Paulinus Petricordiae de uita Martini 3

Other sections


Quo rursus sterilis calamus et sibila ruptis

Vox stipulis emissa uocas? haec gloria certe

Maiorum uoces digna est augere tubarum,

Nec poterit paruis uox tanta erumpere culmis,

5

Quanta et sublimes lituos implere ualeret.

Sed si uel tenui flatu tam angusta iuuetur

Tibia, quem sancti benedictio miserit oris,

Grandia si nequit effari, uel suauia dicet.

Primam igitur libri partem deuicta tenebit

10

Ambitio. haec reliquas reserabit ianua laudes,

Qua post degeneres per saecula multa pauores

Corrupto emicuit libertas perdita mundo.

Elatus quondam bellis feliciter actis

Maximus, et domini unius iam morte superbus,

15

Exilio alterius, crimen male moribus haerens

Auxerat euentu, naturae et uulnera prauae

Resciderat saepe infelix mage corde superbo

Prosperitas, rebus grauius ruitura secundis.

Hunc igitur regem diuersa ex parte frequentes

20

Pastores adiere dei, quis cura perennis

Vel seruare piam domini uel pascere plebem,

Certantes laxare reos, dissoluere uinctos,

Reddere defessis requiem, solacia maestis,

Orare exulibus patrium ueniamque precari,

25

Proscriptis censum miseris uitamque mereri.

Dumque haec nituntur studio celerare benigno,

Paulatim assensu trepido subiecta tumenti

Sancta patrum grauitas nimium uilescere coepit,

Dedita blanditiis, non quas dependere suerat

30

Prisca sacerdotum grauitas, sed foeda clientum

Ambitio, ad nutum tumidi deiecta patroni.

Inter quos solus constanti corde uel ore

Martinus nullo infecit pia uiscera fuco,

Nec trepida oppressit deformi ignauia naeuo

35

Mentem Christo humilem, celsam ad fastigia mundi.

Quin et constanter precibus conisus in ipsis,

Si qua fuit regem tumidum tum causa rogandi,

Optantis uotum expediit quasi iure iubentis.

Saepe etiam sanctum crebro mouere precatu

40

Ambitio est aggressa uirum, ut uel sero ueniret

Oratus totiens spreta ad conuiuia regis.

Ille etenim fastus temnens et facta reuoluens

Eius se penitus renuebat iungere mensae,

Cuius criminibus sanctam conectere mentem

45

Assensu saltim tenui nefas esse putabat,

Obiectans caedem dominorum et sanguine partum

Imperium, mortem regis regnumque tyranni.

Sed cum continuis precibus pia corda fatigans

Dilueret culpas, obiecta et crimina purgans

50

Diceret impositum sibimet terrore iubentum

Imperii regimen, nefas esse ut mole prematur

Inuidiae ferro atque armis extorta potestas,

Ambitione uacans: nec sane parua fauoris

Signa sui tanto dominum misisse triumpho,

55

Nec quemquam quamuis tepidae paruaeque fidei

Ignorare hominem belli momenta gerendi

In nutu pendere dei: manifestius autem,

Si mage confisum numero, uirtute uirisque

Inferior uincat, uicisse hunc iudice Christo:

60

Nec sane quicquam se uel post bella cruentum

Immiti gessisse animo, ferrique furorem

Post aciem ualuisse nihil, post arma tubasque

Insontes gladios cessasse a crimine caedis

Et nullo penitus respersam sanguine pacem.

65

Talia saepe iterans precibusque instantius orans

Molliuit sanctum crebra ratione rigorem,

Vt culpae ignoscens studioque euictus adiret

Fastidita prius regalis fercula mensae.

Exultat spes iam propior de munere tanto.

70

Festa dies laeto gaudet clarescere coetu.

Adduntur lecti proceres? quos regia iuxta

Culmina uicini splendor conectit honoris,

Insignes trabeis, legum armorumque tenentes

Arbitrium uel iura fori uel classica belli.

