Maxima pars lapsis abiit iam mensibus anni,
Quo scripta est uersu pagina nulla tuo.
Quae tam longa tibi peperere silentia causae?
Quisue dolor maestum comprimit ingenium?
5
Quamquam et iam grauibus non absint carmina curis,
Et proprios habeant tristia corda modos:
Ac si te fracti perstringunt uulnera mundi,
Turbatumque una si rate fert pelagus;
Inuictum deceat studiis seruare uigorem.
10
Cur mansura pauent, si ruitura cadunt?
O felix cui tanta Deo tribuente facultas
Contigit, ut tali tempore liber agat!
Quem non concutiat uicina strage ruina,
Intrepidum flammas inter et inter aquas?
15
Nos autem tanta sub tempestate malorum,
Inualidi passim caedimur et cadimus.
Cumque animum patriae subiit fumantis imago,
Et stetit ante oculos quidquid ubique perit,
Frangimur, immodicis et fletibus ora rigamus:
20
Dumque pios agimus, uertimur in querulos.
Nec parcunt quidam turbatam incessere mentem;
Linguarum et iaculis saucia corda petunt.
Dic (aiunt) causas, qui rerum hominumque labores
Arbitrio credis stare regique Dei:
25
Quo scelere admisso, pariter periere tot urbes.
Tot loca, tot populi, quid meruere mali?
Si totus Gallos sese effudisset in agros
Oceanus, uastis plus superesset aquis
Quod sane desunt pecudes, quod semina frugum,
30
Quodque locus non est uitibus, aut oleis;
Quod fundorum aedes uis abstulit ignis et imbris,
Quarum stare aliquas tristius est uacuas:
Si toleranda mali labes, heu! caede decenni
Vandalicis gladiis sternimur et Geticis.
35
Non castella petris, non oppida montibus altis
Imposita, aut urbes amnibus aequoreis,
Barbarici superare dolos atque arma furoris
Eualuere omnes, ultima pertulimus.
Nec querar exstinctam nullo discrimine plebem,
40
Mors quoque primorum cesset ab inuidia.
Maiores anni ne forte et nequior aetas,
Offenso tulerint quae meruere Deo:
Quid pueri insontes, quid commisere puellae,
Nulla quibus dederat crimina uita breuis?
45
Quare templa Dei licuit popularier igni?
Cur uiolata sacri uasa ministerii?
Non honor innuptas deuotae uirginitatis,
Nec texit uiduas relligionis amor.
Ipsi desertis qui uitam ducere in antris
50
Suerant, laudantes nocte dieque Deum,
Non aliam subiere necem, quam quisque profanus:
Idem turbo bonos sustulit atque malos.
Nulla sacerdotes reuerentia nominis almi
Discreuit miseri suppliciis populi:
55
Sic duris caesi flagris, sic igne perusti,
Inclusae uinclis sic gemuere manus.
Tu quoque puluereus plaustra inter et arma Getarum
Carpebas duram, non sine fasce, uiam;
Cum sacer ille senex plebem, usta pulsus ab urbe,
60
Ceu pastor laceras duceret exul oues.
Verum haec sub belli sileantur turbine gesta,
Confusis quoniam non fuit ordo malis.
Forte etenim placidas res mundi, et tempora pacis,
Arbitra dignetur cernere cura Dei.
65
Si cunctos annos ueterum recolamus auorum,
Et quidquid potuit nostra uidere dies;
Maximus iniustis locus inuenietur in orbe,
Oppressis autem pars prope nulla bonis.
Qui fuerit uiolentus, atrox, uersutus, auarus;
70
Cuius corde fides cesserit, ore pudor,
Hunc omnes mirantur, amant, reuerentur, honorant,
Huic summis fasces, huic tribuentur opes.
Quod si quis iustus castam et sine crimine uitam
Dissimili studio ducere maluerit,
75
Hic inhonorus, inops, odium iuuenumque senumque,
In totis mundi partibus exul agit.
Impius exsultat maturis integer annis,
Carpere non cessant ulcera dira pium.
Falsa ualent in iudiciis, et uera laborant,
80
Insontes sequitur poena, salusque reos.
Ignorata piis illudit adultera sacris,
Blasphemus templi limina tutus adit.
Quae si cura Dei celsa spectaret ab arce,
Resque ageret nostra sub dicione sua;
85
Aut non effugerent ultrices crimina poenas,
Aut uirtus terris sola reperta foret.
Talia cum facilis uulgi spargantur in aures,
Quam multis rudibus lingua maligna nocet!
Nec tantus dolor est Scythicis consumier armis,
90
Quantus ab infidis cordibus ista seri.
Prome igitur sanctis caelestia tela pharetris;
Et medicis hostem confice uulneribus.
Forte aliqui poterunt errorum euadere noctem,
Inque uiam, uisa luce, referre pedem,
95
At ne sermo moram patiatur ab impare uersu,
Heroi numeris porrige pentametrum.
Ista quidem melius diuinis edita libris
Cognoscenda forent, ubi legis in aequore aperto,
Promptum esset uentis dare libera uela secundis.
100
Sed quoniam rudibus metus est intrare profundum,
In tenui primum discant procurrere riuo,
Qua iacet extremo tellus circumdata ponto,
Et qua gens hominum diffusa est corpore mundi
Seu nostros annos, seu tempora prisca reuoluas,
105
Esse omnes sensere Deum, nec defuit ulli
Auctorem natura docens: et si impius error
Amisit, multis tribuens quod debuit uni;
Innatum est cunctis genitorem agnoscere uerum.
Hic auctore carens, et tempore, permanet idem
110
Semper, et immensum non saecula nec loca claudunt.
Hic nullis mundi causis exstantibus, in se
Quidquid uellet habens, cum uisum est, omnia solus
Condidit ut uoluit, formas, numerosque, modosque,
Et genera, et uitas statuens et semina rebus.
115
Quidquid inest caelo, quidquid terraeque marique,
Quidquid quocumque est in corpore, siue animatum.
Siue expers animae, calida, umida, frigida, sicca,
Vno exstant auctore Deo: qui diuite Verbo,
(Quod Deus est) rerum naturas, atque elementa
120
Protulit, et summis opifex intentus et imis.
Quod uero aduersis compugnant condita causis,
Atque aliis alia obsistunt, contraria discors
Omnia motus alit; dumque illi occurritur illo,
Vitalem capiunt cuncta exagitata uigorem:
125
Quae uel pigra situ, uel prono lubrica lapsu,
Aut cursu instabili, stabili aut torpore perirent.
