98.
Sed purum astrificis caelum scandebat habenis
Nox reuocans merso fulgentia sidera Phoebo.
Ardua tunc senior succendit plaustra Bootes,
Et spiris toruo nituerunt astra Draconi;
5
Auratis etiam flagrans splendebat in armis,
Qui trahit aestifero fulgentem Sirion ortu,
Hoc quoque Nysiacis quod sparsum floribus ardet
Multiplici ambitum redimitur lumine sertum.
Virginis interea trepidas perlabitur aures
10
Fama Iouis, magno dum complet tecta boatu.
116.
Et iam tunc roseo subtexere sidera peplo
Coeperat ambrosium promens Aurora pudorem,
Cum creperum lux alma micat, gemmata Dione
Cum nitet, aurato uel cum fit Phosphoros astro.
5
Tunc candens tenero glaciatur rore pruina et
Matutina greges quatiunt in pascua caulas,
Languida mordaces cum pulsant pectora curae,
Et fugit expulsus Lethaea ad litora somnus.
117.
Scande caeli templa, uirgo, digna tanto foedere;
Te socer subire celsa poscit astra Iuppiter.
118.
Sidereos coetus et culmina sacra polorum
Nil iam coniciens numine fisa uide;
Olim disquirens nexos quid torqueat orbes,
Nunc praesul causas raptibus ipsa dabis.
5
Quae circos textura liget, quae nexio cludat,
Ambiat et quantos orbita curua globos,
Sidereos cursus quid cogat quidue retardet,
Quis Lunam flammet uel minuat radius,
Qui caelum stellet fomes et quanta reuoluat,
10
Quae sit cura deis uel modus aspicies.
119.
Semper complacitis amica Musis,
Cui Magnesia poculum fluenta
Et fons Gorgonei tulit caballi,
Vertex Aonidum uirens corollis
5
Cui frondet uiolas parante Cirrha;
Tu uatum mela dulcibus Camenis
Et scis Pindaream chelyn referre,
Te dictante fides sacrumque plectrum
Nouit Threicium sonare carmen.
10
O lux nostra, sacros probare cantus
Suesce atque organicis beare circis.
120.
Tandem laboris fructus aethram fulgidam
Diuumque sedes ac Iouis consortia
Prouecta carpis inditoque numine,
Cruenta dudum quae iugare rhytmica
5
Ac dissipare mixta sueta regula,
Mox quid iacente, quid iugata linea
Trigonus recuruet circulusque torqueat,
Melos probare ac tonos et crusmata
Artisque cunctas solita, quaeque caelitum
10
Possunt parare mente adacta culmina.
121.
Sueta cothurnatos scenis depromere cantus
Soccumque ferre comicum
Et reboare tua tulimus quae carmina cura
Melo fauente rhytmico:
5
Nunc tibi, uirgo, cano, spes atque assertio nostri,
Tenore uersa carminis.
Nam thalamum redimire iuuat, tu serta probato
Tuis placere ritibus.
Digna maritali semper uidearis Olympo
10
Decentiorque caelitum.
122.
Tu quae rhetorico clangere syrmate
Atque reum rabido absoluere pectore,
Quae nunc sensa ligans horrida nexibus
Soritas cumuli accessibus aggerans,
5
Nunc quid grammatica stringere regula,
Quid fandi ambiguis conterat ordinem
Sollers docticanis ludere censibus:
Nunc stellata poli conspice limina
Et candore sacro aetheris utere,
10
Quem uero pretium est noscere lumine.
123.
Caput artibus, inclita uirgo,
Cui panditur aula Tonantis,
Merito tibi subditur orbis
Rationibus ante repertus.
5
Sacra fulgura cur rutilescant,
Fragor intonet unde resultans.
Quid agat per aperta madorem
Modo nubibus imbrificatis,
Quid euntibus agmine nimbis
10
Reuocet nitidissima uerna <et>
Rotet omnia circulus anni
Properantia claudere saecla,
Quid habent rationis operta
Canimus tibi cognita soli.
124.
Laetor: honoris meritis conspicis astra, uirgo!
Hoc tibi sollers peperit ingenium labosque,
Ista peritis tribuit cura uigil lucernis.
Perdia pernoxque sacris namque operata chartis
5
† quidquid agentes Stoici praescia dant futuri
Semper anhelis docilis fomitibus tulisti.
Nam Sabaeorum rapidis quid uapor edat aris,
Fumida quid turicremis aura paret fauillis,
Omina uel certa ferant uocibus auguratis,
10
Intrepidis nec dubitans fatibus anteuortis.
