Paulinus Petricordiae de uita Martini 2

Other sections


Panditur ecce nouum pelagus flatusque benigni

Rimosam in medios fluctus traxere carinam,

Ac dum placati rapiunt me gaudia ponti,

Irrupit uastum temeraria cumba profundum

5

Vix uel uicinis bene radens litora terris.

Nunc quid ago et dubiam trepidus quo dirigo proram?

Flamina sollicitant cursum, formido regressum.

Pergamus, quia terra procul, quo traxerit unda:

Tantum ut placatam Martini spiritus auram

10

Diffundat flatumque leuem sic praestet eunti,

Vt putre sustineat felicia flamina uelum.

Hactenus, ut mores monachi uel gesta referrem,

Ripa fuit: nunc pontus erit doctrina cathedrae.

Clara sacerdotis magni nunc gesta retexam.

15

Gallorum quondam ualde florebat in oris

Vrbs Turonum distenta agris populisque referta.

Sed pollere magis cupiens antistite tali

Ardebat totis Martinum asciscere uotis.

Sed penitus sancto depellens corde tumorem

20

Mens humilis crebris precibus immota manebat,

Donec compositis uerbis lacrimisque coactis

Vicerunt nimium mendacia iusta rigorem.

Nam quidam tantae pietatis conscius orat,

Coniugis infirmae tristem miseratus erumnam

25

Dignetur sancto poscentem uisere uoto:

Se fore uel causam propere ueniendo salutis,

Vel mortis, si dura preces sententia tardet.

Iunguntur fictis simul et suspiria uerbis

Et singultantes praeciso murmure uoces.

30

Oscula dat genibus, uestigia colligat ulnis

Excedens uerum per tot figmenta dolorem.

Quid mirum simplex animus, mens sancta uocantem

Si sequitur cogente deo: namque ipse dolosum

Proderet ingenium mage, ni facienda probaret.

35

Excipit egressum populorum turba, benignam

Vim faciens, stipatque uiam numerosa precantum

Seditio, motus placidi, sine felle tumultus,

Disponitque etiam uigiles custodia pernox

Excubias seruatque suum seruanda magistrum.

40

Exsultant paribus concordia gaudia uotis.

Itur in occursum, portis ruit obuia totis

Ambitio et certans populi fauor: una uoluntas

Omnibus et nulla in studiis diuortia mentis.

Quosdam liuor edax nigrantis felle ueneni

45

Inficit, et stimulis miserorum corda perurens

Carnea ad aduersam retrahit sententia partem.

Quosdam etiam perhibent, nefas est quod credere, docta

Mente sacerdotes similem traxisse furorem

Ridentes gaudenda sibi, quod nulla uerendam

50

Gratia compsisset faciem, quod crine reciso

Praeferret totum domini frons libera signum,

Lumina nec premeret tremularum nube comarum,

Sordida quod uestis cordis testata nitorem

Proderet orantis studium, quia saepe uolutis

55

Ad terram membris prostrato corpore pressus

Haeserat horridulus sordenti in uellere puluis.

Recte igitur cessit populo tam praua uoluntas,

Sanior et proceres uicit sententia uulgi.

Nam uere nulli licuit nescire uocantis

60

Iudicium Christi per tot documenta probatum.

Nam reliquis, quos saeua sibi sociarat inique

Factio diuersum cupiens, uiolentior unus

Antistes Defensor erat: quo nomine falsi

Defendenda sui molimina forte putabant

65

Consilii, renuente deo, qui iusta probabat.

Nam solitum sancto coetu celebrabat honorem

Plebs pia, conuentu celebri mysteria uisens,

Dum mage condensae stipant altaria turbae

Ac sua fautores pendent in uota frequentes,

70

Nec praetenta potest transire obstacula lector.

Sed diaconus, qui forte aderat, uis codice rapto

Quem primum propere reserati pagina psalmi

Obtulerat, subito festinus tempore uersum

Arripit, haec prisci decantans uerba prophetae:

75

"Ex ore infantum paruoque ex murmure laudem

Lactantum teneras fecisti euoluere linguas

Exosos propter, peruersum ut destruat ista

Prolata a paruis laudatio defensorem.

Tollitur in caelum clamor praesensque probatur

80

Iudicium clamante deo: sententia Christi

Obruit aduersam uerborum fulmine partem.

Namque idem uersus laudantum uota probauit

Atque obsistentum liuentia corda repressit.

Nec minor inde labor monachi, quia gloria creuit

85

Iure sacerdotis. factis facienda docentur:

Exempli mage suadet opus quam gratia uerbi.

Sic illi attrito uilissima uestis amictu,

Sic humilis sancti pretiosa modestia cordis,

Sic manet assiduae felix sententia uitae.