Mollia sic duris, sic raris densa resistunt,
Et liquidis solida, et tardis uelocia, claro
Obscurum obiectum, et dulci contendit amarum,
130
Nec mihi fas dixisse aliquid non rite creatum,
Aut ullas ausim mundi reprehendere partes:
Cum sator ille operum teneat momenta suorum,
Et carptim uarios in totum temperet usus.
Denique quidquid obest, aut causa, aut tempore uerso
135
Prodest: et gemino subsistunt cuncta periclo.
Frigora perpessus, solem cupit: ustus ab aestu
Inter hyperboreas mauult algere pruinas.
Iniusto pluuiam metuit sub fasce uiator,
Quam poscit uotis sitienti rusticus agro.
140
Caeruleos angues timor isti est uisere; at illi
Intrepida excoctis oneratur mensa chelydris.
Quod si forte lupos, lyncasque, ursosque creatos
Displicet, ad Scythiae proceres regesque Getarum
Respice; queis ostro contempto, uellere Serum,
145
Eximius decor est tergis horrere ferarum.
Singula sectari longum est: sed munere Christi
Scire datum, quod alit tellus, quod in aequore uiuit,
Quidquid in arboribus, quidquid uariatur in herbis,
In laudem auctoris, certis subsistere causis.
150
At quae sola nocent, eadem collata mederi.
Est igitur Deus, et bonus est, et quidquid ab illo
Effectum est, culpa penitus uacat, atque querela.
Omnem autem hanc molem mundi qui condidit, ipse
Et regit, utque nihil non ortum sumpsit ab illo;
155
Sic nihil est quod stare queat, factore remoto.
Nam qui pigra Deo dant otia, credo, uerentur
Ne curae intentum uigiles durique labores
Conficiant, et tanta simul non explicet unus.
O mersi in tenebras, diuinique ignis inanes,
160
Et plus corporeis oculis quam mente uidentes:
Qui uestrae aeternum naturae et condicioni
Audetis conferre Deum: cui si quid amatis
In laudem praui adicitis, uestrisque beatum
Creditis esse bonis, aut ulla incommoda ferre.
165
An quia cum magnas urbes, populosque tenetis
Sub uestro imperio, miserum est insomnibus aegram
Partiri curis in multa negotia mentem;
Cumque graues trepidis incumbant undique causae,
Non fert urgentes industria uicta labores:
170
Et si animis aegris depulsa est sollicitudo,
Blanda uoluptatem requies creat otia nactis:
De Domino hoc sentire pium est, quem semper eundem
Nil grauat, ex toto nil occupat? Effluit aetas,
Ac uenit, et spectant genita et gignentia finem:
175
Ille manet, simul acta tenens et agenda, futuris
Vlterior, tum praeteritis prior: omnibus unus
Praesens, et solus, sine tempore tempora condens.
Vtque aeui spatia ac numeros praecedit, et exit,
Sic nullo immensus cohibetur fine locorum
180
Nilque adeo est magnum, quod non certus modus arcet:
Et caelum, et terras, et totum denique mundum
Limes habet: meta est altis, et meta profundis.
Sed nusquam non esse Dei est, qui totus ubique,
Et penetrat mundi membra omnia liber, et ambit.
185
Haec igitur uis sola potest moderamina rerum
Diuidere, et placidis eadem persistere curis:
Quam non effugiant cita, nec remorantia tardent;
Quae numquam ignara, numquam longinqua, nec ullis
Translata accedens regionibus, absit ab ullis:
190
Nec de noscendis egeat manifesta doceri.
Haec testis rerum tacita audiat, abdita cernat:
Det uitas, adimatque datas, pereuntia saluet,
Deiecta attollat, premat ardua, proroget annos
Et minuat, mutet corda, et peccata remittat.
195
Sed qui uirtutem concedunt omnipotentis
Forte uoluntatem demant: et magna regentem,
Curam hominis renuisse putent, in tempora nati
Exigua, et uaria sub tempestate relicti.
Quo uos sponte iuuat cadere, oblitosque parentis,
200
In pecudum genus, et sortem transire ferarum?
Incomperta latent naturae exordia nostrae:
Aut spem propositam in Christo praesentia turbant?
Parcite sublimes aeternae gentis honores
Degeneri uiolare metu: potiusque relictum
205
Immortale decus, superato apprendite caelo.
Nota uia est, Christo cunctis reserante magistro,
Qui uocat, et secum nos deducturus, et in se.
Ac ne uaniloqui spondere incerta putemur:
Res monet a primis aperire parentibus ortum
210
Humani generis, causasque euoluere uitae
Amissae, et rursus, Christo donante, receptae.
Dispositis rebus, totum iam conditor orbem
Fecerat, et pulchra uernabat origine mundus.
Iam sol dimensis in tempora cursibus ibat,
215
Lunaque cum stellis praebebat lumina nocti:
Iam pecudes tellus, iam pisces pontus alebat,
Et liquidum uolucres innabant aera pennis:
Sed quod diuina posset ratione potiri,
Nondum erat in terris animal: dedit optimus Auctor
220
Hoc homini speciale decus, cumque omnia uerbo
Conderet, hunc manibus, quo plus genitoris haberet,
Dignatur formare suis: substantia duplex
Iungitur, inque unam coeunt contraria uitam.
Namque anima ex nullis, ut cetera, gignitur, expers
225
Interitus, nisi quod Domino cruciabilis uni est,
Et rea ferre potest poenam, sub nomine mortis,
Terrenamque illapsa domum, dat uiuere secum
Consortem, et pariter diuinum haurire uaporem.
Nec quia dissimilis rerum natura duarum est,
230
Dispar condicio est: manet exitus unus utrumque:
Seu potior iuri subdatur posterioris,
Seu se maioris uirtuti infirmior aequet.
Est etenim ambarum uinci, est et uincere posse,
Proficere, et minui; regnare, et perdere regnum.
235
Non quia plus cuiquam, minus aut in origine causae
Nascendi attulerint, aut ulla externa creatos
Vis premat, ignarosque agat in discrimina morum,
Sed quia liber homo, et sapiens, discernere rectis
Praua potest, in se intus habens discrimina rerum,
240
Iusque uoluntatis, quo temperat arbitrium mens.
Si tamen ancipitis caeca inter proelia uitae,
Non de se tumeat; sed uotis tuta modestis,
Inde putet totum posse, unde accepit et esse.
Insita sic nobis patriae uirtutis imago est,
245
Longo iustitiae quae multum exercita cultu,
Ceu speculo lumen diuinum imitata referret.
Cumque bonis positum transisset in artibus aeuum,
Aeternam uictrix arcem mansura teneret.
