit; non flectitur umquam
A coeptis damnumque putat, si temporis iras
Vel per damna timet. Qua dicam gente creatum,
530
Quem Scytha non patior? cuius lac tigridis infans
Hyrcana sub rupe bibit? quae sustulit istum
Axe meo grauior tellus? en uertice summo
Algentes cogit turmas ac frigora ridet,
Dum solus plus mente calet. Cum classica regis
535
Arctoi sequerer, Romani principis arma
Caesareumque larem luxu torpere perenni
Audieram; dominos nil prodest isse priores,
Si rex hic quoque fortis erat." Maiora parantem
Dicere de scopulo uerbis accendis amaris:
540
"Quisquis es, oppositi metuis qui lubrica cliui,
Frange cutem pendentis aquae scalptoque fluento
Sit tibi lympha gradus. Turpes depone querelas:
Otia frigus habent. Numquid mihi membra biformis
Hylaei natura dedit? num Pegasus alis
545
Adiuuit, quicquid gradior, pennasque uolanti
Dat Calais Zetusque mihi, quem ninguida cernis
Calcantem iam dorsa iugi? uos frigora frangunt,
Vos Alpes? iam iam studeam pensare pruinas:
Aestatem sub Syrte dabo." Sic agmina uoce
550
Erigis exemploque leuas primusque labores
Aggrederis, quoscumque iubes; tum cetera paret
Turba libens, seruit propriis cum legibus auctor.
Qui tibi praeterea comites quantusque magister
Militiae, uestrum post uos qui compulit agmen,
555
Sed non inuitum! dignus, cui cederet uni
Sylla acie, genio Fabius, pietate Metellus,
Appius eloquio, ui Fuluius, arte Camillus.
Si praefecturae quantus moderetur honorem
Vir quaeras, tendit patulos qua Gallia fines,
560
Vix habuit mores similes cui teste senatu
In se etiam tractum commiserat Vlpius ensem.
Qui dictat modo iura Getis, sub iudice uestro
Pellitus rauum praeconem suspicit hospes.
Quid loquar hic illum qui scrinia sacra gubernat,
565
Qui, cum ciuilis dispenset partis habenas,
Sustinet armati curas, interprete sub quo
Flectitur ad uestras gens effera condiciones?
Quid laudare Petrum paruis, temeraria Clio,
Viribus aggrederis? cuius dignatur ab ore
570
Caesar in orbe loqui, licet et quaestore diserto
Polleat; attamen hic nuper, placidissime princeps,
Obside percepto, nostrae de moenibus urbis
Visceribus miseris insertum depulit ensem.
Et quia lassatis nimium spes unica rebus
575
Venisti, nostris, petimus, succurre ruinis
Lugdunumque tuam, dum praeteris, aspice uictor.
Otia post nimios poscit te fracta labores;
Cui pacem das, redde animum: lassata iuuenci
Ceruix deposito melius post sulcat aratro
580
Telluris glebam solidae. Boue, fruge, colono,
Ciuibus exhausta est. Stantis fortuna latebat;
Dum capitur, uae quanta fuit! post gaudia, princeps,
Delectat meminisse mali. Populatibus, igni
Etsi concidimus, ueniens tamen omnia tecum
585
Restituis: fuimus uestri quia causa triumphi,
Ipsa ruina placet. Cum uictor scandere currum
Incipies crinemque sacrum tibi more priorum
Nectet muralis, uallaris, ciuica laurus
Et regum aspicient Capitolia fulua catenas,
590
Cum uesties Romam spoliis, cum diuite cera
Pinges Cinyphii captiua mapalia Bocchi,
Ipse per obstantes populos raucosque fragores
Praecedam et tenui, sicut nunc, carmine dicam
Te geminas Alpes, te Syrtes, te mare magnum,
595
Te freta, te Libycas pariter domuisse cateruas,
Ante tamen uicisse mihi. Quod lumina flectis
Quodque serenato miseros iam respicis ore,
Exsultare libet: memini, cum parcere uelles,
Hic tibi uultus erat; mitis dat signa uenustas.
600
Annue, sic uestris respiret Byrsa trophaeis,
Sic Parthus certum fugiat Maurusque timore
Albus eat; sic Susa tremant positisque pharetris
Exarmata tuum circumstent Bactra tribunal.