90

Primum igitur coniuncta sacris altaribus illi

Cella fuit. mos, ut populos uitare frequentes

Posset ab assiduis secreta oratio turbis,

Milibus egressus discessit ab urbe duobus.

Nec nocuit cellae uicinia tanta remotae:

95

Secretum hospitium monacho, uia parua magistro,

Doctori uicina domus, longinqua uacanti.

Hinc naturalis praecisi margine saxi

Ambierat modico rupis curuata recessu,

Hinc Liger inflexis paruo sinuamine ripis

100

Saepserat inclusam praetento gurgite terram,

Vnus et angustus patuit rupem inter et amnem

Ingressus, paulum artato qua limite distans

Fluminis allapsus tangit confinia montis.

Hic strue lignorum paruam contexere cellam

105

Maluit, agnoscens sancti mysteria ligni,

Succedens humili tecto celsissimus hospes,

Vt collectorum sic docta modestia fratrum

Disceret exiguo pompam contemnere sumptu,

Praegressum exemplis certatim imitata magistrum.

110

Ast aliis nec ligna placent, sed monte cauato

Praebet defossos rupis uicina recessus.

Octoginta illuc iusta admiratio fratres

Traxerat ad tantae speculum uirtutis, ut inde

Sumeret inspectos felix imitatio mores.

115

Nil cuiquam speciale fuit, communia cunctis

Omnia: de medio sumpsit dilectio censu.

Nulli uendendi quicquam concessa facultas,

Ne degustati famis improba cresceret auri.

Exercere artem prohibet. conceditur unum

120

Scribendi studium, quod mentem oculosque manusque

Occupet atque uno teneat simul omnia puncto,

Aspectum uisu, cor sensibus, ordine dextram.

Attamen his rebus minor aetas sola tenetur.

Nam iam maturae satis est oratio menti,

125

Vt, cuius sensum senior sententia firmat,

Munditiis cordis studeat uigiletque remotum

Interius purgare oculum, ne nube latentis

Peccati obductus priuetur lumine Christi.

Nulli progressus facilis: sua quemque tenebat

130

Cellula. tum solum sociandi causa dabatur

Agminis, ascisset cunctos cum sueta precandi

Hora et corde deo referens symphonia laudem:

Vel cum soluentes fessis ieiunia membris

Communes certo repetebant tempore mensas,

135

Vt finem exacti, domita iam carne, diei

Et succedentem uigilanda in nocte laborem

Diuiderent modicae parcissima tempora cenae.

Infirmis tantum laxato iure licebat

Degustare merum, quo tabem corporis aegri

140

Sustentaret odor respersi in pocula uini.

Multis uestis erat saetis contexta cameli,

Quae leuibus stimulis uigiles contingeret artus,

Excludens tenuem compuncta carne soporem,

Mollia ne fluxum nutrirent uellera corpus

145

Lasciua et tenui uestis fluitaret amictu,

Qualia praeteritae consuerat copia uitae.

Nam multos illuc prisco de sanguine claros

Traxerat ad talem prudens sententia uitam.

Quo mage mirandum est post serica fulchra torosque

150

Hanc uestem et talem ingressis placuisse rigorem.

Denique mirati tantorum insignia morum

Confines populi uicinaque moenia sanctos

Hinc sibi rectores studio certante petebant,

Vt doctrina dei tali de fonte fluentes

155

Spargeret irriguos sitientum in uiscera riuos.

Sed iam tempus adest tanta de mole potentum

Virtutum exiguam saltim contingere partem.

Et quamquam recti titulos uirtutis adornent

Discipuli et facti sit praemonstrare gerendum,

160

Attamen e propriis tangam paucissima gestis,

Ostendens breuibus praeconia maxima signis.

Forte fuit iuxta tumulus, quem saepe colentum

Vana superstitio falso decepta sacrarat

Martyrio, celebrem dependens semper honorem.

165

Quin et praegressi uenerandum altare dicarant

Ante sacerdotes, magis ut fundata maneret

Religio, adiecto cultu firmata sacrorum.

Sed postquam impositas Martinus sumpsit habenas

Commissae et plebis moderamina sancta recepit,

170

Protinus inquirit nomen titulosque colendi

Martyris, et quonam tam clarae stemmata palmae

Tempore uel quali sub iudice promeruisset.

Verum ubi nulla patet quae possit prodere uerum

Historia atque omnis renuit hoc scire uetustas,

175

Detrectat dubiis tam grandia credere uerbis

Nec satis est fidei mendacis fabula uulgi.

Ergo placet dubiis sine testis pondere rebus

A domino consulta peti, cui subdita semper

Tempora transcursis adstant praesentia saeclis.

180

Ad tumulum properat paucis comitatus, ut illis

Attestata fidem faciant miracula multis.