Totaque res effecta Dei, iam nulla subiret
250
Proelia, nec trepide secum decerneret in se,
Nec uellet quod mox nollet, uoluisse, timere,
Ignorare, optare, pati iam nescia: nullis
Crescere egens cumulis, nullisque obnoxia damnis.
Et quo promissis adsit fiducia magnis,
255
Ac spes propositae sit non incerta coronae:
Munere praesentis uitae documenta futurae
Sumit homo, et dandis confidere discit adeptis.
Huic caeli uolucres, et cuncta animalia terrae
Subiecta: et pisces quos nutrit pontus et amnes;
260
Huic solis lunaeque uices, et sidera noctis
Nosse datum, numerisque dies comprendere et annos,
Scire potestates herbarum, et nomina rebus
Indere, et ingenium uarias augere per artes.
Hunc potiorem unum cunctis spirantibus, uni
265
Subiectum seruire Deo; nec corporea ui,
Sed rationis ope, praefortibus imperitare.
Quod si quis non totus homo haec extendere uerbis
Me putat, et nondum sese cognouit in istis;
Audiat a primis distare parentibus actum
270
Per delicta genus, multa et rubigine morum
Corrupti exiguum semen superesse uigoris.
Vtque suae tantum naturae discat honorem;
In summum sancti generis redeat caput, et se
Aestimet a manibus Domini, afflatuque regente,
275
Qualis Adam nondum terram damnatus in istam,
Et liber culpae, paradisi diuitis orbem
Cultarum locuples uirtutum fruge tenebat.
Cui cum tanta Deus largitus dona fuisset,
Viperei populi princeps inuidit, et alta
280
Deiectus regione poli (quia summa tenere
Non nisi pura potest bonitas), maiora nocendi
Concepit uerso mutatus corde uenena.
Qui possessorem tantarum deliciarum,
Mandato exclusum quia nouerat arbore ab una,
285
Perpulit a uetitis pomum decerpere ramis,
Queis inerat recti et praui experientia maior
Tunc dicione hominis, quia nondum acceperat hanc uim
Qua posset uitanda suo sine nosse periclo.
His illata dolis, hoc crimine nata subegit
290
Mors hominem, culpa in cunctos manante minores:
Quae semel antiqua pulsos uirtutis ab arce,
Non uno tantum transfuso errore parentum
Implicuit: sed cum populis nascentibus aucta,
Multiplicem lata porrexit strage ruinam.
295
At quamquam immissa regnaret morte peremptos;
Nulla tamen placitos Domino non edidit aetas,
Cunctaque diuersos habuerunt saecula iustos:
Quos licet ob meritum uitae bona multa manerent,
In mortem uitiata tamen natura trahebat,
300
Non prius a primi uinclo absoluenda parentis,
Quam maiestate incolumi generatus in ipsa,
Destrueret leti causas et semina Christus.
Cuius perpetuam cunctis assistere curam,
Promptum est exemplis ab origine nosse petiti.
305
Non latet hanc sanctis onerans altaria sacris
Iustus Abel, qui primitiis ouium grege lectis,
Conuertit Domini sincera in munera uultum:
Nec fallit specie deuota relligionis
Dona Cain reprobanda dicans, cui uirus amarum
310
Inuidia in fratrem succenso felle coquebat.
Nec reuocare ferum Dominus sermone benigno
Abstinuit: quantumque nefas strueretur ab ipso
Ingessit, formamque dedit qua uincere sese
Posset, et insanae regnaret fortior irae.
315
Sed concepta semel facinus crudele peregit
Impietas, scelere immergens primordia mundi.
At numquid placitum sibi iustum a caede nefanda
Non potuit seruare Deus? Sed finis acerbi
Occasum potior uita est tribuenda corona
320
Immodico aeterni superabant pondere honoris.
Quid, cum uiuentem de terris transtulit Enoch,
Spernebat terrena Deus? Namque omnibus illud
Proderat exemplum, quo mortis terror abiret,
Spemque inconcussam caperet substantia carnis.
325
Sic alio post multa aeuo documenta minores
Propositae in Christo meruerunt sumere uitae,
Cum raptum ignitis per inane iugalibus Helim
Scandentem rutilo uiderunt aethera curru.
An aberat tum cura Dei, cum effusa per omnes
330
Gens hominum culpas, penitus pietate relicta,
Dira toris uetitis generaret monstra gigantas
Illa quidem mundi exilium praefata futurum,
Tempora larga dedit, queis in meliora reducti
Mortales, scelerum seriem uirtute piarent.
335
Cumque nefas placitum toto persisteret orbe,
Nec nisi diluuio deleri crimina possent,
Sola Noe seruata domus; quae libera cladis,
Conclusis paribus spirantum de genere omni,
Vnde forent uacuis reparanda animalia terris,
340
Illaesa, mundo pereunte, superfuit arca.
Non quia non alius populus Deus edere posset:
Sed multis fractus morbis, ut semine ab ipso
Idem homo in Christi corpus nascendo ueniret:
Vtque Deo iusto meritorum iudice, partam
345
Nossemus requiem sanctis in clade malorum.
Nonne etiam in nostram Domini iam tum miserentis
Progeniem tendebat amor, cum credulus Abram
Multorum, pariente fide, genitor populorum
Promissum genus innumeris censebat in astris?
350
Aut cum in Pentapolim descenderet igneus imber,
Nonne prius multo dilata examine uenit
Iudicis ira Dei, qui promptus parcere, nullas
Inuenit causas ueniae; deque omnibus unum
Dissimilem Sodomis incesta in plebe repertum
355
Exemit, paruique dedit dominum oppiduli Loth?
Cum uero Aegyptum Chananaeaque regna teneret
Dira fames, totos septem toleranda per annos,
Praestruitur certe patriarchis causa mouendis,
Et domus externos inter placitura paratur,
360
Quae blande foueat populi incrementa futuri,
Mystica dum Ioseph prodentem somnia fratres
In seruum uendunt pretio, falluntque parentem;
Dum castum dominae petulantia carcere damnat;
Dum rex obscuri narrato aenigmate somni,
365
Exemptum uatem dignatur honore secundo;
Dumque piis traducta dolis Hebraea iuuentus,
Gaudet adoratum uenia cognoscere fratrem.
Qui cum multa insons ferret mala, nonne remotum,
Resque hominum dedignantem potuisset inepto
370
Incusare Deum questu, nisi cuncta profundis
Iudice sub iusto scisset decurrere causis?
