Auspicio et numero fasces, Auguste, secundos
Erige et effulgens trabealis mole metalli
Annum pande nouum consul uetus ac sine fastu
Scribere bis fastis. Quamquam diademate crinem
5
Fastigatus eas umerosque ex more priorum
Includat Sarrana chlamys, te picta togarum
Purpura plus capiat, quia res est semper ab aeuo
Rara frequens consul. Tuque o cui laurea, Iane,
Annua debetur, religa torpore soluto
10
Quauis fronde comas, subita nec luce pauescas
Principis aut rerum credas elementa moueri.
Nil natura nouat: sol hic quoque uenit ab ortu.
Hic est, o proceres, petiit quem Romula uirtus
Et quem uester amor; cui se ceu uicta procellis
15
Atque carens rectore ratis respublica fractam
Intulit, ut digno melius flectenda magistro,
Ne tempestates, ne te, pirata, timeret.
Te prece ruricola expetiit, te foedere iunctus
Adsensu, te castra tubis, te curia plausu,
20
Te punctis scripsere tribus collegaque misit
Te nobis regnumque tibi; suffragia tot sunt
Quanta legit mundus. Fateor, trepidauimus omnes,
Ne uellet collega pius permittere uoto
Publica uota tuo. Credet uentura propago?
25
In nos ut possint, princeps, sic cuncta licere,
De te non totum licuit tibi. Facta priorum
Exsuperas, Auguste Leo; nam regna superstat
Qui regnare iubet: melius respublica uestra
Nunc erit una magis, quae sic est facta duorum.
30
Salue, sceptrorum columen, regina Orientis,
Orbis Roma tui, rerum mihi principe misso
Iam non Eoo solum ueneranda Quiriti,
Imperii sedes, sed plus pretiosa, quod extas
Imperii genetrix. Rhodopen quae portat et Haemum,
35
Thracum terra tua est, heroum fertilis ora.
Excipit hic gnatos glacies et matris ab aluo
Artus infantum molles nix ciuica durat.
Pectore uix alitur quisquam, sed ab ubere tractus
Plus potat per uulnus equum; sic lacte relicto
40
Virtutem gens tota bibit. Creuere parumper:
Mox pugnam ludunt iaculis; hos suggerit illis
Nutrix plaga iocos. Pueri uenatibus apti
Lustra feris uacuant; rapto ditata iuuentus
Iura colit gladii, consummatamque senectam
45
Non ferro finire pudet: tali ordine uitae
Ciues Martis agunt. At tu circumflua ponto
Europae atque Asiae commissam carpis utrimque
Temperiem; nam Bistonios Aquilonis hiatus
Proxima Calchidici sensim tuba temperat Euri.
50
Interea te Susa tremunt ac supplice cultu
Flectit Achaemenius lunatum Persa tiaram.
Indus odorifero crinem madefactus amomo
In tua lucra feris exarmat guttur alumnis,
Vt pandum dependat ebur; sic trunca reportat
55
Bosphoreis elefas inglorius ora tributis.
Porrigis ingentem spatiosis moenibus urbem,
Quam tamen angustam populus facit; itur in aequor
Molibus et ueteres tellus noua contrahit undas;
Namque Dicarcheae translatus puluis harenae
60
Intratis solidatur aquis durataque massa
Sustinet aduectos peregrino in gurgite campos.
Sic te dispositam spectantemque undique portus,
Vallatam pelago terrarum commoda cingunt.
Fortunata sat es Romae partita triumphos
65
Et iam non querimur; ualeat diuisio regni.
Concordant lancis partes; dum pondera nostra
Suscipis, aequasti. Tali tu ciuis ab urbe
Procopio genitore micas, cui prisca propago
Augustis uenit a proauis; quem dicere digno
70
Non datur eloquio, nec si modo surgat Auerno
Qui cantu flexit scopulos digitisque canoris
Compulit auritas ad plectrum currere siluas,
Cum starent Hebri latices cursuque ligato
Fluminis attoniti carmen magis unda sitiret.
75
Huic quondam iuueni reparatio credita pacis
Assyriae; stupuit primis se Parthus in annis
Consilium non ferre senis; conterritus haesit
Quisque sedet sub rege satraps; ita uinxerat omnes
Legati genius. Tremuerunt Medica rura,
80
Quaeque draconigenae portas non clauserat hosti,
Tum demum Babylon nimis est sibi uisa patere.
