Paulinus Petricordiae de uita Martini 1

Other sections


Sparserat in toto lumen uenerabile mundo

Christus, euangelici reserans mysteria regni.

Sed quia non omnes uirtutum operatio gentes

Mouerat, et fragili dubitabant credere sensu

5

Quidquid ab externis uulgasset nuntius oris

(Nam uerbis comperta mouent, praesentia rebus:

Suadentur non uisa quidem, sed uisa probantur)

Ille ergo, in totum cui par miseratio mundum,

Seuit et in nostris miracula plurima terris,

10

Donans extremis Martini insignia Gallis.

Quem procul in nostram misit fecunda salutem

Pannonia, haut humili generatum stirpe tribuni.

Nam genitor clarus meritorum laude: sed iste

Nobilior patribus tam claris, qui patre Christo

15

Spreuit sacrilegos bene degener in patre ritus.

Vix etenim decimo, senior iam moribus, anno

Transiit ad sacram constanti pectore legem

Signauitque crucis sanctam munimine frontem.

Non illi in tenero mens lubrica pectore: tota

20

Praeceptum seruare dei uel nosse uoluntas,

Conuentus uitare hominum, secreta beati

Scire heremi spretoque deum cognoscere mundo,

Linquere terrenas sublimi pectore curas.

Haec uix bis senis cum moliretur in annis,

25

Praeclusa est tanti sublimis gloria facti,

Sed meritum numerante deo, qui uelle probauit.

Praecipit Augustus dilectu ad bella parando

Accingi cunctam ueterano e germine prolem.

Quid non liuor agat? prodit pater armaque nato

30

Ingerit. heu tanti pietas oblita pericli!

Quin potius, si quem recipit mens saxea sensum,

Cresce tuis titulis: mage laus est nam tua uinci.

Cerne pio tantum quae gesserit omnia uoto:

Si bona sunt, imitare libens: sin ardua, gaude.

35

Vincitur Christi miles pro milite saecli,

Sed mens non trahitur nec cor cum carne ligatur.

Vana tyrocinii sunt nomina: militat olim,

Qui captus proprii per proelia plurima regis

Vicit auaritiam debellauitque superbam

40

Luxuriem: prostrata iacet iam uiribus huius

Ambitio, et firmam fugit furor iraque mentem

Excedensque omnes funesta superbia culpas.

Vnum progressus socium sibi uix sinit ire

Non opere astrictum, sed solum nomine seruum.

45

O felix, cui tale iugum tam grata parauit

Condicio, ut de sorte tua contendere tecum

Nobilium possint certantia uota uirorum,

Si liceat seruire tamen. sed tu quoque duram

Cogeris ad legem nascendi lege solutus:

50

Nam tibi subiecti seruit deuotio sancti.

Idem habitus, parcae communis copia mensae,

Hic prior obsequiis, ne saltim noscere possit

Praelatum domino quaeuis sollertia seruum.

Hic iam cum paribus quae gratia, quamque modeste

55

Ipsos subdiderat dilectio uera priores:

Tum sumendorum districtio quanta ciborum,

Ne distenta citum uitiarent uiscera sensum

Nec premeret uigilem membrorum sarcina mentem,

Vt diuisa inopi praeberet copia partem

60

Quaeque unum obrueret, melius refoueret utrumque.

Nam sic supplicibus diuiserat omnia egenis,

Vt sola exesis superessent tegmina membris:

Cum subito horrentis glaciali frigore brumae

Nudus in occursum properat, uix uerba frementi

65

Dimidians praefracta sono: sed causa loquellam

Expedit et linguae partes proclamat aerumna.

Praetereunt cuncti, fastiditamque querellam

Despexit misero locupletum insania risu.

Substitit incertus confuso pectore sanctus

70

Quid faceret: nam uotum aderat, substantia derat.

Si tegeret, nudandus erat. nec sic quoque clarum

Suspendit saltim cunctantis uel mora factum.

Sola superfuerat corpus tectura beatum,

Vt semper, duplicata clamis, quae frigus et imbrem

75

Ventorum et rabiem geminato arceret amictu.