Ergo ut contigui molis contacta sepulchri est,

Propter frigentes resoluta carne fauillas

Ad caelum rediere preces: uestigia carnis

185

Iunguntur tumulo, sed mens et sidera transit.

Tum dominum tota fidei uirtute precatus,

Proderet ut meritum ignaris nomenque sepulti:

Cum subito ad laeuam sordentem respicit umbram,

Nigrantem maesto speciem quae proderet ore

190

Et punitorum tristissima fata reorum

Praeferret, trepido confusa et conscia uultu.

Vox quoque flebilibus maerentis reddita uerbis

Talibus expressit suspiria crebra querellis:

"Desinat antiquus plangendis manibus error

195

Addere supplicium, titulum reddendo alienum,

Ne, cui poenarum satis est de crimine solo,

Hoc onus adiecto duplicato crescat honore.

Atque utinam sancti, quibus hoc pro iure refertur

Obsequium, nostras tenui respergere gutta

200

Dignentur iuges miserorum incendia flammas.

Illi perpetua gaudentes luce fruuntur,

Nos chaos aeterna horrendum caligine saepsit.

Longe est a meritis lucis confusio noctis."

Haec uox multorum late peruenit ad aures,

205

Sed species soli Martino est prodita, cuius

Mens leuior fragilis transibat pondera carnis,

Corpoream molem transmittens lumine cordis.

Protinus amoto altari depellitur omnis

Vana superstitio ritus mentita sacrorum.

210

Translata ad ueros migrant mysteria cultus.

Quid simile his titulis tandem conferre ualebit

Ars magicis infecta dolis uel tincta uenenis,

Carmina compositis texens mendacia uerbis

Extaque perspectis rimans faetentia uenis,

215

Vt per tartareae quaesita silentia noctis

Mugiat insanus fallaci murmure daemon,

Assumens fictum tenui sub imagine uultum?

Hic certe simplex animus et sola precantis

Religio infernae dissoluit uincula legis,

220

Et quamuis artus premerentur mole sepulchri,

Attamen ad praesens tempus confessio uixit.

Nec uero hic finis titulis, nec tempore saltim

Intercisa breui uirtutum stemmata cessant.

Nam semper sancto comes indiscreta cohaeret

225

Gratia nec certo cohibetur fine locorum.

Progressum sequitur, manet indiuulsa manenti,

Si sit causa uiae, gaudens comitatur euntem.

Nam dum distenti propere legit auia ruris,

Qua diffusa patet latis fera Gallia campis,

230

Dum sequitur miserum gentilis turba cadauer

Et tremefacta leui motantur lintea uento,

Porrecto in longum per plana patentia uisu

Funeris obsequium cultum putat esse nefandi

Daemonis, et ritus miserorum ferre sacrorum

235

Submissa idolicis bacchantum colla figuris.

Protinus attollit sanctum et uenerabile signum,

Et crucis obiectu propere uenientibus obstat,

Gressus instabiles uexilli pondere sistit.

Tum uero imposito miseros torpore teneri

240

Cernere erat neruisque artus riguisse ligatis,

Frustrata innexis conamina plurima membris,

Tardata immoto uestigia sidere gressu,

Concludi saeptas mandato limite turbas,

Nec transcendendi praetenta obstacula muri

245

Partibus e cunctis immensum opponere claustrum,

Donec paulatim uisu propiore pateret

Exequiis delatus honor. tum rursus eodem

Vexillo atque ipso libertas reddita signo.

Sic crucis imperio simul et uirtute fidei

250

Ius habuit uincire uagos, dissoluere uinctos.

Haec raptim contacta legens, quia copia suadet

Virtutum breuibus laudanda attingere signis,

Ne festinantes tanta ad miracula mentes

Tardet prolixis uilissima pagina uerbis,

255

Excipior rursus maiorum pondere rerum.

Sacrilegum quondam deiecto culmine templum

Strauerat ad terram, perfractis idola tignis

Comminuens totisque premens simulacra ruinis.

Huic pinus uicina loco distenta uirentes

260

Pandebat ramos, annosa et bracchia late

Nexuerant uiridem frondenti in uertice siluam,

Arcebatque omnem foliorum crate calorem

Arboris unius densum nemus: umbra perennis

Iugem temperiem mentito uere tegebat.

265

Hanc etiam pinum templi sociare ruinis

Aggreditur, parili cupiens conuoluere busto,

Quidquid in errorem miserorum corda trahebat.

Tum uero accensi uecors insania uulgi

Certat dilecto raptim succurrere ligno

270

Et prohibere pium toto molimine uotum.

Nil ratio insanis, nil prosunt sancta profanis

Verba animis, non uox surdis, non lumina caecis.