Quae licet infidas soleant confundere mentes;
Non possunt turbare pias, quia tempore in isto
Haec posita est uirtus, ut libertate potitos,
375
Exiguo in spatio, iusti patiantur iniquos,
Quos Deus ipse modo dilata sustinet ira.
Si gens cara Deo, et saeuo suspecta tyranno,
Iniustum imperium regis tolerabat acerbi;
Maestarum et matrum fetu potiore necato,
380
Condensas iussos lateres praebebat ad urbes,
Vt durus labor, et saeuae inclementia mortis,
Omnes terribilis populi consumeret annos.
Sed non ista Deo patribus illata remoto,
Ipse docet, curamque sibi probat esse suorum,
385
Nam iubet electum Pharaoni edicere Mosen,
Vt sinat Aegypto Domini discedere plebem.
Ni faciat, multis plectenda superbia plagis,
Sentiet excitam quae regni uis habet iram.
Ille quidem quoties patitur caelestia tela,
390
Cedit, et obsequium simulat; sed clade remota,
Duratur parcente Deo, causas pereundi
Impius inde trahens, quo posset habere salutem
Donec ui uictus laxat fera iura tyrannus,
Ditia barbaricis et Moses agmina gazis,
395
Promouet, insigni sulco monstrante columna
Per deserta uiam: quae formam in tempus utrumque
Temperat, alterna ut tribuat uice commoda castris,
Luce tegens, et nocte regens, eadem ignis et umbra,
Discutiens flammis tenebras, et nube calores.
400
Quid loquar et trepidis patribus cum incumberet hostis,
Diuisum pelagus, solidoque rigore ligatas
Instar montis aquas, uacuo cessisse profundo;
Quaque gradum illaesa tulerant tot millia plebis,
Oppressum Aegypti populum coeuntibus undis?
405
Omnis enim auctori seruit natura potenti,
Quaeque ad opem cedunt, eadem famulantur ad iram.
Sed mihi nec uacuum cunctas percurrere formas
Virtutum, et gestis oris non aequa facultas.
Nam quis tantarum euoluat miracula rerum,
410
Mannae imbrem, et cunctos in caeli pane sapores,
Siccae rupis aquam, et dulcorem fontis amari,
Aut inter deserta actos denos quater annos,
Nec membris nocuisse aeuo, nec uestibus usu?
Legis in exemplum iuuat ire, et quaerere ab ipsis
415
Qui curam Domini remouent, an tempore ab illo
Coeperit humanas in uitae foedera mentes
Informare Deus; nec per tot saecula mundi
Permotus uitiis, tunc ius perscripserit aequum.
Ite, ipsi in uestrae penetralia mentis, et intus
420
Incisos apices, ac scripta uolumina cordis
Inspicite, et genitam uobiscum agnoscite legem.
Nam quis erit, modo non pecus agri, aut belua ponti,
Qui uitiis adeo stolide oblectetur apertis,
Vt quod agit, uelit ipse pati? Mendacia fallax,
425
Furta rapax, furiosum atrox, homicida cruentum
Damnat, et in moechum gladios distringit adulter.
Vnus enim pater est cunctorum, et semine recti
Nemo caret, similisque omnes produxit origo.
Vnde etenim, nondum descripta lege, fuerunt
430
Qui placidum sanctis agerent in moribus aeuum;
Nec summi patris ignari, nec iuris egeni.
Ergo omnes una in uita cum lege creati
Venimus, et libris gerimus, quae condita libris.
Nec noua cura fuit nostri, cum tradita Mosi
435
Littera praesenti damnaret crimina poena.
Sed super adiecta est generi custodia sancto;
Qua memor in patriae fidei perstaret honore,
Et promissorum Domini succederet haeres.
Cum tamen et quoscumque eadem sub sacra liceret
440
Ire, nec externos arcerent limina templi:
Cumque Dei monitu caneret uentura prophetae,
Saepe etiam ad uarias gentes sint multa locuti.
Sic regina Austri cupidis, Salomonis ab ore,
Auribus eloquium Domini uenerata trahebat.
445
Sic Niniue monitis Ionae sub tempore cladis
Credidit: et tribus in luctu ieiuna diebus,
Promeruit morum excidio consistere regno.
Verum ne longo sermone moremur in istis,
Quae sparsim uarieque suis sunt edita saeclis:
450
Neue quod in parte est, in toto quis neget esse,
Dum solidam Domini diuisa negotia curam
Velant, et nulla accipitur quae rara uidetur;
Dicite quem populum, qua mundi in parte remotum,
Quosue homines, cuius generis, uel condicionis
455
Neglexit saluare Deus. Vir, femina, seruus,
Liber, Iudaeus, Graecus, Scytha, Barbarus, omnes
In Christo sumus unum: non persona potentis,
Nec domini, regisue prior; distantia nulla
Luminis unius, speculi nisi discrepet usus.
460
Namque uelut speculum mens est, quae quo mage tersa est.
Expoliente fide, radiisque intenta supernis,
Hoc mage confessi resplendet imagine Christi:
Qui cum Patre Deo semper Deus; inque paterna
Maiestate manens, miscetur condicioni
465
Humanae: et Verbum caro fit, rerumque Creator
Nascitur, atque annis succedit conditor aeui.
Hoc etenim lex, hoc ueneranda uolumina uatum,
Hoc patriarcharum spes non incerta tenebat:
Vltima cum mundi finem prope curreret aetas,
470
Venturum ad terrena Deum, qui morte perempta,
Solueret inferni leges, longamque ruinam
Humani generis, meliore attolleret ortu.
Des tu qui geminam naturam hominisque Deique
Conuenisse uides angusti in tramitis ora,
475
Firma tene cautus uestigia, ne trepidantem
Alterutram in partem, propellat deuius error:
Si cernens operum miracula diuinorum,
Suspicias sine carne Deum; cumue omnia nostri
Corporis agnoscas, hominem sine Numine credas.
480
Nulla etenim soli uita est mihi, morsque subactum
Detinet; et non est quo uictus uincere possim,
Si non uera Dei uirtus mihi consociata est,
Aut me non uera Saluator carne recepit,
Cuius maiestas stabilis non hoc uiolatur,
485
Quo redimor; neque se minor est, dum mutor in illo;
Sed mortale meum subit, ut quia morte teneri
Vita nequit, pereat mihi mors, et non ego iam in me
Viuam, sed Christus, qui se mihi miscuit in se.
Victus enim terrenus Adam, transfudit in omnes
490
Mortem homines, quoniam cuncti nascuntur ab illo,
Et transgressoris decurrit causa parentis.
