Martianus Capella de nuptiis Philologiae et Mercurii 6

Altre sezioni


566.

Tandem loquacis terminata paginae

Asserta cursim, quae tamen uoluminis

Vix umbilicum multa opertum fascea

Turgore pinguis insuit rubellulum.

5

Qui si probatur et caret fastidio,

Nonnulla promet, quae nouella texuit,

Deditaque fient, quae uetustas praeterit.

Sin sanna typhi naris imum torseris,

Pigebit arma horruisse caelites,

10

Formidinisque tunc locus mouebitur,

Siluane, falcem cum petis Saturniam.

At tu reclamans rhetorum <turbam> tuba

Clangore uerso Tulliana percrepans

In castra abibis, quo nec osor inuidens

15

Nec liuor ater te sequatur praecluem.

 

567.

Virgo armata decens, rerum sapientia, Pallas,

Aetherius fomes, mens et sollertia fati,

Ingenium mundi, prudentia sacra Tonantis,

Ardor doctificus nostraeque industria sortis,

5

Quae facis arbitrium sapientis praeuia curae

Ac rationis apex diuumque hominumque sacer nus,

Vltra terga means rapidi ac splendentis Olympi,

Celsior una Ioue, flammantis circulus aethrae,

Heptas in numeris, prior igni, tertia Luna,

10

Quam docto assimulant habitu qui agalmata firmant

Hinc nam tergeminae rutilant de uertice cristae,

Quod dux sanguineo praesulque corusca duello,

Vel tibi quod fulget rapiturque triangulus ignis.

Hinc tibi dant clipeum, sapientia quod regat orbem,

15

Vel rationis opem quod spumea proelia poscant

Hasta etiam uibrans penetrabile monstrat acumen

Lymphaseum magis est et scutum circulus ambit.

Hinc iam uernicomae frondent tibi munera oliuae

Artes cura uigil per te quod discat oliuo;

20

Glaucam dant uolucrem, quod lumina concolor ignis,

Tuque ignis flos es cluis et glaucopis Athene.

An mage noctiuidae tibi traditur alitis usus,

Quod uigil insomnes ducat sollertia curas?

Pectore saxificam dicunt horrere Medusam,

25

Quod pauidum stupidet sapiens sollertia uulgum.

Arcibus urbanis ueteres tibi templa sacrarunt,

Quod ratio amplificet (quodque est elatior) urbes.

Hinc te patre ferunt sine matris foedere natam,

Prouida consilium quod nescit curia matrum,

30

Consultisque uirum praesis; hinc dicta uirago.

O sacra doctarum prudentia fontigenarum,

Sola nouem complens, Musis mens omnibus una,

Deprecor: ad proprium dignata illabere munus

Inspirans nobis Graias Latiariter artes.

 

583.

Constitit attonito spectans stellantia uisu,

      Et decuit crinis puluereique pedes.

Ipsa etiam laeua sphaera fulgebat honora

      Assimilis mundo sideribusque fuit;

5

Nam globus et circi zonaeque ac fulgida signa

      Nexa recurrebant arte locata pari.

Tellus, quae rapidum consistens suscipit orbem,

      Puncti instar medio haeserat ima loco.

Hanc tener et uitreis circumuolitabilis auris

10

      Aer complectens imbrificabat aquis.

Quae tamen immenso, quo cingitur illa, profundo

      Interriuata marmore tellus erat.

Texerat exterior qui fulgit circulus ornis

      Aetheris astrifico lumina multa peplo.

15

Hinc nitidus rutilum Titan succenderat orbem.

      Moxque imitata pium lactea Luna diem.

Sic igitur furuae oculos splendescere noctis

      Cerneres ex auro ut sacra flamma micat.

Sic Cypris Oceani perfuso sidere lymphis

20

      Lucifero annuerat lumina tota suo.

Omnia compar habet paribus sub legibus ordo,

      Nec minus haec mira est quam domus alta deum.

Hanc mundo assimilem stupuit Trinacria tellus

      Archimedea astrificante manu.

25

O felix cura et mentis prudentia maior

      Corpore sub nostro aequiperasse Iouem.

 

704.

Dixerat, at Paphiae paulum contractior ore

Mora intricante laeditur

Nixaque mox famulis marcentia terga reclinat

Magis quod lassa pulchrior.

5

Hic dudum roseas inter resoluta puellas

Voluptas inquit anxia

"Vnde haec tam duris immitis rustica membris

Peregit orbis circulum

Et tantos montis, fluuios, freta, competa currens

10

†delere uenti taedia?

Hanc ego crediderim sentis spinescere membris

Neque hirta crura uellere;

Namque ita puluerea est agresti et robore fortis,

Iure ut credatur mascula".