Clamatur non quire homini conferre salutem,

Quae sibi non ualeant, lignis non posse iuuari

275

Lignorum dominos: seruire haec nutibus eius,

Qui seruire uelit, subiectis subditus, idem

De siluis urenda legens, ueneranda relinquens.

Haec contra exclamant longe diuersa uolantes,

Idolico et multum perfusi corda ueneno:

280

"Desine prolixis renuentes cogere uerbis.

Si rebus suadenda probas, haec iure placebit

Condicio allatura fidem: nos protinus ipsi

Aggredimur nostram propere succidere pinum.

Tu si uera adhibes fidei documenta, cadentem

285

Excipe et optatae gaudens occurre ruinae,

Nil graue confisus domino." tam dura probatur

Causa nec iniusto renuit iustissimus ori,

Confidens uirtute dei, cui prona facultas

Quamquam praesentem uerbo prohibere ruinam.

290

Nec mora et astrictis nectuntur uincula membris

Atque elidendus iam parte locatur in illa,

Qua pronus toto pendebat stipite truncus,

Iamque inclinatis nutanti pondere ramis

Subiecta haut dubiae terrebat mole ruinae.

295

Insistunt totis certantia gaudia uotis.

Ictibus assiduis crebrisque bipennibus instant.

Spes uicini animos fessis uiresque ministrat.

Vindicta affectum excludit, fugat ira dolorem.

Exanimes pallent monachi maiusque periclum est

300

Confusae nimium tanto terrore fidei,

Vulneribus donec paulatim euicta fragorem

Prona dedit totoque in sanctum concita saltu

Praecessit celeres properantia uota furores,

Iam prope contiguo perfractis turbine membris.

305

Ille, metum prohibente fide, formidine pulsa

Vicinam opperiens constanti corde ruinam,

Ne cito conuersam cernens perfidia pinum

Ad casum reuocaret opus meritumque negaret,

Dum putat euentum: sed iam propiore periclo

310

Erigit armatam signi munimine dextram

Opponitque crucem. qua protinus impetus omnis

Frangitur et celeri propere reuocata rotatu

Diuersam in partem pernici turbine pinus

Fertur in auctores sceleris. iam propter ouantes

315

In se conuersam trepidi timuere ruinam:

Qui tutum semet tanta ad spectacula caute

Credebant legisse locum, uix mente recepta

Perfractis cernunt confossa sedilia ramis.

Tollitur in caelum clamor partesque resultant

320

Attonitae et uoces coetu referuntur ab omni:

Gaudia testantur monachi, miracula uicti.

Christum lingua sonat, Christum simul ore benigno

Ignari gnarique canunt: pars ista fauorem

Agnoscit, petit illa fidem. sic consona raptim

325

Inter discordes Christo sociante uoluntas

Cum fidei donum meruit, tum credere suasit.

Nam certe nullus penitus fuit agmine in illo,

Qui non rettulerit speratae dona salutis

Adiectus gregibus domini munimine signi,

330

Et loca, quae taetris faetebant obsita fanis,

Obtexit ueris mox mater eclesia templis.

Sic uincis, Martine, tuos sic obruis hostes,

Sic grauis oppressos sententia proterit: illos

Immites fecit clemens uictoria fratres.

335

Ergo acuit mentem euentus studiumque rebelles

Vincendi assidue felix uictoria nutrit.

Nam uix collapsis fumabant idola flammis,

Vicino et tenues uolitabant igne fauillae,

Cum renouat similis repetita incendia templi

340

Exultans crebris iustissima dextera flammis.

Sed dum flagrantes longe lateque uapores

Turbo serit, crebrisque ferox exaestuat undis

Eructans rapidam flammarum insania nubem,

Augens collectum uicina strage furorem,

345

Haut procul amotum toto petit agmine tectum,

Vicina allambens funestis culmina flammis.

Quod postquam sanctus trepidans instare periclum

Vidit et afflatis iam mixta incendia tignis

Saepsisse implicitum flammarum gurgite tectum,

350

Pernici properans conscendit culmina saltu,

Qua globus igne domum nimio densissimus urguet,

Artusque oppositos flammis uenientibus offert.

Tum uero aduerso sinuata incendia flatu

Ad uentum redeunt, et quamquam urguente procella

355

Praecepti uis maior agit cogitque reuersis

Ignibus insanum confestim cedere uentum.

Sic paret meritis natura oppressa iubentis.

Non flammae urguentur flabris, sed flamina flammis,

Atque ignis praecepta sequens sic gessit utrumque,

360

Arripiens decreta sibi, defensa relinquens.

Sic debellato per iusta incendia templo

Itur in excidium alterius, quod forte Leprosus

Quondam opulens uicus peruersa mente colebat.

