Martianus Capella de nuptiis Philologiae et Mercurii 7

Other sections


725.

Postquam conticuit prudens permensio terrae,

Innuba, sollertes curam quae instigat in artes,

Sic abacum perstare iubet, sic tegmine glauco

Pandere puluereum formarum ductibus aequor.

5

Altera tunc etiam gerularum accire iubetur

Germanam doctae, mundum quae admensa, sororis.

Nec mora digreditur. tunc rursus dia Voluptas

Ipsius aetheria Cylleni immurmurat aure:

"Cum doctas superis admirandasque puellas

10

Approbat Armipotens, tu optati lentus amoris

Gaudia longa trahis captumque eludis honorem?

Seria marcentem stupidant commenta maritum?

Talia complacita spectat fastidia uirgo,

Nec te cura tori, nec te puer ambit herilis,

15

Nec mea mella rapis? quaenam haec hymeneia lex est?

In Veneris sacro Pallas sibi uindicat usum;

Quam melius thalamo dulcis Petulantia feruit!

Casta maritalem reprimit Tritonia mentem

Et nuptae non aequa uenit; poscenda Dione est!

20

Conueniensque tibi potius celebrare Priapum."

 

726.

Licet urgeas Voluptas

Thalamos inire suadens,

Tamen exeret peritas

Breuis ambitus puellas.

5

Demumque nec iugalis

Cessator intricatus

Tardabo fulcra lecti,

Et siquid illa nostrae

Veneris feret Voluptas

10

Nec uobis abnegabo.

Furiis modo allubescat,

Et clam roseta paruae

Liliaque det papillae.

† ne nunc sensus iugalis

15

† ferat ista cura morsu

Et uulsa fellis atro

Laceros trahat capillos.

 

802.

Hos sat erit cursim numeros memorasse modosque,

Cetera Cecropias aequum perhibere cathedras,

Si tamen ullus inest nostris super halitus aris,

Aut rite in ueterem cultum replicantur abollae:

5

Me spatium admonuit iam claudere fatibus orsa,

Ne superum nostri capiant fastidia coetus,

Et uetus astrigero pellar Numeraria caelo."

Sic ait ac reticens propriori adiuncta sorori.