Partibus at postquam statuit noua formula foedus
Procopio dictante magis, iuratur ab illis
Ignis et unda deus, nec non rata pacta futura
85
Hic diuos testatur auos. Chaldaeus in extis
Pontificum de more senex arcana peregit
Murmura; gemmantem pateram rex ipse retentans
Fudit turicremis carchesia cernuus aris.
Suscipit hinc reducem duplicati culmen honoris:
90
Patricius nec non peditumque equitumque magister
Praeficitur castris, ubi Tauri claustra cohercens
Aethiopasque uagos belli terrore relegans
Gurgite pacato famulum spectaret Orontem.
Huic socer Anthemius praefectus, consul et idem,
95
Iudiciis populos atque annum nomine rexit.
Purpureos Fortuna uiros cum murice semper
Prosequitur; solum hoc tantum mutatur in illis,
Vt regnet qui consul erat. Sed omittimus omnes.
Iam tu ad plectra ueni, tritus cui casside crinis
100
Ad diadema uenit, rutilum cui Caesaris ostrum
Deposito thorace datur sceptroque replenda
Mucrone est uacuata manus. Cunabula uestra
Imperii fulsere notis et praescia tellus
Aurea conuerso promisit saecula fetu.
105
Te nascente ferunt exorto flumina melle
Dulcatis cunctata uadis oleique liquores
Isse per attonitas bacca pendente trapetas.
Protulit undantem segetem sine semine campus
Et sine se natis inuidit pampinus uuis.
110
Hibernae rubuere rosae spretoque rigore
Lilia permixtis insultauere pruinis.
Tale puerperium quotiens Lucina resoluit,
Mos elementorum cedit regnique futuri
Fit rerum nouitate fides. Venisse beatos
115
Sic loquitur natura deos: constantis Iuli
Lambebant teneros incendia blanda capillos;
Astyages Cyro pellendus forte nepoti
Inguinis expauit diffusum uite racemum;
Praebuit intrepido mammas lupa feta Quirino;
120
Iulius in lucem uenit, dum laurea flagrat;
Magnus Alexander necnon Augustus habentur
Concepti serpente deo Phoebumque Iouemque
Diuisere sibi; namque horum quaesiit unus
Cinyphia sub Syrte patrem; maculis genetricis
125
Alter Phoebigenam sese gaudebat haberi,
Paeonii iactans Epidauria signa draconis.
Multos cinxerunt aquilae subitumque per orbem
Lusit uenturas famulatrix penna coronas.
Ast hunc, egregii proceres, ad sceptra uocari
130
Iam tum nosse datum est, laribus cum forte paternis
Protulit excisus iam non sua germina palmes.
Imperii uer illud erat; sub imagine frondis
Dextra per arentem florebant omina uirgam.
At postquam primos infans exegerat annos,
135
Reptabat super arma patris, quamque arta terebat
Lammina ceruicem gemina complexus ab ulna
Liuida laxatis intrabat ad oscula cristis.
Ludus erat puero raptas ex hoste sagittas
Festina tractare manu captosque per arcus
140
Flexa reluctantes in cornua trudere neruos,
Nunc tremulum tenero iaculum torquere lacerto
Inque frementis equi dorsum cum pondere conti
Indutas Chalybum saltu transferre catenas,
Inuentas agitare feras et fronde latentes
145
Quaerere, deprensas modo claudere cassibus artis,
Nunc torto penetrare ueru; tum saepe fragore
Laudari comitum, frendens cum belua ferrum
Ferret et intratos exirent arma per armos.
Conde Pelethronios, alacer puer et uenator,
150
Aeacida, titulos, quamquam subiecta magistri
Terga premens et ob hoc securus lustra pererrans
Tu potius regereris equo. Non principe nostro
Spicula direxit melius Pythona superstans
Paean, cum uacua turbatus paene pharetra
155
Figeret innumeris numerosa uolumina telis.
Nec minus haec inter ueteres audire sophistas:
Mileto quod crete Thales uadimonia culpas,
Lindie quod Cleobule canis: modus optimus esto,
Ex Ephyra totum meditaris quod Periander,
160
Attice quodue Solon finem bene respicis aeui,
Prienaee Bia, quod plus tibi turba malorum est,
Noscere quod tempus, Lesbo sate Pittace, suades,
Quod se nosse omnes uis, ex Lacedaemone Chilon.
