Aurea concordi quae fulgent fila metallo
Setarum cumulis consociare uolo.
Sericeum tegmen, gemmantia texta Laconum,
Pellibus hircinis aequiperanda loquor.
5
Nobilis horribili iungatur purpura burrae;
Nectatur plumbo fulgida gemma graui:
Sit captiua sui nunc margarita nitoris
Et clausa obscuro fulgeat in chalybe:
Lingonico pariter claudatur in aere smaragdus;
10
Conpar silicibus nunc hyacinthus eat:
Rupibus atque molis similis dicatur iaspis.
Eligat infernum iam modo luna chaos.
Nunc etiam urticis mandemus lilia iungi,
Purpureamque rosam dira cicuta premat:
15
Nunc simul optemus despectis piscibus ergo
Delicias magni nullificare freti;
Auratam crassantus amet, saxatilis anguem,
Limacem pariter nunc sibi tructa petat;
Altaque iungatur uili cum uulpe leaena,
20
Perspicuam lyncem simius accipiat;
Iungatur nunc cerua asino, nunc tigris onagro,
Iungatur fesso concita damma boui.
Nectareum uitient nunc lasera tetra rosatum
Mellaque cum fellis sint modo mixta malis;
25
Gemmantem sociemus aquam luteumque barathrum;
Stercoribus mixtis fons eat inriguus.
Praepes funereo cum uulture ludat hirundo;
Cum bubone graui nunc philomela sonet;
Tristis perspicua sit cum perdice cauanus
30
Iunctaque cum coruo pulchra columba cubet.