75

Hos inter medius, qua sigma flectitur orbe,

Presbyter accubuit. dextra laeuaque potentum

Ordo ducum membris super aurea fulchra locatis

Pressit subiectum pretiosi uelleris ostrum.

Ad dextram regis sancto uenerabilis ore

80

Consedit senior, qualis pia iura reportans;

Descendit sacro montis de uertice Moyses,

Mutati uultus nimio fulgore coruscans,

Cum faciem cordis splendor depromeret oris

Nec cohibere nouam possent uelamina lucem.

85

Mirantur taciti congaudens turba ministri

Atque aula obsequiis certat deuota modestis

Tam sancto seruire uiro. cura omnibus una est

Optati officii, minor est reuerentia regis.

Ipse etiam praesens Martinum excellere mauult.

90

Stipant subiectas regalia fercula mensas,

Diues in excelsis splendescit purpura fulchris,

Mollia puniceo motantur serica fuco,

Et rutilat docte ductis sine uellere pensis

Misceturque ostro mollitum in fila metallum.

95

Liminibus distenta tremunt aulaea superbis,

Nutat et in foribus uelorum mobile claustrum.

Cuncta nitent uario cultu sursum atque deorsum,

Edita pigmentis, sola marmore, tecta metallis.

Sustentant uitreas crystalla capacia lymphas,

100

Cumque ipsa et conchae species uideatur et undae

Nec cohibere putes susceptum claustra liquorem.

Pocula funduntur gemmis gemmisque bibuntur,

Electri molis fuluum discriminat aurum.

Ars erat in pretio, pretium pretiosius arte est.

105

Haec radiant gemmis, haec extant uascula signis,

Aspera sunt quaedam uisu, sed leuia tactu,

Lancibus et rutilis discisque patentibus adsunt

Aeris et nemoris fructus terraeque marisque.

Postquam exempta fames epulis, tum sola uoluntas

110

Arentem releuare sitim. rapuere ministri

Inclusas auro glacies lymphasque niuales:

Rorantes alii pateras offerre. petentum

Anticipat uotum famulorum cura uigorque.

Tum rex Martino dubitantem offerre ministrum

115

Imperat officio cedens, simul ordine uerso

Tam sanctae ardenter cupiens succedere dextrae,

Vt patera attactu tanti pretiosior oris

Infusum inficeret caelesti rore liquorem.

Verum ubi respersit tenuissima gutta Lyaei,

120

Vix umectati tactu defecit in oris.

Cum rex protenta captaret pocula dextra,

Tradidit ille suo, fidei metitus honorem,

Presbytero. meritum cordis, non purpura regis

Vicit. praelatae cessit diadema fidei.

125

Attonitis stupuere animis defixa uidentum

Corda uirum, spretoque etiam constantia regi

Plus placuit quam mira fuit, nec liuor adussit

Inuidiae tanti trutinantem pondera facti.

Quisnam uel magnus quamuis sub iudice paruo

130

Auderet tantum pro sancto iure sacerdos?

Non terror uicit firmum, non gratia iustum,

Non conuiuantis studium, non ira potentis

O uirtus uicina deo, sic corde remoto,

Sis uelut ipse procul, praesentem uincere mundum.

135

Nec timuit, quaecumque illi patefecerat almus

Spiritus, infuso complens pia uiscera dono,

Haut dubitanda ipsi constanter prodere regi:

Euentus belli uarios, felicia primum

Proelia, mox alio tristem in certamine cladem.

140

Quae cuncta ut puro uidit mens ignea sensu,

Sic dicta euentu celeri quasi uisa probauit.

Nam primo oppressum regem certamine fudit,

Mox captiua duci summisit colla reuerso.

Nec mirum est tantum mentem uidisse sagacem.

145

Linquentem cunctas sublimi pectore curas

Et sensu aetherio penitus super astra uolantem.

Nam saepe angelicis miscentem uerba loquellis

Pro foribus stantes monachi stupuere fideles.

Sic nil corporeum corpus uel membra caducum

150

Sensere atque animo iam libertate fruenti

Nequaquam edomitae nocuerunt pondera carnis.