Praeterea didicit uarias, noua dogmata, sectas:
165
Quicquid laudauit Scythicis Anacharsis in aruis,
Quicquid legifero profecit Sparta Lycurgo,
Quicquid Erechtheis Cynicorum turba uolutat
Gymnasiis, imitata tuos, Epicure, sodales,
Quicquid nil uerum statuens Academia duplex
170
Personat, arroso quicquid sapit ungue Cleanthes,
Quicquid Pythagoras, Democritus Heraclitusque
Defleuit, risit, tacuit; quodcumque Platonis
Ingenium, quod in arce fuit, docet ordine terno,
Quae uel Aristoteles, partitus membra loquendi,
175
Argumentosis dat retia syllogismis;
Quicquid Anaximenes, Euclides, Archyta, Zenon,
Arcesilaus, Chrysippus Anaxagorasque dederunt,
Socraticusque animus post fatum in Phaedone uiuus,
Despiciens uastas tenuato crure catenas,
180
Cum tremeret mors ipsa reum ferretque uenenum
Pallida securo lictoris dextra magistro.
Praeterea quicquid Latiaribus indere libris
Prisca aetas studuit, totum percurrere suetus:
Mantua quas acies pelagique pericula lusit,
185
Zmyrnaeas imitata tubas, quamcumque loquendi
Arpinas dat consul opem, sine fine secutus
Fabro progenitum, spreto cui patre polita
Eloquiis plus lingua fuit, uel quicquid in aeuum
Mittunt Euganeis Patauina uolumina chartis,
190
Qua Crispus breuitate placet, quo pondere Varro,
Quo genio Plautus, quo fulmine Quintilianus,
Qua pompa Tacitus numquam sine laude loquendus.
His hunc formatum studiis, natalibus ortum,
Moribus imbutum princeps, cui mundus ab Euro
195
Ad Zephyrum tunc sceptra dabat, cui nubilis atque
Vnica purpureos debebat nata nepotes,
Elegit generum; sed non ut deside luxu
Fortuna soceri contentus et otia captans
Nil sibi deberet; comitis sed iure recepto
200
Danubii ripas et tractum limitis ampli
Circuit, hortatur, disponit, discutit, armat.
Sic sub patre Pius moderatus castra parentis,
Sic Marcus uiuente Pio, post iura daturi,
Innumerabilibus legionibus imperitabant.
205
Hinc reduci datur omnis honos, et utrique magister
Militiae consulque micat, coniuncta potestas
Patricii, celerique gradu priuata cucurrit
Culmina conscenditque senum puer ipse curulem,
Sedit et emerito iuuenis ueteranus in auro.
210
Iamque parens diuos; sed uobis nulla cupido
Imperii; longam diademata passa repulsam
Insignem legere uirum, quem deinde legentem
Spernere non posses. Soli tibi contulit uni
Hoc Fortuna decus, quamquam te posceret ordo,
215
Vt lectus princeps mage quam uideare relictus:
Post socerum Augustum regnas, sed non tibi uenit
Purpura per thalamos et coniunx regia regno
Laus potius quam causa fuit; nam iuris habenis
Non generum legit respublica, sed generosum.
220
Fallor, bis gemino nisi cardine rem probat orbis:
Ambit te Zephyrus rectorem, destinat Eurus,
Ad Boream pugnas et formidaris ad Austrum.
Ante tamen quam te socium collega crearet,
Perstrinxisse libet quos Illyris ora triumphos
225
Viderit, excisam quae se Valameris ab armis
Forte ducis nostri uitio deserta gemebat.
Haud aliter, caesus quondam cum Caepio robur
Dedidit Ausonium, subita cogente ruina,
Electura ducem post guttura fracta Iugurthae
230
Vltum Arpinatem Calpurnia foedera lixam
Opposuit rabido respublica territa Cimbro.
Hic primum ut uestras aquilas prouincia uidit,
Desiit hostiles confestim horrere dracones.
Ilicet edomiti bello praedaque carentes
235
Mox ipsi tua praeda iacent. Sed omittimus istos
Vt populatores: belli magis acta reuoluo.