Sed nouus e caelis per sacrae Virginis aluum
Natus homo est, aliudque bonus mortalibus in se
Fecit principium, carnemque refusus in omnem,
495
Et uita functos, naturam participando,
Edidit, et uiuos, uitam mutando, creauit.
Vtque illos ueterum complexa est gratia solus
Qui Christum uidere fide; sic tempore nostro
Non renouat quemquam Christus, nisi corde receptus.
500
En, homo, quanta tibi est gratis collata potestas.
Filius esse Dei, si uis, potes, omnipotens te
Spiritus umbratum Verbi uirtute creauit.
Nec te corporeo patrum de semine natum
Iam reputes; pereant captiua exordia carnis.
505
Nil ueteris coniunge nouo, non hic tibi mundus,
Non haec uita data est, nulla hic tua, nec tuus ipse es.
Emptus enim es, pretiumque tui resoluere fas est,
Quo potes, ut soluens sis ditior, et tibi crescant
Quae dederis, cedatque tibi pars ipse Redemptor.
510
Nec te difficilis nunc obseruantia legis
Sub durum iubet ire iugum; mens libera sanctum
Obsequium ratione ferat, quam Spiritus almus
In tabulis cordis describat sanguine Christi.
Qui nobis quidquid sermonibus insinuauit,
515
Condidit exemplo, factis praecepta coaequans.
Rex ille, et rerum dominus: sed pauperis egit
In specie, nec ueste nitens, nec honore superbus.
In firmis fortis, rex seruis, diues egenis;
Iustitia iniustis cedit, sapientia brutis.
520
Sacrilegis manibus percussus, non parat ictum
Reddere; nulla refert auidae conuicia linguae.
Damnatur iudex, Verbum tacet, inspuitur lux,
Ipse ministerium sibi poenae est; felque et acetum
Dulcius ille fauis haurit; sanctus maledictum
525
Fit Crucis, et moritur Christus, uiuente Barabba.
Impia gens tantum ausa nefas, sentisne furorem
Iam mundo damnante tuum? Sol fugit ab orbe,
Et medio nox facta die est; concussaque tellus
Intremuit, mortemque Deo subeunte, sepulcris
530
Excita sanctorum sumpserunt corpora uitam.
Velum etiam templi discissum est, ne quid opertum
In sacris adytis iam plebs indigna teneret:
Sanctaque pontifices fugerent offensa cruentos.
Te uero exstinctae calcantem spicula mortis,
535
Et de carne nouum referentem carne tropaeum,
Tertia discipulis, Iesu, dedit attonitis lux.
Nec dubiis Dominum licuit cognoscere signis;
Cum documenta fides caperet, uisuque manuque
Rimans clauorum uestigia, uulnus et hastae;
540
Cumque quater denis firmans promissa diebus,
Conspicuus multis, saepe et tractabilis esset.
Hactenus in nostris te, Iesu, nouimus: exhinc
In tua nostra abeunt: nec iam diuersa, sed unum
Sunt duo, dum uita in uita est, in lumine lumen,
545
Augmento, non fine hominis; quo glorificato,
Sic homo, sic Deus es, ut non sis alter et alter.
Nosque ad te ire iubes sursum, tecumque potiri
Luce tua: si calle tamen curramus eodem,
Edocti non posse capi nisi de cruce caelum.
550
Iamne Dei compertus amor, diffusaque in omnes
Cura patet? notum et cunctis astare salutem?
Et tamen, heu! rursus querulis, homo, garrula uerbis
Bella moues, iaculisque tuis tua uiscera figis.
Cur non sum bonus? hoc non uis. Cur sum malus? hoc uis.
555
Cur uolo quae mala sunt, et cur quae sunt bona nolo?
Liber es: sed cum recta queas discernere prauis,
Deteriora legis, placitisque improuidus haeres.
Erro, ais, et uellem non posse errare. Duobus
Subiacet haec uotis sententia: nam penitus te
560
Aut esse exanimum cupis, aut rationis egenum.
Error enim est eius qui cessit limite recti,
Quique potest ad iter, Christo ducente, reuerti.
At quem nulla uiae suscepit linea, nusquam
Declinat; nullumque timent non stantia casum.
565
Numquid cura Deo de bobus? numquid ad ullas
Fit uerbum Domini uolucres? num lege tenentur
Monstra maris? quae cum faciunt iussa Omnipotentis,
Ignorant sese facere, affectumque uolendi
Sumunt, et quod agunt aliis, sibi cedere credunt.
570
Sic etiam quae non spirant sunt semper in illo
In quo sunt formata modo: non plana tumescunt
Collibus, aut celsi sternuntur in aequora montes:
Non ueniunt Alpes in pontum, aut pontus in agros:
Saxa iacent, amnes decurrunt, stantque paludes.
575
Et tamen his nihil est mercedis, quae sine sensu
Dispositos in se praebent uiuentibus usus.
Quod si horum praestare tibi natura uidetur;
Iam boue mutari uelles, uel rupe, uel amne.
Deterior nollem fieri, potior uoluissem.
580
Numquid qui Domino placuerunt moribus almis,
Displicuere sibi? numquid non semine ab uno
Venimus, aut alia est hominum natura bonorum?
Non aliter diues quam pauper nascitur, unum est
Principium seruis et regibus: optimus ille
585
Non plus accepit quam pessimus; aequa creantis
Mensura est, uno qui lumine luminat omnes.
Sed mundum ingressi uariis rerum speciebus
Suscipimur, mentemque adeunt quaecumque uidentur,
Iudicio censenda hominis: stant undique formae
590
Innumerae, possuntque omnes spectando probari.
Quaedam etiam patulas intrant stipata per aures,
Errores ueterum studiorum, et uana parentum
Dogmata, cum quodam fuco ostentantia ueri.
Haec modulata sono ueniunt, haec leuia tactu,
595
Haec blandis late funduntur odoribus, illa
Conciliant uarias in mille saporibus escas.
Magno ergo haec homini sunt discernenda periclo:
Ne nimium trepidus nullum procedat in aequor;
Neu uagus effusis sine lege feratur habenis.
600
Est etenim sanctus rerum usus, quem cohibentes
Intra modum numeri, et momentum ponderis aequi,
Pro cunctis soli Domino reddemus honorem.
Omnia quae fecit bona ualde, ut non uitiorum
Incentiua, sed ut superas caperemus in illis,
605
Hic decertato uirtutis agone, coronas.
An tibi caelestes illi, quos protulit orbis
Fertque, uiri non haec eadem tolerasse uidentur
Quae patimur, motus animi, affectusque rebelles,
Et circumiectis uitia oppugnantia castris?