Ipse etiam, quouis temptasset fallere uultu,

Perspicuus casso patuit molimine daemon

Nec permutatis permissus ludere formis.

155

Denique cum trepido penitus fuga nulla pateret,

Efflabat saeuum per uerba furentia uirus,

Illaesum insidiis cupiens accendere dictis,

Dentibus elapsum linguae lacerare ueneno,

Effundens cassas iam fractis motibus iras.

160

Quin et rorantem miserando sanguine dextram

Concutiens cornuque ostentans crimina caedis

Sanguineo laetusque malis et tristia ridens

Irrupit sanctam funesto murmure cellam,

Tartaream effundens per uerba procacia uocem:

165

"Cerne ait "impleti tandem documenta furoris.

Haec fors arma dedit, telum hoc uiolentus adegi

Obsequio pecudis uincens, sed crimine nostro.

Quo maior fructus sceleris, tuus ille tuique

Agminis in nostrae solacia concidit irae,

170

Effetas renouans optato sanguine uires.

Protinus accitos proceres iubet ocius omnes

Affectu celeri monachorum uisere cellas,

Ne fors fallacis mendacia uerba latronis

De proprio saltim dixissent crimine uerum:

175

Qualis maestorum soleat uox esse reorum,

Cum plectenda truci iam sub tortore fatentur.

Tum referunt nullum penitus de fratribus illo

Signari indicio. coram se protinus omnem

Sanctorum numerasse gregem, qui clausus ouili

180

Temnebat rabiem frendentum ad claustra luporum,

Quem uigil aeterno regi Martinus alebat.

Attamen accepta quendam mercede profectum,

Vt plaustro aduectis prohiberet frigora lignis.

Huic propere occurri Martinus praecipit, illum

185

Tum socium monachis uel per commercia factum

Confessi insidiis credens patuisse latronis.

Nec mora quin praesens iam coniectura probetur.

Seminecem egressi non longe a limine cernunt

Extrema efflantem miserum spiramina uitae.

190

Ille tamen leto languentia lumina soluens

Vix singultantis praeciso murmure linguae

Attraxit tenuem glaciali a pectore uocem,

Vulneris exponens causas. nam forte iuuencus,

Dum resoluta artis stringuntur uincula loris,

195

Liberior ceruice uaga dominoque rebellis

Mollia tartareo transfoderat inguina cornu.

Quae postquam exposuit pressoque ommutuit ore,

Tum fessum leto posuit caput, oraque et artus

Perfudit croceus glaciali corpore pallor.

200

Hoc fine interiit. nobis tamen hic quoque finis

Martini ostendit meritum, cui nosse futura

Sic licuit, nihil ut penitus uelamina carnis

Tardarent celerem terreno pondere mentem.

Nequicquam nimium mendax et callidus hostis

205

Vel tegere insidiis fraudes uel fallere formis

Temptaret, frustra haec totiens molimina perdens,

Ausus fictorum formas simulare deorum,

Fingere et effigiem, quorum fingebat honorem,

Nunc Iouis incestam faciem Martisque furorem,

210

Mercurium falsis nexum uestigia pinnis,

Forcipe Vulcanum, cordis uel pectine Phoebum

Effigians, clipeo insanam cristisque Mineruam,

Lasciuam Venerem, quatientem lustra Dianam,

Incestam illicita thalamorum lege sororem,

215

Germanae et nomen perdentem crimine fratris.

Talibus ostentans formis se digna suorum

Facta et mentito uultu sua crimina prodens

Nequaquam elabi potuit, sed fraude retecta

Perdidit irrisus molimina callida daemon,

220

Efflans extremum per uerba procacia uirus

Illaesumque uirum uitiis uel uoce lacessens.

Quae cuncta immoto tolerans patientia uultu,

Blanditias temnens, probra et conuicia ridens

Atque hostem agnoscens figmento in utroque dolosum

225

Crimine nec laedi potuit nec laude moueri,

Verborum iaculis opponens signa salutis

Et crucis obiectu confringens tela latronis.