Quod bellum non parua manus nec carcere fracto
Ad gladiaturam tu, Spartace uincte, parasti,
Sed Scythicae uaga turba plagae, feritatis abundans,
240
Dira, rapax, uehemens, ipsis quoque gentibus illic
Barbara barbaricis, cuius dux Hormidac atque
Ciuis erat. Quis tale solum est moresque genusque.
Albus Hyperboreis Tanais qua uallibus actus
Riphaea de caute cadit, iacet axe sub ursae
245
Gens animis membrisque minax: ita uultibus ipsis
Infantum suus horror inest. Consurgit in artum
Massa rotunda caput; geminis sub fronte cauernis
Visus adest oculis absentibus; acta cerebri
In cameram uix ad refugos lux peruenit orbes,
250
Non tamen et clausos; nam fornice non spatioso
Magna uident spatia, et maioris luminis usum
Perspicua in puteis compensant puncta profundis.
Tum, ne per malas excrescat fistula duplex,
Obtundit teneras circumdata fascia nares,
255
Vt galeis cedant: sic propter proelia natos
Maternus deformat amor, quia tensa genarum
Non interiecto fit latior area naso.
Cetera pars est pulchra uiris: stant pectora uasta,
Insignes umeri, succincta sub ilibus aluus.
260
Forma quidem pediti media est, procera sed exstat
Si cernas equites; sic longi saepe putantur
Si sedeant. Vix matre carens ut constitit infans,
Mox praebet dorsum sonipes; cognata reare
Membra uiris: ita semper equo ceu fixus adhaeret
265
Rector; cornipedum tergo gens altera fertur,
Haec habitat. Teretes arcus et spicula cordi,
Terribiles certaeque manus iaculisque ferendae
Mortis fixa fides et non peccante sub ictu
Edoctus peccare furor. Gens ista repente
270
Erumpens solidumque rotis transuecta per Histrum
Venerat et sectas inciderat orbita lymphas.
Hanc tu directus per Dacica rura uagantem
Contra is, aggrederis, superas, includis; et ut te
Metato spatio castrorum Serdica uidit,
275
Obsidione premis. Quae te sic tempore multo
In uallo positum stupuit, quod miles in agros
Nec licitis nec furtiuis excursibus ibat.
Cui deesset cum saepe Ceres semperque Lyaeus,
Disciplina tamen non defuit; inde propinquo
280
Hoste magis timuere ducem. Sic denique factum est
Vt socius tum forte tuus, mox proditor, illis
Frustra terga daret commissae tempore pugnae.
Qui iam cum fugeret flexo pede cornua nudans,
Tu stabas acies solus, te sparsa fugaci
285
Expetiit ductore manus, te Marte pedestri
Sudantem repetebat eques, tua signa secutus
Non se desertum sensit certamine miles.
I nunc et ueteris profer praeconia Tulli,
Aetas cana patrum, quod pulchro hortamine mendax
290
Occuluit refugi nutantia foedera Metti.
Nil simile est fallique tuum tibi non placet hostem.
Tunc uicit miles, dum se putat esse iuuandum;
Hic uicit, postquam se comperit esse relictum.
Dux fugit, insequeris; renouat certamina, uincis;
295
Clauditur, expugnas; elabitur, obruis atque
Sarmaticae paci pretium sua funera ponis.
Paretur, iussum subiit iam transfuga letum
Atque peregrino cecidit tua uictima ferro.
Ecce iterum, si forte placet, conflige, uetustas!
300
Hannibal ille ferox ad poenam forte petitus,
Etsi non habuit ius uitae fine supremo,
Certe habuit mortis: quem caecus carcer et uncus
Et quem exspectabat fracturus guttura lictor,
Hausit Bebrycio constantior hospite uirus;
305
Nam te qui fugit, mandata morte peremptus,
Non tam uictoris periit quam iudicis ore.
Nunc ades, o Paean, lauro cui grypas obuncos
Docta lupata ligant, quotiens per frondea lora
Flectis penniferos hederis bicoloribus armos;
310
Huc conuerte chelyn; non est modo dicere tempus
Pythona exstinctum nec bis septena sonare
Vulnera Tantalidum, quorum tibi funera seruat
Cantus et aeterno uiuunt in carmine mortes.
Vos quoque, Castalides, paucis, quo numine nobis
315
Venerit Anthemius gemini cum foedere regni,
Pandite: pax rerum misit qui bella gubernet.