Sed postquam crebri demens insania uulgi

365

Temptatum reuocauit opus totumque furorem

Opposuit coeptis uiolenti turbo tumultus,

Auia solorum repetit secreta locorum,

Atque ibidem sanctis precibus uiolentius instat

Trinas continuans orandi intentio luces

370

Et totidem iungens uigilatis noctibus horas.

Quin et contexto saetis coopertus amictu

Exesa assiduo compunxit acumine membra,

Vt tereret tenuem uestis nimis aspera pellem

Et cutis extantes stimulos attacta paueret,

375

Saxea collidens mage duris ossibus arua,

Producens tardos sera in ieiunia soles,

Perfundens totum lacrimarum flumine uultum,

Vt domini iugis semper clementia Christi

Insontis famuli nimium miserata laborem

380

Traderet effectum uoto et temptata patraret,

Aduersae penitus remouens molimina partis.

Interea armatos propter consistere cernit

Angelico fulgore uiros, nec tarda patescit

Agnitio: assueti prompta est fiducia uultus,

385

Insuper et uerbis ueniendi causa docetur,

Ne trepidet, ne uim timeat neue arma pauescat,

Praesentem agnoscens per talia signa fauorem:

Quaelibet opposito consurgat turba tumultu,

Auxilium satis esse dei, qui protinus omnes

390

Debellare queat uerbi uirtute cateruas:

Sufficere ad bellum credens haec arma duorum,

Se simul auxilium ferre et mandata referre.

Acrior ergo animus penitus uirtute recepta,

Ad coeptum reualescit opus, mediasque cateruas

395

Irrupit trepido constantia reddita cordi.

Funditus euersis sternuntur templa ruinis:

Excipiunt totas simulacra iacentia moles

Fractaque deiectis succumbunt idola tectis.

Inuoluit mixtus pariter simul omnia puluis,

400

Tigna, aras, statuas, caementum, saxa, metallum.

Nec sane tanto progressus ab agmine quisquam

Obuius ire parat. manet imperterritus ille,

Debellata uidens trepidantum corda uirorum.

Immoti spectant populi. riguere minantum

405

Pectora et attonitis stupuerunt uiscera fibris.

Non membra expediunt motum, non uerba tumultum:

Diriguere artus miseris, uox faucibus haesit,

Temptantum cecidere manus et clamor hiantum.

Vt mare, quod fundo conuulsum mouerit imo

410

Fluctibus insistens uehementis turbo procellae,

Illidit totas spumanti aspergine cautes

Et rauco oppositas transcendit murmure ripas,

Pulsant perfractae dum concaua litora moles

Et uada permiscent totum uicina profundum:

415

Mox, ubi deposito siluerunt flamina motu,

Sternitur immensus placidarum campus aquarum,

Lenia deposito considunt marmora uento,

Et iacet immoti species mutata elementi,

Sollicitans tenues constrato gurgite cumbas:

420

Haut aliter siluit furiosi insania uulgi

Et tempestatem posuit flatusque remisit,

Hoc tantum et ueris clamauit subdita uerbis,

Martini dominum toto simul orbe colendum,

Hunc solum se nosse deum. nam surda salutem

425

Idola si possent umquam conferre petenti,

Allatura sibi, nec quemquam tradere donum,

Quo careat: magis esse inopem qui poscat egentem.

Sic uerae penitus lucis fulgore recepto

Haec quoque turba piis accreuit dedita castris.

430

Talibus assidue uegetato corde triumphis

Rursum bella cupit: remouet fides aucta pauorem,

Spes animat meriti, cedit formido pericli.

Nam similem mouit similis mox causa tumultum,

Dum subuertendo properat succurrere templo

435

Rusticitas uesana nimis solitumque rigorem

Augens praecipitis immensa mole furoris.

Denique sic totum obruerat dementia sensum,

Vt stricto quidam minitans accurreret ense,

Ausus sacrilegum uibrare in uulnera ferrum.

440

Et cum reiecto nudatam tegmine gaudens

Ceruicem offerret sanctus, nihil ille retractans

Alte sublatum surgit furiosus in ensem.

Celsius insanam dextram suspendit in altum,

Attollens totum celeri conamine corpus,

445

Concita praecipiti tendens uestigia nisu,

Altius ut ueniens caderet uehementior ictus:

Cum subito astrictis riguerunt uiscera neruis,

Atque haesit tenui consumptus in aere motus,

Porrecta et cassum suspendit dextera ferrum,

450

Et periit totus membris torpentibus ictus,

Ac manus irriso conamine fixa remansit.

Sic artus tota collapsi mole retrorsum

Praecipiti ad terram proni cecidere ruina,

Ossaque collisis sonuerunt obruta membris,

455

Prona et saxosae iacuerunt aggere terrae.