Qui saepe aggressus duris pia corda querellis

Impius obiectare pio pietatis amorem,

230

Pro dolor, audebat, coram sic uoce resultans,

Testibus ut multis feralia dicta paterent.

"Quare" ait "exosos domino, si crimina damnas,

Suscipis, et uitium culpans consortia quaeris

Peccantum? forsan lateant te facta tuorum,

235

Hortatu tum gesta meo, quae plurima suasi

Et quorum pars magna fui. quis, quaeso, probabit

Infensum factis hominem, facientibus aequum?"

Ille ait: "antiquo serpens distente ueneno,

Non haec de miseris domini sententia Christi est,

240

Qui, si finiri culpam uidet, abicit iram,

Tempora non statuens poenae nisi tempore noxae,

Ne maneant peccata monens, finita remittens,

Mitis praeteritis, si sit correctio praesens,

Errantes reuocans, reuocatis crimina donans,

245

Peruersis patiens, clemens placidusque reuersis:

Vita hominum, mors culparum, miserator utroque

Exitium sceleris causam iubet esse salutis.

Nec desperarem fidens bonitate probata,

Quod quamuis uincant cunctas tua crimina noxas,

250

Quo sine nil sceleris quisquam facit, omnibus et qui

Per ..... mixtus culpis merito admiscere poenis.

Si commissa diu saltim uel sero doleres,

Quod te de mediis raperet clementia flammis."

O felix pietas, tantum confidere quemquam

255

De domini bonitate dei, ut spondere benigne

Audeat illa etiam, quae non promissa fatetur,

Dum reuocare ipsum consueto a crimine temptat

Criminis auctorem, peccatum a fomite tollens

Et stirpem exosam prima ab radice recidens.

260

Sed quoniam crebros cantare enisa triumphos

Murmura tartareum tetigerunt nostra tyrannum,

Atque inter laudis titulos replicare uolentes

Bellorum seriem nomen resonauimus hostis,

Hoc quoque quem dederit Christus sermone loquemur,

265

Tempore quod gestum ualde miramur in illo.

Sanctorum quondam sociis Christique ministris

Adiectus iuuenis factoque et nomine Clarus

Haut procul a sancto cellam doctore locarat,

Asciscens plures iusta ad consortia fratres,

270

Vt modulata piis symphonia psalleret hymnis,

Concors conexis resonaret gloria linguis.

Subdolus hunc quidam iuuenis simulataque gestans

Compositis figmenta dolis, mentitus et omnem

Insontis speciem, monachi sub nomine fallens

275

Expetiit sub ueste ouium, sed mente luporum,

Spirans antiquum uitiato pectore uirus.

Ac primum sanctis uel solo corpore mixtus

Communis uitae speciem simulator agebat.

Post sese angelicis solitus iactare loquellis

280

Fallacem extulerat uana ad fastigia mentem,

Celsius elati casurus culmine cordis.

Quin et prodigiis suadens incauta coegit

Corda, uelut meritis iam per documenta probatis,

Pro leuibus signis tumidis plus credere uerbis.

285

Ipsius interdum sese iactare solebat

Alloquio domini, tamquam quod creber ad illum

Nuntius assidue caelesti a sede referret,

Ostendens magnum socio sermone fauorem.

Nec timuit sanctis semet conferre prophetis,

290

Spirans fallacis mendacia uerba latronis.

Iamque adeo plures confictis credere uerbis

Impulerat. solus constanti pectore Clarus

Reppulit a sancto fallacia murmura sensu,

Et quamuis domini furiosus fingeret iram,

295

Nec terrere grauem potuit nec fallere cautum,

Spondens uirtutem per plurima signa probandam.

Namque ut deceptas caperent miracula mentes,

Talibus attonitos uoluit confundere dictis:

"Hac, inquam, me nocte deus, ne uana putetur

300

Gratia, quam meritis uoluit decernere nostris,

Indutum niueae donabit uellere uestis.

Haec uestris cum dona oculis manifesta patebunt,

Saltim, si dictis dubitatis credere, uisis

Credite et aspectum faciles laudate fauorem.

305

Tum uero ad tantum uigil expectatio monstrum,

Quorsum praedictae nouitatis pergeret ordo.