610
Sed gladio uerbi, fideique umbone potenti
Vincebant arcus tenebrarum, et spicula mortis:
Cumque opus hoc mundi magnum pulchrumque uiderent;
Non mare, non caelum, non ignem, aut sidera caeli,
Quae numero subiecta sibi uisuque tenebant,
615
Suspexere deos: unum, ratione magistra,
Auctorem et Dominum rerum, non facta, colentes.
At tu nobilius qui factum te uoluisses,
Numquid in angelico satus ordine non querereris?
Nam cum ille excelso deiectus Lucifer axe
620
Conciderit, rueritque illo pars tertia pulso
Astrorum, quaero in quanam tunc parte fuisses?
Clara Dei semper bonitatis imago maneres,
An castra inuidiae sequereris et agmina noctis.
Sed quo te praeceps rapit orbita? Vis bonus esse
625
Absque labore tuo? Credis hoc cedere posse,
Si tibi mutentur natalia sidera, quorum
Te prauum decursus agit? Quid uana uetusti
Perfugia erroris Chaldaeis quaeris in astris?
Quamuis sollicitis adeas caelestia curis,
630
Et penitus causas rerum scruteris apertas;
Non renuis mago nosse Deum, quam cuique elemento
Naturam dederit, qua pontum lege moueri
Iusserit, aut teneris quam uim consueuerit auris,
Sidereosque ignes in quae momenta crearit.
635
Qui cum sincerus sit fons aequique bonique,
Immitem iussis legem praescripsit iniquis,
Si prius ipse hominum mores constrinxerat astris.
Namque aduersa sibi sunt haec, nimiumque repugnant,
Exigere insontes actus, delictaque poenis
640
Afficere, et cunctos eadem ad promissa uocare:
Contra autem natis uiolentum affigere sidus,
Quod nec uelle homini cedat, nec posse, sed omnes
Desuper ignaros et uirtus ducat, et error.
Ergo aut aethereis nullum est ius ignibus in nos,
645
Aut si quid nostri retinent, amittere possunt:
Cum mihi progenito ad uitam mandata salutis
Et cordi insinuet bonus auctor et auribus, ac me
Currentem mercede uocet, terrore morantem.
Solum, inquit, uenerare Deum, solique memento
650
Seruire, externas et despice relligiones.
Hoc operis sectare boni, hoc fuge cautus iniqui.
Vita beata isto paritur, mors editur illo.
Coram adsunt aqua seruatrix, populator et ignis:
Ad quod uis extende manum; patet aequa facultas.
655
Quod legis monitus, et uatum scripta piorum,
Et Deus ipse suo nequidquam promeret ore,
Arbitrium nostrum si uis externa teneret.
Verum si quid obest uirtuti, animosque retardat.
Non superi pariunt ignes, nec ab aethere manat:
660
Sed nostris oritur de cordibus; ipsaque bellum
Libertas mouet, et quatimur ciuilibus armis:
Otia cum mollis complexa ignaua uoluptas
Difficili negat ire uia, brauioque potitos
Ardua quaeque piget pro spe temptare latenti.
665
Cumque haec intus agi prospexit callidus hostis,
De studiis uestris uires capit: utque parentis
Auertat ueri cultum, persuadet ab astris
Fata seri, frustraque homines contendere diuis,
Hinc uario uitae dominos mercantur honore.
670
Error abi, procul error abi: satis agnita prisci
Sunt commenta doli, monitos quibus Omnipotens nos
Elaqueat, cultusque docet uitare profanos.
Scimus enim quanta steterit mercede quibusdam
Sidus adoratum Rempham, uenerataque caeli
675
Militia, et cultus Soli Lunaeque dicatus.
Nec latet haec uerbis hominis subsistere iussa
Ad uocem seruisse mora, noctisque repulsae
Temporibus creuisse diem: cum lux famulata
Nesciret nisi quem faceret uictoria finem.
680
Nouimus et caelo praescriptas condiciones
Arbitrio quondam sancti mansisse prophetae;
Cum positum ad tempus clausos, sitientibus agris,
Non licuit rorare polos; ipsumque, uocata
Partibus e superis in sancta altaria flamma,
685
Quem dederat sacris ignem immisisse profanis.
Cuius uis etiam Christi delapsa fuisset
Discipulis, poenam hospitii exactura negati;
Ni patiens Dominus uenia praeuerteret iram
Nullum ergo in nos est permissum ius elementis,
690
In quae ius hominis: nec possunt condere legem,
Quae legem accipiunt. Solus Deus omnipotens Rex,
Omnia qui nostrae dispensat tempora uitae,
Nec seruire astris uult quos super astra locauit.
Nam quoscumque sacro renouauit Spiritus amne,
695
In Christo genitos, mortali ex stirpe recisos,
Iam sedes caelestis habet, nec terrea nectit
Progenies templum in Domini corpusque redactos.
Quod si quis cursu astrorum effectuque notato,
Contendit naturam hominis uitamque uideri;
700
Quaero quid hac trepidis mortalibus afferat arte.
Hic (inquit) felix, miser hic erit, hunc rapiet mors
Impubem, hic senio transcendet Nestoris annos.
Falsum hoc, aut uerum est? Si stant praedicta canentis,
Nec misero superest spes, nec formido beato.
705
Et quae sideribus danda est reuerentia fixis;
Si quae ferre queunt, nequeunt decreta mouere?
Dent sese scelerum potis torrentibus omnes:
Fallant, diripiant, iugulent, fas omne nefasque
Confundant, persistet enim nihilominus astrum;
710
Cuius ab effectu firmato cardine rerum,
Vt mala non poterunt sancta probitate repelli,
Sic bona non fugient peruersos debita mores.
At si praedictae sortis mutabilis ordo est,
Et declinari possunt uentura; soluta est
715
Omnis ab ancipiti casu uis pendula fati.
Scrutatis igitur stellarum motibus, hoc est
Artis opus, totam subuertere relligionem;
Dum nullum curare Deum mortalia suadet;
Aut dum posse docet uotis elementa moueri,
720
Innumeram miseris plebem insinuare deorum.
Sed quia detectis laqueis iam fraudis opertae,
Quo captos uanis studiis deduceret error
Compertum; superest nunc respondere querelis
Quae mundi rebus diuinam absistere curam
725
Obiciunt, dum saepe bonos labor anxius urget,
Et tranquilla fluit cunctorum uita malorum.
Dic age, qui nullis Domini moderantis habenis
Humanas res ire putas, quid ab ordine cessat
Nature? quae bella mouent elementa? quid usquam
730
Dissidet a prisco diuisum foedere rerum?