Tum demum extorti gemitus lacrimaeque coactae,

Depositisque minis nimium miseranda precantis

Ambitio ad ueniam rediit conuersa salubrem.

Quidnam, quaeso, auidam reuocasti a sanguine dextram?

460

Cur parcis, quem nemo rogat? quid detinet ictum,

Si manet ira, tuum? tu certe ignoscere non uis:

Cur ferrum retines? patet ecce innoxia ceruix

Vulneribus nudata tuis: quid uota moraris,

Qui mentem ferientis habes? cur crimine saluo

465

Vltio differtur? facis, etsi dextera cesset,

Quod fecisse cupis. si non mutata uoluntas,

Culpa manet: satis est meritis sententia cordis.

Nec sane hinc solum seruatae dona salutis

Videre attonitae trepidantia pectora plebis.

470

Nam mos cum similem similis uesania mortem

Destricto inferret telo, discussa repente

Ferri acies casso ferientem deserit ictu,

Extortum et demens quaesiuit dextera telum,

Totaque collecti uanescere uota furoris

475

Decepta amisso uiderunt lumina ferro.

Attamen interdum alloquio suadere salubri

Sueuerat et uerbis mentes mutare feroces

Et corda affatu mollire rigentia sancto,

Illustrans ueterem doctrinae lumine noctem.

480

Praeterea procliue fuit redhibere salutem

Infirmis, gressum claudis et lumina caecis.

Nam certe nullum tanti uiolentia morbi

Obruerat, quin uotiuae fomenta salutis

Rettulerit, uiso gaudens reualescere sancto.

485

Quod uel praesenti poterit clarescere facto.

Quondam Treuericis in moenibus innuba uirgo

Tabuerat consumpta graui paralytica morbo,

Atque omni motu torpentia membra carebant

Officiis priuata suis. iam carne relicta

490

Spirabat tenuis frigenti in pectore flatus.

Pallebant pauidi uicina morte propinqui

Arentesque artus lacrimarum fonte rigabant,

Tristis et obsequii maestum contraxerat agmen

Exequiis praebendus honor: cum murmura flentum

495

Concitus irrumpit reserato nuntius ore,

Martinum uenisse ferens, cui prona facultas

Optatam sanctis precibus praestare medellam.

Quae uox ut maestas uenit genitoris ad aures,

Aduolat exanimis genibusque aduoluitur, orans

500

Auxilium, et largo spargit uestigia fletu,

Ac singultantes rumpunt suspiria uoces,

Et plus de precibus lacrimae quam uerba loquuntur.

At contra sanctus pollens pietate modesta

Affectum sociat, meritum negat. abnuit esse

505

Virtutem qua praestet opem, sed corde dolorem

Participat. refugit pompam, sed deflet erumnam,

Et meritum uitando probat. sic celsior extat

Corde humili. confert laudi, quod demit honori.

Haec cernens genitor tanto uehementior instat.

510

Donec permota assiduo iustoque rogatu

Sancta sacerdotum precibus coniuncta paternis

Ambitio blando renuentem iure coegit

Visere lugentis penetralia maesta parentis.

Astant pro foribus populi: miracula Christi

515

Attonitae expectant pendentia pectora plebis.

Ille ubi seminecis miseratus tabida uidit

Membra et consumptis languentia lumina malis,

Ossibus haerentem siccato corpore pellem

Et cutis infuso uitiatum felle colorem,

520

Subtracto et penitus constrictae murmure linguae

Spirare exiguum glaciali a pectore flatum,

Filaque uenarum rupto pereuntia pulsu

Ordine praeciso quaerentem linquere dextram:

Ad terram toto confestim corpore pronus

525

Sternitur; a domino uerbi medicamina poscens,

Cui iussisse sat est atque artem uincere nutu.

Sensit adesse deum. promi deposcit oliuum.

Oblato accedit benedictio sancta liquori.

Exim mutati congaudens unguine suci

530

Singula contingit medicato chrismate membra.

Admota expellit ueterem pia dextra dolorem,

Atque impetratae felicia dona salutis

Ad tactum medici paulatim infusa recurrunt.

Sic morbis cuncta membrorum a parte fugatis

535

Reddita succedit uegetato corpore uirtus;

Mox ualida exsurgit populo mirante puella,

Et stabiles gressus diuino munere sistens

Dat laudem domino per sancta altaria Christo.

Quod postquam uirtutis opus celeberrima coetu

540

Moenia compleuit, certatim accurrere cuncti,

Quorum uel mentes daemon uel corpora morbus

Obruerat, cordi orantes membrisque medellam.

Hi gressu stabiles, hi sensu abiere ualentes.

