Quid faceret laetas segetes, quod tempus amandum
Messibus et gregibus, uitibus atque apibus,
Ad Maecenatis quondam sunt edita nomen;
Hinc, Maro, post audes arma uirumque loqui.
5
At mihi Petrus erit Maecenas temporis huius;
Nam famae pelagus sidere curro suo.
Si probat, emittit, si damnat carmina, celat,
Nec nos ronchisono rhinocerote notat.
I, liber; hic nostrum tutatur, crede, pudorem;
10
Hoc censore etiam displicuisse placet.