Nam sic truncatam compensat pendula partem,

Si, quod defuerit capiti, creuisse calori

Sentiat adiecto tepefactum uellere corpus.

Verum haec districti felix sententia uoti

80

Amouet et tamquam cordis dispendia damnat,

Quod sic maluerit trepidae cautella fidei

Adiectam membris duplicato tegmine partem

Concessisse uni quam diuisisse duobus.

Nec mora tardat opus, sed transit dextera uotum:

85

Expediit factum, quidquid mens uidit agendum.

Stringitur inuictus sine crimine uulneris ensis

Et mediam resecat miseratio prodiga partem,

Peiorem sibi credo legens. tum membra trementis

Obtegit, et tradens aliquem de ueste teporem

90

Iam leuiore habitu recipit de frigore partem.

O felix, uirtute tua miracula uincens

Omnia et excedens domini praecepta iubentis.

Ille etenim modico contentos nos iubet esse

Nec seruare duas uestes: tu diuidis unam.

95

Aspiciunt omnes. alii deformia rident

Tegmina nec cernunt mage uerum in corde decorem.

Ast alii secum compuncto corde queruntur

Iustitiam potuisse inopis decernere egenti,

Diuite quod censu substantia larga negasset.

100

Nec mora quin tanto reddatur palma triumpho.

Nam uix defessos stratis reiecerat artus

Admittens tenuem, uigili sed corde, soporem

(Nec sopor illud erat, quia mens adtenta uigebat):

Cum subito ante oculos larga mercede benignus

105

Astitit inque suo uestitus paupere Christus

Aptauit propriis felicia tegmina membris.

O uere pretiosa clamis! quid tale uel ostro

Vel ducto in filum pensis rutilantibus auro

Insignes meruere habitus? quid serica tactu

110

Leuia uel docte expressis uiuentia signis?

Ille hominum terraeque deus pontique polique,

Omnia qui tribuit, sine quo nihil, ipsaque cuius

Quae dedimus uel qui dedimus, donumque datorque,

Hac ope ditatur, numeret si lucra salutis.

115

Nec tamen hinc saltim stabilem iactantia mentem

Concutit, aut uanum persensit corde tumorem.

O uirtus uicina deo, nil ducere laudi,

Cum laudanda geras, nec nostro adscribere facto,

Quae facimus, cunctoque deum laudarier actu.

120

Iam certe securus erat de iudice tanto,

Sed non erigitur uel per consortia Christi:

Augent uisa fidem, sancto renouata lauacro

Membra nitent sumuntque parem cum corde decorem,

Atque nouum pariunt fontis mysteria corpus.

125

Et tamen hoc senio morum carnisque refulgens

Quattuor a lustris geminos minus egerat annos,

Credo equidem, quod tota prius praecordia sanctus

Spiritus irrigui ditarit flumine doni:

Vt quondam sanctus felicia munera Petrus

130

Praemissa a domino iam tali in milite uidit.

Quisnam, quaeso, bonus sic consummare ualebit,

Vt coepit teneris felix Martinus in annis?

Et tamen ista gerens se nec coepisse putabat,

Quod uixdum geminis paulum tardauerat annis,

135

Iam meritis monachus, sed solo nomine miles,

Rumpere calcati iam uana uocabula mundi,

Spondentis spectans consortia sancta tribuni,

Vt paruam iustamque moram mox iudice Christo

Pensaret geminata salus per uota duorum.

140

Interea effractis irrupto limite claustris

Gallica rura ferus populari coeperat hostis.

Obuius ire parat princeps cunctosque maniplos

Imperio, hortatu, prece, largitione uocatos

In bellum cogit. nam quos formido retentat,

145

Munera sollicitant et uincunt dona timorem.

Sed mens plena deo metuit nihil, omnia temnit,

Terrorem irridet, terrena et munera calcat.

Ergo ubi praegressi donum sumpsere priores,

Ordine transcurso sanctus de more citatur.

150

Respuit instantis praesentia munera regis,

Talibus et dictis it contra dicta tyranni.

"Trade alii, princeps, terrena haec munera nummos:

Me maiora manent maioris praemia regis.