Praecipue tamen e cunctis, quae gratia Christi

545

Per famulum dignata suum miracula fecit,

Vnius eminuit praesens curatio serui,

Quem daemon toto captiuum iure tenebat.

Denique cum sanctus, grandi ambitione rogantum

Permotus, miserum deduci ad sancta iuberet

550

Limina, non potuit quisquam uincire furentem.

Sic cunctos rabido debacchans ore fugabat

Dentibus infrendens: lacerum cruor undique corpus

Texerat et nudis horrebant uulnera membris.

Tum dominus, claro nimium sublimis honore,

555

Fascibus ornatus proconsulis, immemor huius

Ambitionis adest genibusque aduoluitur almis,

Ac pronus pedibus blandas circumligat ulnas

Orans ut, quoniam nec uis nec uincla ualerent

Attrahere insano bacchantem corde ministrum,

560

Ipse adeat tectum, sub quo iam tempore multo

Seruabat clausum iugis custodia seruum.

Sed renuit sanctus limen calcare profani

Nec uult idolicis iustus succedere tignis,

Discernens templi faetorem chrismate Christi.

565

Ille autem sanctis genibus uiolenter inhaerens

Spondet sanato se credere uelle ministro,

Quidquid tradiderit tanti doctrina magistri.

Tum demum motus tam iusta uoce rogantis

Intulit optatos saluanda ad limina gressus,

570

Atque eadem domino auxilium tam iusta precanti,

Quae seruo, medicina tulit. gratantur uterque,

Ille fide accepta gaudens, hic mente recepta.

Confestimque nouum post haec miracula factum

Attonitam erexit tanta ad praeconia plebem.

575

Nam forte ingrediens uicini limina tecti

Exclamat taetram foribus se cernere in ipsis

Horribilem et uisu furiosi daemonis umbram.

Nec mora continuo coepit iam proditus hostis

Arrepto saeuire coco, miscere tumultu

580

Interiora domus penetralia, frendere malis,

Captiuique oris dentes nudare minaces,

Ingenitam exercens alienis morsibus iram,

Dum quatit obsessum permixta insania corpus

Daemonis, ut rabies humano saeuiat ore

585

Armata ad proprios alieno dente furores.

Diffugiunt trepidi nec quisquam obsistere contra

Audet et extremos acuunt exempla timores.

Sed fidens domino sanctus palantia ridet

Agmina et occursu rapido sese obuius offert.

590

Quin et cum quateret tremulos dementia rictus,

Collidens miseros ferali murmure dentes

Et repetens crebros nutanti uertice morsus,

Constanter digitis fauces penetrauit hiantis,

Sistens aduersi saeuissima iura latronis.

595

Haeserunt auidae dilato uulnere malae,

Suspensus riguit patuli furor improbus oris,

Subdita contactu gauisa est lingua salubri

Molliaque insertam presserunt oscula dextram.

Tum, quia praestructo fuga nulla pateret ab ore,

600

Egestus fluxu uentris uacuata reliquit

Viscera, faetorem solum de corpore traxit.

Interea subito turbantur cuncta tumultu

Moenia. barbaricos affert fama improba motus,

Spargens innumeros per credula corda pauores.

605

Nec tamen extabat rumoris nuntius huius,

Vt prolata fides manifesto auctore pateret.

Ergo ubi tam dubiis motari incendia rebus

Vidit et incerto populos terrore teneri,

Imperat ut clausus captiuo in corpore daemon

610

Proderet, unde nouam sparsisset fabula famam.

Protinus impulsus uerbo tortore fateri

Se causam clamat crimenque caputque malorum:

Semet cum sociis istaec mendacia laruis

Seuisse, ut trepidam premerent formidine plebem.

615

Ergo haec fallacis confessio uera latronis

Absoluit maestas cruciato daemone mentes.

Iam uero ut tantae pietatis gesta retexam,

Nec mens sufficiet sterilis nec pagina uilis.

O uere confine bonum miseratio prompta,

620

Mens humilis! nullum spernit qui diligit omnes.

Nam quendam horrendo lepra texerat improba morbo,

Inficiens cunctam macularum tegmine carnem

Et spargens densas uitiato in corpore guttas.

Quem cum sanorum fastidia crebra notarent,

625

Ignara et proprii mens iniustissima casus

Despiceret tristes alieno in corpore morbos,

Ingrediens portam sanctus praeeunte caterua,

Qualis in obsequium tanti collecta patroni

Stipabat densis murorum limina turbis,

630

Oscula dat misero, uultu conexus et ore,

Nec metuens tali faciem sordescere tactu

Impressit iunctis pacis signacula labris.

Obstipuere aliis animi. gauisus at ille

Sensit in attactu diuini munera doni,

635

Et remeare citam raptim per membra salutem,

Dispergi et celerem renouata in carne nitorem.

