1.
Tu quem psallentem thalamis, quem matre Camena
Progenitum perhibent, copula sacra deum,
Semina qui arcanis stringens pugnantia uinclis
Complexuque sacro dissona nexa foues
5
(Namque elementa ligas uicibus mundumque maritas
Atque auram mentis corporibus socias,
Foedere complacito sub quo natura iugatur,
Sexus concilians et sub amore fidem)
O Hymenaee decens, Cypridis qui maxima curas
10
Hinc tibi nam flagrans ore Cupido micat
Seu tibi quod Bacchus pater est placuisse choreas,
Cantare ad thalamos seu genetricis habes,
Comere uernificis florentia limina sertis
Seu consanguineo Gratia trina dedit:
15
Conubium diuum componens Calliopea
Carminis auspicio te probat annuere.
21.
Anxia cum trepidis nutat sententia rebus,
Fluctuat incertis aut sors ignota futuris,
Consultet mortale genus, quodque indiga ueri
Cura facit dubium uel spes incerta fatigat;
5
At nobis praescire uacum est, cunctatio nulla est:
Quod superi uoluere licet; de pectore fixis
Praeoptare caret, si quod placet atque necesse est.
Sed tibi non quia dum uenit mansura uoluntas,
Consilium uis ferre meum: sic semper ab omni
10
Velle capis socium, faciunt atque addita mentem
Est igitur prisci generis doctissima uirgo
Conscia Parnaso, cui fulgent sidera coetu,
Cui nec Tartareos claustra occultare recessus,
Nec Iouis arbitrium rutilantia fulmina possunt;
15
Fluctigena spectans qualis sub gurgite Nereus,
Quaeque tuos norit fratrum per regna recursus,
Peruigil immodico penetrans arcana labore,
Quae possit docta totum praeuertere cura,
Quod superis praescire datum. quin crebrius in nos
20
Ius habet illa, deos urgens in iussa coactos,
Et quod nulla queat superum temptare potestas,
Inuito scit posse Ioue. stent ardua magno,
Alterutrum cumulat parilem meruisse iugalem.
24.
Certum est, Lauripotens decusque diuum,
Nostrum ex contiguis uenire pectus
Et quicquid socium ciere numen
Iunctus compererim probare rerum.
5
Sed numquam mage uelle disparamus
Et fit collibitum manere iussis,
Quam cum Deliaco meare fatu
Cura atque arbitrio monemur isto.
Hunc quippe ambiguum nefas putamus,
10
Et quaecumque fuit, perit uoluntas.
Quocirca officio decentiore
Paret praecluibus libens profatis
Arcas in thalamos uenire iussus.
Sed tu Delie, quo Tonantis exstet
15
Compar propositum uolensque nutus,
Instes; nam solitus ciere pectus
Et praeuersa uigil monere sensa
Illum contribuas fauere iussis,
Et coeptis sacra fulserit uoluntas.
31.
Possem minore ambigens fiducia
Solum Tonantem pignoris pro foedere
Bupaeda uixdum uel paterna contremens
Praecepta adire, ni iugata caelitum
5
Omen pararent prosperum consortia,
Tabensque diuum nunc moneret nexio.
Iunone thalamos quis rogare conscia
Nollet deorum, cum futura Pronuba
Eadem profecto quaeque suffragabitur?
10
Iugalis ergo blanda nutus praestrue
Nostrisque Suada quo allubescat nisibus.
Te nunc parentem principemque maximum
Fatumque nostrum (quippe Parcarum chorus
Humana pensat, tuque sortem caelitum,
15
Tuumque uelle est ante praescientias,
Ac mente gestas, quicquid instabit deis;
Cuiusque nutu gignitur necessitas,
Futura cuius illigat decretio;
Instatque, quicquid uelle uel serum potes)
20
Te te igitur illo, quo benignus numine es,
Deposco, caeli blanda temperatio
Piumque culmen, iure qui diuum pater,
Concede proli, quo nepotum prouehat
Numerum, supernis astra quem uibrant polis;
25
Maiae tuumque flagitat pignus sacrum,
Thalamis iugetur uirginis doctissimae.
Sed te parentis cura si stringit pia,
Par est deorum conuoces coetum potens
Conubium ipsa sanciens cum coniuge,
30
Quo prolis exstent lege supera nuptiae
Perpesque uinclum caelitum signet decor.
91.
Ni nostra, astrigeri, nota benignitas
Conferre arbitrium cogeret intimum
Et quicquid tacito uelle fuit satis
Id ferre in medium collibitum foret,
5
Possem certa meis promere ductibus,
Nec quisquam illicitis tollere nisibus
Concertans cuperet iussa deum patris.
Sed tristis melius censio clauditur,
Atque infanda premit sensa silentium,
10
Ne uulgata ciant corda doloribus.
At, cum laeta patrem promere gaudia
Et certo deceat foedere pignora
Palam perpetuis iungere nutibus,
Cassum est nolle loqui sensa decentia.
15
Vobiscum ergo, dei, grata propinquitas,
Conferre studium est uota propaginis.
Aequum quippe puto foedere caelitum
Quae sectanda forent orsa probarier.
Nostis Maiugenam pignoris incliti
20
In nostris merito degere sensibus.
Quae nec frustra mihi insita caritas,
Vt sueuit patria stringere pectora.
Nam nostra ille fides, sermo, benignitas
Ac uerus Genius, fida recursio
25
Interpresque meae mentis, ho noys sacer.
Hic solus numerum promere caelitum,
Hic uibrata potest noscere sidera,
Quae mensura polis, quanta profunditas,
Qualis sit numerus marmoris haustibus
30
Et quantos rapiat margine cardines,
Quaeque elementa liget dissona nexio,
Perque hunc ipse pater foedera sancio;
Sed forsan pietas sola recenseat,
Auae parens probitas munera pensitet:
35
Qui Phoebi anteuolans saepe iugalibus
In sortem famuli nonne relabitur?
Hic quoque sic patruis seruit honoribus,
Vt dubium, proprium quis mage uendicet.
Illum conubio rite iugarier
40
Suadent emeritis saecla laboribus,
Et robur thalamos flagitat additum.
At uirgo placuit docta quidem nimis
Et compar studio, sed cui terreus
Ortus, praepositum in sidera tendere;
45
Plerumque et rapidis praeuolat axibus
Ac mundi exsuperat saepe means globum.
Cunae ergo officiant quo nihil editae?
Censendum, superi! quique crepundia
Terris recolitis uestra tenerier,
50
Quae occultant adytis sacra latentibus.
Iungantur paribus, nam decet, auspicis,
Et nostris cumulent astra nepotibus!