Haec merces belli est: sumant pugnare uolentes."

155

His igitur dictis saeuas flammatur in iras

Princeps, ignauum causatus tempore belli

Immemorem laudis causas finxisse timoris.

Ille autem: "nulla instantis formido pericli est

Nec metuunt facilem constantia pectora mortem.

160

Denique, quod uerba expediunt, et facta probabunt.

Primus ego abiectis praecedens agmina telis,

Non arma arripiens hominis, sed signa salutis,

Tegmine nec fidens clipei, sed nomine Christi,

Atque crucem fronti auxilium pro casside ponens,

165

Intrepido cunctis occurram corde periclis.

Adnuit, utque fidem dicti documenta probarent,

Adseruare pium custodia dira iubetur.

Et iam prima nouo spargebat lampade terras

Orta dies: uenii, ad regem legatio supplex

170

Subdita submittens dicioni colla iubentis.

Quidnam hic, quaeso, uiris, quid gestum cernimus armis?

Quid ferrata acies ualuit, quid terror et ensis?

Quis pilis cecidit cuneus, quae turma sagittis?

Vnus homo et sola aeterni fiducia regis

175

Innumeras uicit sine caedis uulnere gentes.

Hic, Martine, tuus Christo pugnante triumphus,

Ne saltim sanctum uiolares sanguine uultum

Neue piam afficerent morientum funera mentem.

Ergo alacer merito successuque acrior ipso

180

Hostibus oppressis festinat uincere mundum.

Doctorem fidei per tot documenta probatum

Expetit Hilarium. ne quod iactantia uulnus

Inferat aut proprii extollat sententia cordis,

Discipulum iam doctor agit maiorque probatur,

185

Dum cupit esse minor: nam laudem temnere laus est.

Sic et praecipuae iam dignus honore cathedrae

Abnuit ut saltim diaconi clarescat honore,

Vixque locum, sancto quem dudum excesserat actu,

Inferiora sibi deposcens moenia, sumpsit,

190

Exorcista gradu, sed iam uirtute sacerdos.

Exim ne pietas saltim terrena notaret,

Quem tam praecipue pietas diuina regebat,

Auctores generis festino uisere uoto

Optat et auersas melius conuertere mentes.

195

Namque patrem ac matrem praeceps ac deuius error

Sacrilegos ritus et saxa uel aera colentes

Praeualida nimium uiuentes morte premebat.

Ergo iter aggresso pietas comes ibat et omnes

A domino missus praestrauerat angelus oras,

200

Mollis ut ascensus demerso colle pateret

Nec traherent pronos praerupta et concaua lapsus.

Ac dum nubiferas propere transcenderet Alpes,

Saeuorum insidiis exceptus forte latronum

Instantes gladios manibus post terga reuinctis

205

Risit et immoto tempsit discrimina uultu.

Quin etiam, ut tanti recolam miracula facti,

Custodem fertur monitis seruasse salutis,

Verior hic custos animi, quam corporis ille.

Alter enim nec membra suae dicionis habebat,

210

Alter et auersae uinxit penetralia mentis.

Sed tamen ambo uiam scite docuere sequendam:

Aggeris hic monstrauit iter didicitque salutis.

Ergo iter inceptum peragit patriaeque propinquat,

Hesperia ingressus transcursis Alpibus arua.

215

Hic rursum iugis sanctis conatibus hostis

Humanam speciem mentito corpore fingens

Obuius aduerso sese obtulit, ausus ab ipso

Quaerere quo tendat quidue haec properatio poscat.

Ille sub haec: "mihi sola uia et dux Christus: in illo

220

Effectus uoti est, a quo donata uoluntas."

Ast ille infrendens cunctis conatibus iuit

Obuius offensus tanto molimine daemon.

Cui sanctus: "dominus defendit, non nocet hostis:

Adiutore deo uirtus aduersa timeri

225

Nulla potest. metuens dominum contemno periclum.

Ne timeam, timor ille facit." quae talia postquam

Effatus, pulsa es oculis euanuit umbra.