Auxerat Augustus naturae lege Seuerus
Diuorum numerum. Quem mox Oenotria casum
Vidit ut aerei de rupibus Appennini,
320
Pergit caerulei uitreas ad Thybridis aedes,
Non galea conclusa genas (nec sutilis illi
Circulus impactis loricam texuit hamis),
Sed nudata caput; pro crine racemifer exit
Plurima per frontem constringens oppida palmes,
325
Perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos
Pendula gemmiferae mordebant suppara bullae.
Segnior incedit senio uenerandaque membra
Viticomam retinens baculi uice flectit ad ulmum.
Sed tamen Vbertas sequitur; quacumque propinquat,
330
Incessu fecundat iter; comitataque gressum
Laeta per impressas rorat Vindemia plantas.
Ilicet ingreditur Tiberini gurgitis antrum.
Currebat fluuius residens et harundinis altae
Concolor in uiridi fluitabat silua capillo;
335
Dat sonitum mento unda cadens, licet hispida saetis
Suppositis multum sedaret barba fragorem;
Pectore ructabat latices lapsuque citato
Sulcabat madidam iam torrens alueus aluum.
Terretur ueniente dea manibusque remissis
340
Remus et urna cadunt. Veniae tum uerba paranti
Illa prior: Venio uiduatam praesule nostro
Per te, si placeat, lacrimis inflectere Romam;
Expetat Aurorae partes fastuque remoto
Hoc unum praestet, iam plus dignetur amari.
345
Instrue quas quaerat uires orbique iacenti
Quo poscat dic orbe caput. Quemcumque creauit
Axe meo natum, confestim fregit in illo
Imperii fortuna rotas. Hinc Vandalus hostis
Vrget et in nostrum numerosa classe quotannis
350
Militat excidium, conuersoque ordine fati
Torrida Caucaseos infert mihi Byrsa furores.
Praeterea inuictus Ricimer, quem publica fata
Respiciunt, proprio solus uix Marte repellit
Piratam per rura uagum, qui proelia uitans
355
Victorem fugitiuus agit. Quis sufferat hostem
Qui pacem pugnamque negat? nam foedera nulla
Cum Ricimere iacit. Quem cur nimis oderit audi.
Incertum crepat ille patrem, cum serua sit illi
Certa parens; nunc, ut regis sit filius, effert
360
Matris adulterium. Tum liuet quod Ricimerem
In regnum duo regna uocant; nam patre Suebus,
A genetrice Getes. Simul et reminiscitur illud,
Quod Tartesiacis auus huius Vallia terris
Vandalicas turmas et iuncti Martis Alanos
365
Strauit et occiduam texere cadauera Calpen.
Quid ueteres narrare fugas, quid damna priorum?
Agrigentini recolit dispendia campi.
Inde furit, quod se docuit satis iste nepotem
Illius esse uiri, quo uiso, Vandale, semper
370
Terga dabas. Nam non Siculis illustrior aruis
Tu, Marcelle, redis, per quem tellure marique
Nostra Syracosios presserunt arma penates;
Nec tu, cui currum Curii superare, Metelle,
Contigit, ostentans nobis elephanta frequentem,
375
Grex niger albentes tegeret cum mole iugales
Auctoremque suum celaret pompa triumphi.
Noricus Ostrogothum quod continet, iste timetur;
Gallia quod Rheni Martem ligat, iste pauori est;
Quod consanguineo me Vandalus hostis Alano
380
Diripuit radente, suis hic ultus ab armis.
Sed tamen unus homo est nec tanta pericula solus
Tollere, sed differre potest. Modo principe nobis
Est opus armato, ueterum qui more parentum
Non mandet sed bella gerat, quem signa mouentem
385
Terra uel unda tremant, ut tandem iure recepto
Romula desuetas moderentur classica classes.
Audiit illa pater, simul annuit. Itur in urbem.
Continuo uidet ipse deam, summissus adorat,
Pectus et exsertam tetigerunt cornua mammam;
390
Mandatas fert inde preces. Quas diua secuta
Apparat ire uiam. Laxatos torua capillos
Stringit et inclusae latuerunt casside turres;
Infula laurus erat. Bullis hostilibus asper
Applicat a laeua surgentem balteus ensem.
395
Inseritur clipeo uictrix manus; illius orbem
Martigenae, lupa, Thybris, Amor, Mars, Ilia complent.