Ecce autem mediae iam ferme tempore noctis,

Quo diuisa diem non longe aspectat utrumque,

Proxima uenturo nec multum amota relicto,

310

Concussa intremuit tellus, fragor undique uastus

Horrendum intonuit, tenebris et taetrior ignis

Lampade terribili mentita et luce micauit.

Terrentur uisu subito trepidantia corda

Protinus ergo alacer successuque acrior ipso,

315

Quo sic praedictae fraudis processerat ordo,

Tangendum cuidam uellus dedit atque uidendum.

Qui citus acciuit reliquos, ne falleret unum

Compositi noua forma doli. stupuere uocati

Comminus insignem candore et murice uestem

320

Textaque sollicitis blande cedentia dextris,

Mollia dum tenuis percurrunt stamina telae.

Nec tamen agnosci poterat, quo uellere ductus

Quamuis admotus propter fulgeret amictus,

Sed uestis uisa aspectu uel credita tactu

325

Susceptam tenuit mendax in utroque figuram.

Tum Clarus cunctos hortatu urguere salubri,

Vt tam confusis per monstra ingentia rebus

Ad dominum precibus redeant, quia prodere solus

Obtectos queat ille dolos fraudemque latronis

330

E tenebris proferre suis. uigil ocius omnis

Turba ad consuetos modulamina dulcia psalmos

Aduolat et sanctis solacia quaerit in hymnis,

Quo pellant segnes uegetato corpore somnos,

Cantibus et sacris nocturna silentia uincant.

335

Succedunt psalmis lacrimae, suspiria uoci:

Cor clamat, si lingua tacet: conectitur omne

In laudem domini tempus uice mentis et oris.

Interea ut primum tenebras rarescere noctis

Vicina iam luce uident, cum praeuia solem

340

Nuntiat acceptum spargens aurora ruborem

Et croceo obnubens palantia sidera fuco,

Comprensum ad sancti certant perducere cellam

Martini, ut tandem disiecta nube fugatus

Perderet ingenii daemon figmenta dolosi,

345

Prodens detectam tanto sub iudice fraudem.

Ast ille obnitens iamiam propiore periclo

Abnuere et sanctas prensantum euadere dextras

Certabat, gressu sistens et uoce resistens,

Clamans ad sancti uetitum se accedere cellam

350

Martini atque illam proferre a limine uestem.

Tum uero insistunt: prodit trepidatio fraudem

Compositosque dolos pallens ignauia pandit.

Vanuit in manibus prensantum uestis imago

Attentosque oculos species dilapsa reliquit:

355

Qualiter aeriis nebularum uellera filis

Quae texere cauas mentito gurgite ualles,

Cum purum nitidus sol altius erigit orbem,

Aequora dispersis produnt nudata tenebris.

Hoc quoque sancte cruci Martine affige tropaeum,

360

Quo spolias saeuum simulata ueste tyrannum,

Scindens aeriae mendacia tegmina telae

Dissiciensque cauae fluitantia uellera nubis.

O numquam cessure furor, rursumne resurgis

Elisus totiens? totiens conamina perdens

365

Irruis atque ruis, nec finem audacia ponit

Nec uotum successus agit? tune, impie, uultum

Mentiris domini, tenebris et fallere lucem

Conaris, tali ut specie deludere sanctum

Compositis possit uecors insania formis,

370

Spirans extremum quamquam sine uulnere uirus,

Effetam et rabiem cassis iam rictibus efflans?

Non penetras purum taetra caligine sensum

Nec claudunt uerum nebularum umbracula solem,

Et quamuis ostro radians gemmisque corusca

375

Subdideris rutilum plantis mendacibus aurum,

Insimulans uerum falso diademate regem,

Pro dolor, aeternum clamans te, perfide, Christum,

Vt uelata pio sub nomine forte lateret

Impietas mentita deum, suasura beatum

380

Credere mendaci specie sub numinis hosti

Et curuare pios in honorem daemonis artus,

Sacrilegum ut faceret, nefas heu, male credita sanctum

Religio ac fidei meritis credendo careret,

Et male tradendi fallacia pocla ueneni

385

Occulerent dirum mellis dulcedine sucum.