Ast ille ut domino duce contigit ora parentum,

Cumque patrem durata usu suadente teneret

230

Perditio, ingestae renuentem uerba salutis,

Tum saltim matrem Christo donante recepit.

O tanto partu felix enixaque natum,

Per quem nata deo est, unoque et mater et infans

Facta puerperio! genetrix generanda beato

235

Ante utero peperit, per quem nunc orta lauacro est.

Attamen exemplo plures cessere salubri,

Mirantes recte tantorum insignia morum.

Ac tum forte malus funesti dogmatis error

Sparserat in populos incauto corde sequaces

240

Virus, ab insano quod fuderat Arrius ore.

Praecipue tamen infectum lues ista tenebat

Illyricum, toto penitus grassata ueneno.

Hic stabili uirtute potens dum tendere contra

Audet et opposito fluctus dum pectore frangit,

245

Saepe sacerdotes, populum dum saepe cohercet,

Cunctorum insidiis oppressus, uerbera passus,

Pulsus ad extremum terrena habitacula liquit:

Attamen ore fidem tenuit uel corde salutem.

Ergo ut cedendum ratus est, ne forte morantem

250

Obrueret sanctum subuersi insania mundi,

Gallica rura petit rursum et uestigia retro

Obseruata legit non immemor ille fidei.

Sed cum funestus toto saeuiret in orbe

Error et extremos premerent haec crimina Gallos,

255

Cumque ipsum murum fidei ualidamque columnam

Hilarium insani trusisset factio mundi,

Paulum constructa statuit requiescere cella

Hic, ubi gaudentem nemoris uel palmitis umbris

Italiam pingit pulcherrima Mediolanus.

260

Hinc quoque pulsus abit, terras et moenia linquens

Et pelagus fluctusque petens, quia fidior unda

Hospitio, magis et populi uulgique procella

Quam ponti metuenda fuit. comitatur euntem

Presbyter eiusdem meriti similisque pericli.

265

Insula in hospitium legitur procul hospite ab omni.

Herba cibo satis est. cuius radicibus usi

Tam sterili uictu duplicant ieiunia sancti.

Dumque indiscrete tenuem rimantur in escam

Quidquid inexpertae praebebant uiscera terrae,

270

Ellebori gramen subito sensere ueneno

Mortiferum totis uirus diffundere membris.

Pergitur ad dominum tota uirtute precandi,

Sed praegressa preces pietas. nil artibus actum,

Sed praesens medicina fuit spes sola salutis.

275

Cernamus, toto qui uitam quaerere censu

Effusa in medicos pretii mercede solemus,

Vt crescant nostris uiuendi tempora nummis,

Quidnam hic electis egerunt pocula sucis

Lectaque in antiquis quondam medicamina libris.

280

Hic certe celerem sine sumptu aut arte salutem

Cor meruit uerbumque dedit: miremur ouantes.

Vox silet et causa adstruitur clamore tacentum.

Sentitur medicus nec cernitur: omnia clausis

Membra poris totam admittunt ad uiscera curam.

285

Interea iniusto tandem remeare refertur

Sanctus ab exilio per regis iussa sacerdos,

Cum quo praeclarae fuerant consortia uitae,

Dum Pictauorum doctor floreret in oris

Indomitis tradens populis praecepta salutis.

290

Et quamquam propere sanctum rapuisset ouantem

Velox affectu pietas, tamen ille morarum

Impatiens celsae iam liquerat ardua Romae

Moenia, Pictonicas citius reuehendus ad oras.

Ergo legens praegressa pio uestigia cursu

295

Promeruit uotum cordis finemque laboris.

Construit hic cellam fessis solacia membris:

Nam mens plena deo caelesti in sede manebat.

Hic modo si ueterum recolamus carmina uatum,

Cum subito adtonitos quaterent miracula sensus,

300

Clamaret miserum uecors insania Phoebum

Nec sineret falsas saltim requiescere Musas,

Delfica mentito quaterentur Apolline templa

Cunctaque surdarum raperetur turba sororum,

Excita uel totum complerent monstra furorem:

305

Nos, quibus a Christo sensus uel uerba petuntur,

Christicola inspires paulum Martine, precamur.