Fibula mordaci refugas a pectore uestes
Dente capit. Micat hasta minax, quercusque trophaeis
Curua tremit placidoque deam sub fasce fatigat.
400
Perpetuo stat planta solo, sed fascia primos
Sistitur ad digitos, retinacula bina cothurnis
Mittit in aduersum uincto de fomite pollex,
Quae stringant crepidas et concurrentibus ansis
Vinclorum pandas texant per crura catenas.
405
Ergo, sicut erat, liquidam transuecta per aethram
Nascentis petiit tepidos Hyperionis ortus.
Est locus Oceani, longinquis proximus Indis,
Axe sub Eoo, Nabataeum tensus in Eurum;
Ver ibi continuum est, interpellata nec ullis
410
Frigoribus pallescit humus, sed flore perenni
Picta peregrinos ignorant arua rigores;
Halant rura rosis, indiscriptosque per agros
Fragrat odor; uiolam, cytisum, serpylla, ligustrum,
Lilia, narcissos, casiam, colocasia, caltas,
415
Costum, malobathrum, myrrhas, opobalsama, tura
Parturiunt campi; nec non pulsante senecta
Hinc rediuiua petit uicinus cinnama Phoenix.
Hic domus Aurorae rutilo crustante metallo
Bacarum praefert leues asprata lapillos.
420
Diripiunt diuersa oculos et ab arte magistra
Hoc uincit quodcumque uides; sed conditur omnis
Sub domina praesente decor, nimioque rubore
Gemmarum uarios perdit, quia possidet, ignes.
Fundebat coma pexa crocos flexoque lacerto
425
Lutea depressus comebat tempora pecten.
Fundebant oculi radios; color igneus illis,
Non tamen ardor erat, quamuis de nocte recussa
Excepti soleant sudorem fingere rores.
Pectora bis cingunt zonae, paruisque papillis
430
Inuidiam facit ipse sinus; pars extima pepli
Perfert puniceas ad crura rubentia rugas.
Sic regina sedet solio; sceptri uice dextram
Lampadis hasta replet. Nox astat proxima diuae,
Iam refugos conuersa pedes, ac pone tribunal
435
Promit Lux summum uix intellecta cacumen.
Hinc Romam liquido uenientem tramite cernens
Exsiluit propere et blandis prior orsa loquelis:
"Quid, caput o mundi, dixit, mea regna reuisis?
Quidue iubes?" Paulum illa silens atque aspera miscens
440
Mitibus haec coepit: "Venio (desiste moueri
Nec multum trepida), non ut mihi pressus Araxes
Imposito sub ponte fluat nec ut ordine prisco
Indicus Ausonia potetur casside Ganges,
Aut ut tigriferi pharetrata per arua Niphatis
445
Depopuletur ouans Artaxata Caspia consul.
Non Pori modo regna precor nec ut hisce lacertis
Frangat Hydaspeas aries impactus Erythras.
Non in Bactra feror nec committentia pugnas
Nostra Semiramiae rident ad classica portae.
450
Arsacias non quaero domus nec tessera castris
In Ctesiphonta datur. Totum hunc tibi cessimus axem,
Et nec sic mereor nostram ut tueare senectam?
Omne quod Euphraten Tigrimque interiacet, olim
Sola tenes; res empta mihi est de sanguine Crassi;
455
Ad Carrhas pretium scripsi; nec inulta remansi
Aut periit sic emptus ager; si fallo, probasti,
Ventidio mactate Sapor. Nec sufficit istud:
Armenias Pontumque dedi, quo Marte petitum
Dicat Sylla tibi; forsan non creditur uni:
460
Consule Lucullum. Taceo iam Cycladas omnes;
Acquisita meo seruit tibi Creta Metello.
Transcripsi Cilicas: hos Magnus fuderat olim.
Adieci Syriae, quos nunc moderaris, Isauros:
Hos quoque sub nostris domuit Seruilius armis.
465
Concessi Aetolos ueteres Acheloiaque arua,
Transfudi Attalicum male credula testamentum,
Epirum retines: tu scis, cui debeat illam
Pyrrhus. In Illyricum specto te mittere iura
Ac Macetum terras: et habes tu, Paule, nepotes!