Ignaris haec tende animis, tironibus istas

Insidias molire uiris, qui classica nondum

Bellica inexpertis temptant praeludere telis.

At qui non rudibus suetus sudare sub armi

390

Signaque praetento felicia claudere uallo

Emeritos celat ueneranda casside canos,

Omnia qui multo doctus praecauerit usu,

Sollicite explorans, quae sint loca fida parandis

Insidiis uel quae rursum suspecta cauendis,

395

Quo clipeum regat ingenio, quo turbine telum,

Qui regem capiant titoli, quae crimina laedant:

Ille ita constanti cunctis grauitate resistet

Insidiis tantaque dolos ratione cauebit,

Ne fraude efficiat fractus conflictibus hostis,

400

Quod uirtute nequit. tali tum robore florens

Martinus bellator erat, cum classica Christi

Subruerent penitus uitiati crimina mundi.

Nouerat ille sui signum dinoscere regis

Et calcare istas crucifixi nomine pompas.

405

Tu modo purpureo Christum mentiris amictu

Atque auro et gemmis, peregrino stamine Serum

Hanc speciem exornas, miser, heu, nec fallere nosti.

Sic frustrata tui totiens molimina perdens

Consilii rursus tenues dilapsus in auras

410

Solueris atque fugam turpi faetore fateris.

Tu uero immota stabilis uirtute triumpha,

Sancte dei, cui perpetua uirtute cohaeres.

Firmasti, inuictus contra omnia crimina, mores,

Mansuetus, patiens, iustus, pius, integer, aequus,

415

Mitis, confidens, humilis, sine felle benignus,

Instructus, comis, facilis, placabilis, acer,

Antistes sanctus, doctor bonus, hospes amandus,

Mirandus signis, imitandus moribus idem,

Corde humilis, mente excellens, uenerandus utroque,

420

Dum laudem fugiendo capis, uitando mereris,

Ducens contiguos sera in ieiunia soles

Et uix exiguis semper parcissimus escis

Defessum releuans stomachum sine pondere carnis.

Sic expulsa cibi, sic somni abiecta uoluptas,

425

Ne uigilem premeret terrena haec sarcina mentem,

Sed leue ius animi posset consuescere corpus,

Orandi studio inuigilans studioque legendi.

Continuata istis haeserunt tempora curis,

Haec sola et requies placuit, mutare laborem

430

Succedente alio iugem sine fine precandi.

Ipsam etiam cuncti tanto miremur ouantes

Naturam cessisse uiro. licet ultimus illum

Clericus oblitus tanti laesisset honoris,

Nec laesus felle intumuit nec iudicis umquam

435

Iure in subiectos uindictae exarsit amore.

Non odium furor exciuit, non gaudia risum

Tristitiamue dolor. sanctus grauitate uerenda,

Angelicus fulsit uenerando in corpore uultus,

Qui posset sancti faciem depromere cordis,

440

Proferre et clausam sacro de pectore lucem.

Semper in ore deus, semper miseratio. pacem

Consilio et uoto tenuit. nam saepe solebat

Inuidia infectas fauces liuore ueneni

Armare obprobriis ipsosque accendere diro

445

Felle sacerdotes, ut linguis carpere mallent

Quam factis aequare pium. nec sic quoque sanctum

Ira animum saltim reddendi ad uota coegit.

Quin et fraternos pro tanto crimine fletus

Fundebat madido clemens miseratio uultu,

450

Exorans dominum lacrimarum flumine Christum,

Parceret ut uerbis ueniam tribuendo dolosis.

Sic stabili semper contra omnia uulnera corde

Non odium furor exciuit, sed causa dolorem:

Qualis sectatus domini uestigia martyr

455

Excipiens saeuam saxorum nube ruinam,

Cum tenuem efflaret benedicto a pectore uitam,

Dimitti insano poscebat crimina uulgo,

Plus peccata dolens plebis quam uulnera carnis.