Tu, qui defunctis potuisti reddere uitam

Auxilio domini fultus, mihi redde salutem:

Primus ego indultae faciam miracula uitae,

310

Primus faetentis disrumpam claustra sepulchri.

Iusta precor toto defunctus corde patronum,

Vt tantae laudis titulos mens uiua loquatur.

Ergo, licet fandi uires sublimia uincant

Gesta nec orandi modulus se laudibus aequet,

315

Aggrediar. tu, quisque legens tam uilia temnis

Carmina, dum uerba irrides, mirabere facta

Quidam tam clarae cernens miracula uitae

Elegit tanto semet sociare magistro,

Mystica quem nondum fontis renouauerat unda.

320

Huic febris totas penitus depasta medullas

Extorsit tenuem consumpto corpore uitam.

Ac tum forte absens doctor: sed sedula fratrum

Religio exanimum plangebat maesta cadauer,

Maerens supplicio fratris, non funere carnis.

325

Adueniens sanctus fletu rigat ubere uultum,

Defuncti tristem casum miseratus, et omnem

Impleuit clamore locum. mox teste remoto

Irrupit maestam tam tristi funere cellam.

Tum super exanimum sese proiecit amicum,

330

Cunctis frigentes membris complectitur artus

Aspirans tenuem super ora rigentia flatum.

Attamen ad dominum penitus spes tota refertur:

Adsueta oratur pietas, miseratio nota

Poscitur et meritum fidei credendo meretur.

335

Vidit adesse deum puri fiducia cordis,

Effectumque piis senserunt uiscera flabris.

Nec mora uix geminis uotum suspenditur horis:

Paulatim incussis motantur lintea membris

Arentesque artus uenarum umore rigantur

340

Afflatuque animae pectus glaciale tepescit,

Obducti infuso reserantur lumine uisus,

Felices, quibus indulti sub luminis ortu

Contigit in primo Martinum cernere mundo.

Erigitur totum subito molimine corpus

345

Et cutis exesis dudum iam lurida membris

Purpureum recipit suco meliore ruborem.

Vox facilis, gressus stabilis, manus apta, uigens cor:

Totus homo es uariis conflato corpore causis

Vnam suscepit diuerso in munere uitam.

350

Eliciunt magnam mox gaudia maxima uocem:

Laudes lingua sonat gratantis nuntia mentis,

Affectum cordis clamor pronuntiat oris.

Irrupit mox turba fores cellamque repleuit,

Et sancti cecinit concors symphonia laudes.

355

Ille autem ut penitus uitam post fata nouaret,

Confestim aeterna nituit renouatus ab unda

Et multos felix senium protraxit in annos,

Tam clari testis non paruo tempore facti.

Saepe etenim multis idem narrare solebat

360

Iudicis aeterni semet tremuisse tribunal

Vilibus addictum turbis mersumque tenebris,

Angelicis donec prolata oratio uerbis

Offerret uotum domino uitamque referret.

Hic primus nostris Martinum prodidit oris,

365

Hoc aditu ad reliquas peruenit gloria laudes.

Nec multum sane post haec miracula tempus

Fluxerat: accelerat clarum noua gloria factum.

Nam dum contiguum Lupicini praeterit agrum,

Non humilis paruique hominis, sed paene per orbem

370

Insignis uirtute uiri, quo clarior inde

Gloria per tantum testem firmata pateret

Indoctam illiciens tot per miracula plebem,

Audito clamore procul miserabile flentum

Substitit: inquirit causam discitque uicissim,

375

Exciuitque pium miseratio iusta dolorem.

Vnus enim laqueo fauces stringente minister

Ruperat extortae demens confinia uitae.

Accurrit propere complexus triste cadauer,

Elisos oculos et siccas sanguine fauces,

380

Lumina torua nimis uultumque in morte minacem.

Ad dominum rursus fletus, suspiria rursum

Et gemitus, clamor cordis, uos magna tacentis:

Vna fides meriti nec dispar gratia doni.

Excipitur gratante choro, stipante caterua:

385

Ostentant cunctis domini miracula Christi

Atque hostis spolium credentis gaudia plebis.