Sic interiecta solis reuocatur in ortum
Nocte dies, idem est lunae astrorumque recursus,
Et relegunt notas subeuntia tempora metas.
Non aliter uenti spirant, ita nubibus imber.
735
Laeta negant, seruantque genus trudentia flores
Semina quaeque suum: nec abest ab origine rerum
Ordo manens, iisdem subsistunt omnia causis.
Quae nisi perpetui solers prudentia Regis
Astrueret, molemque omnem spiranda foueret,
740
Conciderent subita in nihilum redigenda ruina.
Et cum haec peruigili cura Omnipotentis agantur,
Quae certum ad finem deuexo limite uergunt;
Quis neget in nostram gentem specialius aequum
Partiri sua iura Deum? cui perpetis aeui
745
Spem tribuit, propriae largitus imaginis instar.
At qui nec poenam iniustis, nec praemia sanctis
Restitui ad praesens quereris, uellesne per omnes
Vltricem culpas descendere iudicis iram?
Et quo magnanimi clemens patientia Regis
750
Distaret saeua immitis feritate tyranni?
An quae pars hominum peccati nescia mundum
Possessura foret? uel sanctae quis locus esset
Virtuti in terris? cui si praesentia dona
Affluerent, caelo potius sublata maneret.
755
Sic mundi meta abruptis properata fuisset
Temporibus, neque in subolem generanda ueniret
Posteritas, pariter cum iustos atque nocentes
Aut promissus honos, aut poena auferret ab orbe
Nunc uero et generis nostri profunda propago
760
Tenditur, ac duplici succedit origine pubes,
Nata patrum membris, et Christi fonte renata,
Et pia dum populis Domini patientia parcit,
In lucem multos de taetra nocte reuersos,
Ac posita claros peccati labe uidemus.
765
Ille per innumeros uultus, et mille per aras,
Barbatos, leuesque deos, iuuenesque senesque,
Vt quondam fecere, colens, iam errore parentum
Abiecto, solum Vnigenam submissus adorat.
Hic sophicas artes Graecorum, et uana secutus
770
Dogmata, iam Christo sapere, et brutescere mundo,
Gaudet apostolico doctus caelestia ludo.
Quam multos procul a portu rationis in altum
Dedecorum turbo abstulerat; quos aequore toto
Iactatos, nimiumque uagis erroribus actos,
775
Nunc reduces iuuat excipere, amplexuque paterno
Confotos, nusquam statione abscendere uitae?
Quos si multa inter morum delicta priorum
Plexisset propere rigor implacabilis irae,
Intercepta forent melioris tempora uitae,
780
Nec standi uires licuisset sumere lapsis.
Mortem (inquit Dominus) peccantis nolo, nec ullum
De pereunte lucrum est: redeat magis, inque relictum
Mutatus referatur iter, uitaque fruatur.
Et quia uirtutum similes uult esse suarum
785
Quos genuit: Vindictam, inquit, mihi cedite; reddam
Iudicio quae digna meo; detur locus irae.
Sic dum multorum differtur poena malorum,
Nonnulli plerumque probos reuocantur in actus,
Ac fit quisque sibi iudex, ultorque seuerus,
790
Quod fuerat prius interimens, aliusque resurgens.
At qui persistunt errori incumbere longo,
Quamuis in multis uitiis impune senescant,
In saeuum finem uenient: ibi non erit ulla
Spes ueniae, minimo ad poenam quadrante uocando.
795
Nos etenim quoties causa quacumque mouemur,
Vindictam celerem cupimus, quia rara facultas
Non patitur laesis tempus transire nocendi.
At uero aeternum nil effugit, omniaque adsunt
Salua Deo; nihil est illi tardumue citumue:
800
Nec dilata umquam, nec festinata putemus,
Quae ueniunt, nostris mutantur tempora rebus.
Nam quod ubique agitur, quod gestum est, quodque gerendum est,
Ante oculos Domini puncto subsistit in uno,
Vna dies cui semper adest cras atque here nostrum.
805
Sed quamquam examen Deus omnia seruet in illud
Quo quae nunc occulta latent reserata patebunt,
Multa tamen mundum per saecula cuncta regentis
Iustitiae documenta dedit, dum maxima bellis
Regna quatit, dum saepe urbes, populosque potentes
810
Exhaurit morbis, cremat ignibus, obruit undis;
Dumque inopes ditat, deiectos eleuat, auctos
Imminuit, soluit uinctos, subigitque superbos.
Nec uero hoc nisi cum magna ratione putandum est
Accidere, ut quoties iram experiuntur iniqui,
815
Supplicia insontes uideantur obire nocentum.
Multa quidem semper mundo communis in isto
Indignos dignosque manent: sol omnibus idem est,
Idem imber, pariter subeuntur frigora et aestus.
Vtque indiscreta est cunctis aqua, lumen, et aura;
820
Sic iniustorum iustos mala ferre necesse est:
Vt dum multa malis insontes compatiuntur,
Sint quorum merito populis parcatur iniquis,
Et qui conuersos uirtutis imagine ducant.
Sed cum perdendis indemutabilis instat
825
Finis, non eadem incumbit sententia sanctis.
Sunt quos diluuium mundi non obruat, et quos
Arsuris liceat Sodomis euadere: norat
Angelus Aegypti uastator limina signo
Scripta crucis, sacro remouens a sanguine plagam.
830
Nec rutilo mulier decepta est uellere, cuius
Sola domus tanta pereunte superfuit urbe.
Fit mare per tumidum sanctis uia, fitque per amnem;
Et per inane piis gradus est: cibus alite serua
Suggeritur, perditque auidus sua fercula messor.
835
Vtque Dei seruis nihil obsit, uertitur ordo
Naturae, uinctos labentia uincula soluunt;
Carcer sponte patet, sera non tenet obice ualuas;
Deficit umor aquas, ignes calor, ira leones.
Non autem dubium est in magnae turbine cladis
840
Inuolui teneros annos, et, more parentum,
Criminis expertes, aliena occumbere culpa.
Nam cum homines pontus tegeret, deleta per orbem
Multa puellarum et puerorum millia notum est.
Nec tamen iniuste terris exempta uidetur
845
Progenies auctura malos, cui multus in ipso
Exitio est collatus honos, quod crimine patrum
Occidit ante sua caderet; quam noxia culpa.
Quod si et iustum aliquem complexa est poena malorum,
Ne dubites placuisse Deo; nec enim mala mors est
850
Vlla bonis, quibus e uario longoque labore
Quilibet in requiem patet exitus: aspera uitam
Dat uia, nec campo capitur, sed fine corona.
