Praecelso et spectabili
His Arbogasti comiti
Auspicius, qui diligo,
Salutem dico plurimam.
5
Magnas caelesti domino
Rependo corde gratias,
Quod te Tullensi proxime
Magnum in urbe uidimus.
Multis me tuis actibus
10
Laetificabas antea;
Sed nunc fecisti maximo
Me exultare gaudio.
Maior etenim solito
Apparuisti omnibus,
15
Vt potestatis ordinem
Inlustri mente uinceres,
Cui <hic> honor debitus
Maiore nobis gaudio,
Nondum delatus nomine,
20
Iam est conlatus meritis.
Plus est enim laudabile
Virum fulgere actibus,
Quam praetentare lampadem
Sine scintille lumine.
25
Sed tu, qui totis gradibus
Plus es quam esse diceris,
Erit credo uelocius,
Vt <nomen> reddant merita.
Clarus etenim genere,
30
Clarus et uitae moribus,
Iustus, pudicus, sobrius
Totus inlustris redderis.
Pater in cunctis nobilis
Fuit tibi Arigius,
35
Cuius tu famam nobilem
Aut renouas aut speras.
Sed tuus honor nouus est
Eiusque tibi permanet,
Et geminato lumine
40
Sic tu praeluces omnibus.
Cuiusque, nemo dubitet,
Felicitati praestitum,
Vt superesset genetrix
Tibi laudanda omnibus;
45
Quae te sic cunctis copiis
Replet et ornat pariter,
Vt sis habundans usibus
Et sis decorus actibus.
Congratulandum tibi est,
50
O Treuirorum ciuitas,
Quae tali uiro regeris
Antiquis conparabili.
De magno, credo, semine
Descendit sui nominis:
55
Certe uirtutis eius est,
Vt Arbogastes legitur.
Scribantur in annalibus
Huius triumphi pariter,
Sicut et eius scripti sunt,
60
Quem supra memorauimus.
Sed hoc addamus meritum
Huic, quo uere maior est,
Quod Christi nomen inuocat
Religioni deditus.
65
Fuit in armis alacer
Ille antiquus, uerum est,
Sed infidelis moritur
Et morte cuncta perdidit;
Hic autem noster strenuus,
70
Belligerosus, inclitus
Et, quod his cunctis maius est,
Cultor diuini nominis.
Nunc autem, fili sapiens,
Quaeso dignanter accipe
75
Tui cultoris paginam,
Quam ex amore porrigo.
Primum deposco, copias
Conlatas tanta gratia
In te conserues integras,
80
Et bonis multis afflues.
Vnum repelle uitium,
Ne corda pura inquinet,
Quod esse sacris scribitur
Radix malorum omnium:
85
Cupiditatem scilicet,
Quae in alumnos † desaeuit
Nec saeua parcit rabie,
Quorum amore pascitur.
Hos, inquam, semper deuorat,
90
Famem edendo proferens,
Et uelut ignis addito
Succensa crescit pabulo.
Sed haec non ita dixerim,
Quod te hoc damnem crimine,
95
Tamen deposco diligens,
Vt nec scintilla uulneret;
Quam si forte inprouidus
Quandoque inescaueris,
Scito, flagrabit nimium
100
Augendo in incendium.
Tende per mundum oculos,
Cerne primates saeculi
Aut interire cupidos
Aut in periclis uiuere.
105
Conradunt, quaerunt, inhiant
Velut sagaces auidi,
Et haec nec ipsi possident,
Sed nec relinquunt posteris.
Tamen non generaliter
110
Ista de cunctis dixerim,
Sed ut paucorum dedecus
Sit multis emendatio.
Tu autem, uir eximie,
Iudex multorum prouidus,
115
Tui repente pectoris
Secreta iudex perspice.
Huius si ullam senseris
Paruam ueneni guttulam,
Dulci perfunde oleo,
120
Ne serpat in uisceribus.
Nec hoc ignoras oleum
Pro tui sapientia,
Quod est cunctorum pauperum
Mercatum elemosinis.
125
His te exerce studiis
Haec cuncta bona perage,
Vt mera tibi maneant
Et perseuerent gaudia.
Nam parum esse noueris,
130
Si quisquam nulla rapiat
Et obdurato pectore
Sua precludat miseris;
Non multum sibi consulit,
Qui sic euitat rabiem
135
Cupiditatis, ut simul
Incurrat auaritiae.
Nam ista duo crimine
Velut cognata genere
Et geminata specie
140
Nimis coniuncta permanent
Haec qui sectantur miseri,
Hoc uno distant uitio,
Quod unus horum malus est
Et ille alter pessimus.
145
Vnde, mi cara dignitas,
Tu quaeso, fili unice,
Sic ab alienis abstine,
Vt tua sanctis tribuas,
Illudque super omnia
150
Memor in corde retine,
Quod te iam sacerdotio
Praefiguratum teneo.
Hanc quaeso serua gratiam
Et illis cresce meritis,
155
Vt praelocuta populi
Vox caelo sacra ueniat.
Sanctum et primum omnibus
Nostrumque papam Iamblichum
Honora, corde dilige,
160
Vt diligaris postmodum;
Cui quidquid tribueris,
Tibi in Christo praeparas,
Haec recepturus postmodum,
Quae ipse seminaueris.