Sidonius Apollinaris carmina 16

Reference basis text: A. Loyen, 1960

Editing of the digital edition: S. Condorelli, 2009

Other sections


Phoebum et ter ternas decima cum Pallade Musas

Orpheaque et laticem simulatum fontis equini

Ogygiamque chelyn, quae saxa sequacia flectens

Cantibus auritos erexit carmine muros,

5

Sperne, fidis; magis ille ueni nunc spiritus, oro,

Pontificem dicture tuum, qui pectora priscae

Intrasti Mariae, rapiens cum tympana siccus

Israel appensi per concaua gurgitis iret

Aggeribus uallatus aquae mediasque per undas

10

Puluerulenta tuum clamaret turba triumphum;

Quique manum Iudith ferientem colla Olophernis

Iuuisti, exciso iacuit cum gutture truncus

Et fragilis ualido latuit bene sexus in ictu;

Expresso uel qui complens de uellere peluem

15

Inficiensque dehinc non tacto uellere terram

Firmasti Gedeona, tubis inserte canoris

Spiritus, et solo uenit uictoria cantu;

Quique etiam adsumptum pecorosi de grege Iesse

Adflasti regem, plaustro cum foederis arcam

20

Imponens hostis nullo moderante bubulco

Proderet obscaenum turgenti podice morbum;

Quique trium quondam puerorum in fauce sonasti,

Quos in Chaldaei positos fornace tyranni

Roscida combusto madefecit flamma camino;

25

Quique uolubilibus spatiantem tractibus alui

Complesti Ionam, resonant dum uiscera monstri

Introrsum psallente cibo uel pondera uentris

Ieiuni plenique tamen uate intemerato

Ructat cruda fames, quem singultantibus extis

30

Esuriens uomuit suspenso belua morsu;

Quique duplex quondam uenisti in pectus Helisei,

Thesbiten cum forte senem iam flammeus axis

Tolleret et scissam linquens pro munere pellem

Hispidus ardentes auriga intraret habenas;

35

Quique etiam Heliam terris missure secundum

Zachariae iusti linguam placate ligasti,

Dum faceret serum rugosa puerpera patrem,

Edita significans iusso reticere propheta,

Gratia cum fulsit, nosset se ut lex tacituram;

40

Quique etiam nascens ex uirgine semine nullo,

Ante ullum tempus deus atque in tempore Christus,

Ad corpus quantum spectat, tu te ipse creasti;

Qui uisum caecis, gressum quoque reddere claudis,

Auditum surdis, mutis laxare loquelam

45

Suetus ad hoc etiam uenisti, ut mortua membra

Lecto, sandapila, tumulo consurgere possint;

Quique etiam poenas suscepta in carne tulisti,

Sustentans alapas, ludibria, uerbera, uepres,

Sortem, uincla, crucem, clauos, fel, missile, acetum,

50

Postremo mortem, sed surrecturus, adisti,

Eripiens quidquid ueteris migrauerat hostis

In ius per nostrum facinus, cum femina prima

Praeceptum soluens culpa nos perpete uinxit;

(Qui cum te interitu petiit nec repperit in te

55

Quod posset proprium conuincere, perdidit omne

Quod lapsu dedit Eua suo; chirographon illud,

Quo peruasus homo est, haec compensatio rupit.

Expers peccati pro peccatoribus amplum

Fis pretium ueteremque nouus uice faenoris Adam,

60

Dum moreris, de morte rapis. Sic mortua mors est,

Sic sese insidiis quas fecerat ipsa fefellit;

Nam dum indiscrete petit insontemque reosque,

Egit, ut absolui possent et crimine nexi);

Quique etiam iustos ad tempus surgere tecum

65

Iussisti cineres, cum tectis tempore longo

Irrupit festina salus infusaque raptim

Excussit tumulis solidatas uita fauillas:

Da Faustum laudare tuum, da soluere grates,

Quas et post debere iuuat. Te, magne sacerdos,

70

Barbitus hic noster plectro licet impare cantat.

Haec igitur prima est uel causa uel actio laudum,

Quod mihi germani, dum lubrica uoluitur aetas,

Seruatus tecum domini per dona probatur

Nec fama titubante pudor; te respicit istud

75

Quantumcumque bonum; merces debebitur illi,

Ille tibi. Sit laus, si labi noluit, eius;

Nam quod nec potuit, totum ad te iure redundat.

Praeterea quod me pridem Reios ueniente,

Cum Procyon fureret, cum solis torridus ignis

80

Flexilibus rimis sitientes scriberet agros,

Hospite te nostros excepit protinus aestus

Pax, domus, umbra, latex, benedictio, mensa, cubile.

Omnibus attamen his sat praestat quod uoluisti

Vt sanctae matris sanctum quoque limen adirem.

85

Derigui, fateor, mihi conscius atque repente

Tinxit adorantem pauido reuerentia uultum;

Nec secus intremui quam si me forte Rebeccae

Israel aut Samuel crinitus duceret Annae.

Quapropter te uel uotis sine fine colentes

90

Affectum magnum per carmina parua fatemur.

Seu te flammatae Syrtes et inhospita tesqua

Seu caeno uiridante palus seu nigra recessu

Incultum mage saxa tenent, ubi sole remoto

Concaua longaeuas adseruant antra tenebras;

95

Seu te praeruptis porrecta in rupibus Alpis

Succinctos gelido libantem caespite somnos,

Anachoreta, tremit (quae quamquam frigora portet,

Conceptum Christi numquam domat illa calorem),

Qua nunc Helias, nunc te iubet ire Iohannes,

100

Nunc duo Macarii, nunc et Paphnutius heros,

Nunc Or, nunc Ammon, nunc Sarmata, nunc Hilarion,

Nunc uocat in tunica nudus te Antonius illa

Quam fecit palmae foliis manus alma magistri;

Seu te Lirinus priscum complexa parentem est,

105

Qua tu iam fractus pro magna saepe quiete

Discipulis seruire uenis uixque otia somni,

Vix coctos capture cibos abstemius aeuum

Ducis et insertis pinguis ieiunia psalmis,

Fratribus insinuans quantos illa insula plana

110

Miserit in caelum montes, quae sancta Caprasi

Vita senis iuuenisque Lupi, quae gratia patrem

Mansit Honoratum, fuerit quis Maximus ille,

Vrbem tu cuius monachosque antistes et abbas

Bis successor agis, celebrans quoque laudibus illis

115

Eucherii uenientis iter, redeuntis Hilari;

Seu te commissus populus tenet et minor audet

Te medio tumidos maiorum temnere mores;

Seu tu sollicitus curas qua languidus esca

Quaue peregrinus uiuat, quid pascat et illum,

120

Lubrica crura cui tenuat sub compede carcer;

Seu mage funeribus mentem distractus humandis,

Liuida defuncti si pauperis ossa uirescant,

Infastiditum fers ipse ad busta cadauer;

Seu te conspicuis gradibus uenerabilis arae

125

Contionaturum plebs sedula circumsistit,

Expositae legis bibat auribus ut medicinam:

Quidquid agis, quocumque loci es, semper mihi Faustus,

Semper Honoratus, semper quoque Maximus esto.

1

 cf. Ennod. carm. 1, 9, 12 Hartel: Phoebum et ter ternas dixerunt esses sorores