470
Aegypti frumenta dedi: mihi uicerat olim
Leucadiis Agrippa fretis. Iudaea tenetur
Sub dicione tua, tamquam tu miseris illuc
Insignem cum patre Titum. Tibi Cypria merces
Fertur: pugnaces ego pauper laudo Catones.
475
Dorica te tellus et Achaica rura tremiscunt,
Tendis et in bimarem felicia regna Corinthon:
Dic, Byzantinus quis rem tibi Mummius egit?
Sed si forte placet ueteres sopire querelas,
Anthemium concede mihi. Sit partibus istis
480
Augustus longumque Leo; mea iura gubernet,
Quem petii; patrio uestiri murice natam
Gaudeat Euphemiam sidus diuale parentis.
Adice praeterea priuatum ad publica foedus:
Sit socer Augustus genero Ricimere beatus;
485
Nobilitate micant: est uobis regia uirgo,
Regius ille mihi. Si concors annuis istud,
Mox Libyam sperare dabis. Circumspice taedas
Antiquas: par nulla tibi sic copula praesto est.
Proferat hic ueterum thalamos discrimine partos
490
Graecia, ni pudor est: reparatis Pisa quadrigis
Suscitet Oenomaum, natae quem fraude cadentem
Cerea destituit resolutis axibus obex;
Procedat Colchis prius agnita uirgo marito
Crimine quam sexu; spectet de carcere circi
495
Pallentes Atalanta procos et poma decori
Hippomenis iam non pro solo colligat auro;
Deianira, tuas Achelous gymnade pinguis
Illustret taedas et ab Hercule pressus anhelo
Lassatum foueat riuis riualibus hostem.
500
Quantumuis repetam ueteris conubia saecli,
Transcendunt hic heroas, heroidas illa.
Hos thalamos, Ricimer, Virtus tibi pronuba poscit
Atque Dionaeam dat Martia laurea myrtum.
Ergo age, trade uirum non otia pigra fouentem
505
Deliciisque grauem, sed quem modo nauticus urit
Aestus Abydenique sinus et Sestias ora
Hellespontiacis circumclamata procellis;
Quas pelagi fauces non sic tenuisse uel illum
Crediderim, cui ruptus Athos, cui remige Medo
510
Turgida siluosam currebant uela per Alpem;
Nec Lucullanis sic haec freta cincta carinis,
Segnis ad insignem sedit cum Cyzicon hostis,
Qui cogente fame cognata cadauera mandens
Vixit morte sua. Sed quid mea uota retardo?
515
Trade magis. Tum pauca refert Tithonia coniunx:
Duc age, sancta parens, quamquam mihi maximus usus
Inuicti summique ducis, dum mitior exstes
Et non disiunctas melius moderemur habenas.
Nam si forte placet ueterum meminisse laborum,
520
Et qui pro patria uestri pugnaret Iuli,
Vt nil plus dicam, prior hinc ego Memnona misi."
Finierant; geminas iunxit Concordia partes,
Electo tandem potitur quod principe Roma.
Nunc aliquos uoto simili uel amore, Vetustas,
525
Te legisse crepa, numquam non inuida summis
Emeritisque uiris. Brenni contra arma Camillum
Profer ab exilio Cincinnatoque secures
Expulso Caesone refer flentemque parentem
A rastris ad rostra roga, miseroque tumultu
530
Pelle prius quos uicta petas; si ruperit Alpes
Poenus, ad afflictos condemnatosque recurre;
Improbus ut rubeat Barcina clade Metaurus,
Multatus tibi consul agat, qui milia fundens
Hasdrubalis, rutilum sibi cum fabricauerit ensem,
535
Concretum gerat ipse caput. Longe altera nostri
Gratia iudicii est; scit se non laesus amari.
Sed mea iam nimii propellunt carbasa flatus;
Siste, Camena, modos tenues, portumque petenti
Iam placido sedeat mihi carminis ancora fundo.
540
At tamen, o Princeps, quae nunc tibi classis et arma
Tractentur, quam magna geras, quam tempore paruo,
Si mea uota Deus produxerit, ordine recto
Aut genero bis mox aut te ter consule dicam.
Nam modo nos iam festa uocant et ad Vlpia poscunt
545
Te fora, donabis quos libertate Quirites,
Quorum gaudentes exceptant uerbera malae.
Perge, pater patriae, felix atque omine fausto
Captiuos uincture nouos absolue uetustos.