125.
Virgo perite
Praeuia sortis,
Quae potuisti
Scandere caelum
5
Sacraque castis
Dogmata ferre,
Noscere semet
Quis ualuere,
Quisque uidentes
10
Lumine claro
Numina fati
Et Geniorum
Cernere uultus,
Quaeque Platonis
15
Pythagoraeque
Esse dedisti
Sidera mentes,
Tuque caducis
[Mortalibusque]
20
Nube remota
Cernere iusti
Numina caeli.
Iure senatum
Scande Tonantis,
25
Quam decet unam
Mercuriali
Foedere iungi.
126.
Beata uirgo, tantis
Quae siderum choreis
Thalamum capis iugalem
Ac sic fauente mundo
5
Nurus adderis Tonanti.
Ac cuius esse diui
Tibi contigit maritam?
Eius, meante penna
Qui solus astra mundi
10
Praeteruolans perexit
Rapidis uigil procellis,
Qui cum superna tranat
Freta, Tartarum recurrit.
Qui solus ante currum
15
Et candidos iugales
Alti potens parentis
Memorem ciere uirgam,
Qui fata succidentis
Reparat libens Osiris,
20
Sationibus grauari
Genitalibus repertis
Quem scit pater deorum;
Cui lacteam papillam
Gaudens dedit nouerca,
25
Cuius uigente uirga
Dirum stupet uenenum,
Cui uirus omne fanti
Orbem facit gemellum.
Est doctus ille diuum,
30
Sed doctior puella.
Nunc nunc beantur artes,
Quas sic sacratis ambo,
Vt dent meare caelo,
Reserent caducis astra
35
Ac lucidam usque ad aethram
Pia subuolare uota.
Per uos uigil decensque
Nus mentis ima complet,
Per uos probata lingua
40
Fert glorias per aeuum.
Vos disciplinas omnes
Ac nos sacrate Musas.
140.
Continuoque nouo solidantur membra uigore,
Et gracilenta perit macies, uis terrea cedit
Aethereumque uenit sine mortis legibus aeuum.
185.
Ignoti uis celsa patris uel prima propago,
Fomes sensificus, mentis fons, lucis origo,
Regnum naturae, decus atque assertio diuum,
Mundanusque oculus, fulgor splendentis Olympi,
5
Vltramundanum fas est cui cernere patrem
Et magnum spectare deum, cui circulus aethrae
Paret, et immensis moderaris raptibus orbis:
Nam medium tu curris iter dans solus amicam
Temperiem superis compellens atque coercens
10
Sidera sacra, deum cum legem cursibus addis.
Hinc est quod quarto ius est te currere circo,
Vt tibi perfecta numerus ratione probetur:
Nonne hac principio geminum tu das tetrachordum?
Solem te Latium uocitat, quod solus honore
15
Post patrem sis lucis apex, radiisque sacratum
Bis senis perhibent caput aurea lumina ferre,
Quod totidem menses, totidem quod conficis horas.
Quattuor alipedes dicunt te flectere habenis,
Quod solus domites quam dant elementa quadrigam.
20
Nam tenebras prohibens retegis quod caerula lucet,
Hinc Phoebum perhibent prodentem occulta futuri,
Vel quia dissoluis nocturna admissa, Lycaeum,
Te Serapin Nilus, Memphis ueneratur Osirim,
Dissona sacra Mithram Ditemque Horumque Typhonem,
25
Attis pulcher item, curui et puer almus aratri,
Hammon et arentis Libyes ac Byblius Adon.
Sic uario cunctus te nomine conuocat orbis.
Salue uera deum facies uultusque paterne,
Octo et sexcentis numeris, cui littera trina
30
Conformat sacrum mentis cognomen et omen.
Da pater aetherios mentis conscendere coetus
Astrigerumque sacro sub nomine noscere caelum.
219.
Transcursa, lector, parte magna fabula,
Quae tam morosis implicata ductibus,
Tenui lucernam palpitare lumine
Coegit instans innitens crepusculum,
5
Ac ni rosetis purpuraret culmina
Aurora primo et conuenustam halitu
Surgens fenestras dissecaret lumine,
Adhuc iugata compararet pagina
Quocumque ducta largiorem circulum.
10
Nunc ergo mythos terminatur; infiunt
Artes libelli qui sequentes asserent.
Nam fruge uera omne fictum dimouent
Et disciplinas annotabunt sobrias
Pro parte multa nec uetabunt ludicra.
15
Habes quid instet, si potestas caelitum
Faueantque Musae et chelys Latoia.