O uere pretiosa tuae dignatio pacis

Et medicina, pio quae semper manat ab ore.

Seu membra attingas labiis seu corda loquellis,

640

Oscula sanabunt aegros et uerba docendos.

Atque utinam nostros similis clementia morbos

Tangeret, et miseri maculas depellere cordis

Orans tam sancto Martinus uellet ab ore.

Tum credo ad uerae reuocarer gaudia pacis,

645

Sanatum attollens sancta ad mysteria uultum,

Et post euersum, dederat quem portio, censum

Spes mea clementis domini penderet ab ore,

Porcorumque escas linquens uel gaudia carnis

Acciperem uerae signacula certa fidei.

650

Quin et contactus tantum uel fimbria uestis

Raptaque certatim disrupto uellere fila

Omnibus in causis celeres habuere medellas.

Namque ut praeteream quae non obscurius acta

Erga humiles latuere homines, num, quaeso, latebit

655

Arborius, mundi eximio perfunctus honore,

Clarus praecelsae qui culmine praefecturae

Romana indultis moderamina rexit habenis

Nec minus excellens morum probitate piorum?

Huius consumptis penitus iam tabida membris

660

Vnica languidulos stratis reiecerat artus

Filia, quam febris, iugi cum lege recursus

Ad quartum reditura diem, sic carnis amictu

Exuerat crebras semper repetendo ruinas,

Vt nihil afflictum corpus sentire medellae

665

Posset uel mediis uicina febre diebus,

Dum transcursa sibi iactatio uindicat unum,

Alter uenturam patitur trepidando ruinam.

Talem igitur tristi genitor pietate puellam

Dum fouet, et flatu glacialia membra tepenti

670

Percurrit patrii dum creber anhelitus oris,

Oblata ad trepidam peruenit epistula dextram,

Quam pius antistes maesto mittebat amico.

Ille ubi perlectae gauisus munere chartae

Pressit in absentem congaudens oscula dextram,

675

Conclusit celeri ueneranda uolumina motu

Et stomacho raptim properans admouit anhelo.

O uere pretiosa fides! depulsa fugatur

Febris et igniti remouetur flamma caloris.

Arentes penetrat praesens benedictio uenas

680

Et rigat exhaustas uerborum rore medullas,

Restituens celerem domini pietate salutem:

Ad cuius laudem recte referemus ouantes,

Quae nunc miramur seruos potuisse fideles.

Nec solam haec membris tribuit medicina medellam,

685

Sed cordi adiecit ueram fides aucta salutem.

Confestim nam nota deo sacra uirgo per illum

Offertur domino, per quem ualet eruta morbo.

Sic tribus indulta est simul huius gratia doni:

Consecrat antistes, pater offert, uirgo sacratur.

690

Quin et Paulino similis medicina salutem

Reddidit, insignis fidei quem gloria late

Extulit obducta cuius tum nube latebat

Visus, et infusis caligo extenta tenebris

Arcebat cunctam macularum tegmine lucem.

695

Quam leuis et tenui tactu suspensa fugauit

Spongia, uicino benedictae munere dextrae

Vix admota oculo. didicit iam reddita lucem

Ferre acies lumenque nouum mirata recepit.

Atque utinam nostri tenebras contingere cordis

700

Tali luce uelit sancti medicina patroni,

Reddat ut antiqui rursum mysteria facti

Nomen idem medicusque idem, par causa medellae.

Miramur certe tam multa et magna uidentes

Archiatri fomenta pii. miremur et illam

705

Quam meruit medicus Christo medicante medellam,

Per quem munificus simul et de munere gratus

Expensis gaudet donis bonus atque retentis.

Namque ad sublimem nitens conscendere partem,

Qua domus excelsis pendebat fulta columnis,

710

Lubrica dum scalis figit uestigia, pronus

Corruit et crebram gradibus renouando ruinam

Colliso terram collapsus corpore pressit.

Ecce autem praefracta trucem dum membra dolorem

Fessa gemunt, subita afflicto solacia portans

715

Angelus assistit sancto uenerabilis ore,

Abluere infusis festinans uulnera lymphis,

Paulatim ignoti contingens unguine suci,

Perducens tenuem tactu leuiore liquorem.

Vnde rigata citam propere sensere medellam

720

Membra, simul madidis mollito corpore uellis,

Confestimque artus stabiles uiguere, fugati

Vndique mandato domini cessere dolores.

Pernices gressus, mens uiuida, cordis et oris

Gaudia, gratifico concors cum pectore uultus.

725

Dum dominum laudat, sibimet nil arrogat inde,

Prodidit et meritum, quia se meruisse negauit.