Verum nos blandis capti, offensique seueris,
Nec bona iudicio spectamus, nec mala uero.
855
Dum non nostrarum curanda negotia rerum
Suscipimus, propriisque iuuant aliena relictis.
Nec quemquam uitiis miserum, aut uirtute beatum
Censentes, frustra externis culpamque decusque
Iungimus, et caelo ascripti terrena fouemus.
860
Felices dici mos est, quos blanda potestas
In summos apices tumidorum euexit honorum,
Quos magni quaestus ditarunt, et quibus amplos
Congessit reditus totum res fusa per orbem.
Laudantur uestes pretiosae, et pulchra supellex,
865
Magnae aedes, famuli innumeri, uigilesque clientes,
Et quidquid non est nostrum, quodque ut dare quiuit
Vna dies, sic una potest auferre: nec illud
Quod speciale bonum est hominis, nullamque timet uim,
Amplexi, miseros quibus haec perdentia desunt,
870
Et per mille modos pereuntia, credimus; ac si
Iustitiam durus labor urgeat, et dolor aegri
Corporis, et mortes natorum, et turpis egestas.
Non quantas pariat constans tolerantia palmas,
Nec quo pugna breuis sit processura uidemus;
875
Sed calicem crucis ac uitae libare uerentes,
Vipereum obducto potamus melle uenenum.
Dulcia sunt etenim gustu, specieque decora,
Quae morbos mortemque animae generantque fouentque,
Canceris et ritu languentia uiscera carpunt.
880
Cumque Deus medicam caelo demittere curam
Dignatur, penitusque putres abscindere fibras,
Incusamus opem teneri, et tabescere morbo
Malumus, antidoti quam uim tolerare seueri.
Non igitur mala sunt quae nos mala ducimus; et cum
885
Vlceribus diris non parcit dextra medentis,
Amplectenda salus, non exacuenda querela est.
Iam quos peccantes Deus arguit, hos etiam nunc
Diligit, et patrio uult emendare flagello.
Meque istis potius societ, quam congreget illis,
890
Quos iam submoto permisit uerbere, cursu
Ire uoluntatis, propriaque libidine ferri.
Hi sunt uero illi, quos inter crimina tutos,
Et scelerum dites fructu, impunita senectus
Extremae turpis uitae produxit in oras.
895
Hi iustum iniustis odiis pressere; per istos
Bella excita piis, et flagra medentia tardis.
Namque eadem cunctos exercent tela fideles,
Sub duplici causa; dum quod torquentur iniqui,
Hoc sancti crescunt; et quod poenam attulit illis
900
Pro culpa, hoc istis dat pro uirtute coronam.
Denique si quidquid mundanis rebus acerbum
Accidit excutias, totum iam sponte uidebis
Anticipasse Dei famulos. Gemit ille talentis
Argenti atque auri amissis, hunc rapta supellex,
905
Perque nurus Geticas diuisa monilia torquent.
Hunc pecus abductum, domus ustae, potaque uina
Afficiunt, tristes nati, obscaenique ministri.
Sed sapiens Christi seruus nil perdidit horum
Quae spreuit, caeloque prius translata locauit,
910
Ac si quid mundi sub tempestate laborum
Incidit, intrepide subiit, manifestus honoris
Promissi, et cupidus uicto certamine solui.
At tu, qui squalidos agros desertaque defles
Atria, et exustae proscaenia diruta uillae;
915
Nonne magis propriis posses lacrimas dare damnis,
Si potius uastata tui penetralia cordis
Inspiceres, multaque obtectum sorde decorem,
Grassantesque hostes captiuae mentis in arce?
Quae nisi per cunctas patuisset dedita portas,
920
Inque suam cladem facibus fomenta dedisse
Hoc etiam quae facta manu speciosa fuerunt,
Deuoti meritum populi testata manerent.
Sed cum deformi iaceant prostrata ruina,
Obiciunt nobis casus nostrosque suosque.
925
Hos igitur cineres templorum, haec busta potentum,
Quae congesta iacent, populati cordis in aula
Plangamus captiua manus, nos splendida quondam
Vasa Dei, nos almae arae, et sacraria Christi,
In quibus argentum eloquii, uirtutis et aurum,
930
Et sceptrum captum est crucis, et diadema decoris.
Nec rabidis iustam moueamus questubus iram,
Iudicium culpando Dei, quod mentis et oris
Officium multa transcendit maius abysso.
Quamuis exiguo hoc fugientis tempore uitae
935
Iniusti tumeant, et tuta pace suorum
Laetentur scelerum; nonque illos uinea fallat,
Non ager; et noceant illaesi, et crimine crescant:
Nos, quibus in Christo sunt omnia, non capiant res
Occiduae, quas nec nobiscum inueximus orti,
940
Nec discessuri mundo exportabimus isto.
Sed si quis superest animi uigor, excutiamus
Peccati seruile iugum, ruptisque catenis,
In libertatem et patriae redeamus honorem.
Impia non oberunt cum saeuo pacta tyranno,
945
Captiua conscripta manu, resolubile Christo est
Hoc foedus, quod iure potest subuertere iusto
Auersos reuocans et suspiciens conuersos;
Sanguine quos proprio quaesiuit prodigus emptor,
Si tamen assertoris opem festina uoluntas
950
Praeueniat, fletu Dominum motura fideli.
Nam ut nemo inuitus, somnoue quietus in alto
Fit saluus, nec ui petitur qui sponte recessit;
Sic pulsata patent redeuntibus atria uitae,
Et recipit caeli seruatos curia ciues.
955
Cuius spem ueniae firmato corde fouentes,
Implorate Deum, pugnasque relinquite, fratres,
Verborum, et lites de prauis sensibus ortas.
Nec quia procidimus fusi certamine primo,
Stare, et conflictum uereamur inire secundum.
960
Cuncta licet uariis terroribus impleat hostis,
Et uigili clausas obsidat milite portas,
Cum uicto tamen est bellum, si carne uetusta
Exuti, in Christi renouemur corpus, et omnem
Vincendi nobis uim de uictore petamus.
965
Qui dum nostra suis sociat, iunxit sua nostris.
Vt non humanis fidens homo, totus in illum
Se referat, sine quo non stant qui stare uidentur,
Et per quem sparsi coeunt, stratique resurgunt.
Haec sat erit paruo rudibus scripsisse libello:
970
Qui cum sincerum uiuo de fonte liquorem
Gustarint, ipsi profundent flumina ab aluo
Cordis, et irriguas praebebunt fratribus urnas.