Sidonius Apollinaris carmina 15

Reference basis text: A. Loyen, 1960

Editing of the digital edition: S. Condorelli, 2009

Other sections


Forte procellosi remeans ex arce Capherei,

Phoebados Iliacae raptum satis ulta pudorem,

Pallas Erechtheo Xanthum mutabat Hymetto.

Aurato micat aere caput maiusque serenum

5

De terrore capit; posito nam fulmine necdum

Cinyphio Tritone truces hilarauerat artus.

Gorgo tenet pectus medium, factura uidenti

Et truncata moras; nitet insidiosa superbum

Effigies uiuitque anima pereunte uenustas;

10

Alta cerastarum spiris caput asperat atrum

Congeries, torquet maculosa uolumina mordax

Crinis, et irati dant sibila taetra capilli.

Squameus ad mediam thorax non peruenit aluum

Post chalybem pendente peplo; tegit extima limbi

15

Circite palla pedes, qui cum sub ueste mouentur,

Crispato rigidae crepitant in syrmate rugae.

Laeuam parma tegit Phlegraei plena tumultus:

Hic rotat excussum uibrans in sidera Pindum

Enceladus, rabido fit missilis Ossa Thyphoeo;

20

Porphyrion Pangaea rapit, Rhodopenque Damastor

Strymonio cum fonte leuat, ueniensque superne

Intorto calidum restinguit flumine fulmen;

Hic Pallas Pallanta petit, cui Gorgone uisa

Inuenit solidum iam lancea tarda cadauer;

25

Hic Lemnon pro fratre Mimas contra aegida torquet,

Impulsumque quatit iaculabilis insula caelum;

Plurimus hic Briareus populoso corpore pugnat,

Cognatam portans aciem, cui uertice ab uno

Cernas ramosis palmas fruticare lacertis.

30

Nec species solas monstris, dedit arte furorem

Mulciber atque ipsas timuit quas finxerat iras.

Hastam dextra tenet, nuper quam ualle Aracynthi

Ipsa sibi posita Pallas protraxit oliua.

Hoc steterat genio, super ut uestigia diuae

35

Labentes teneat Marathonia baca trapetas.

Hic duo templa micant; quorum supereminet unus

Vt meritis sic sede locus, qui continet alta

Scrutantes ratione uiros quid machina caeli,

Quid tellus, quid fossa maris, quid turbidus aer,

40

Quid noctis lucisque uices, quid menstrua lunae

Incrementa parent, totidem cur damna sequantur.

Ilicet hic summi resident septem sapientes,

Innumerabilium primordia philosophorum:

Thales Mileto genitus uadimonia damnat;

45

Lindie tu Cleobule iubes modus optimus ut sit;

Tu meditans totum decoras, Periandre, Corinthon;

Atticus inde Solon "ne quid nimis" approbat unum,

Prienaee Bia, plures ais esse malignos;

Tu Mytilene satus cognoscere, Pittace, tempus,

50

Noscere sese ipsum, Chilon Spartane, docebas.

Asserit hic Samius post docta silentia lustri

Pythagoras solidum princeps quod musica mundum

Temperet et certis concentum reddat ab astris,

Signaque zodiacus quae circulus axe supremo

55

Terna quater retinet proprio non currere motu,

Aequis inter se spatiis tamen esse locata

Fixaque signifero pariter quoque cernua ferri,

Praecipuumque etiam septem uaga sidera cantum

Hinc dare, perfectus numerus quod uterque habeatur,

60

Hoc numero affirmans, hoc ordine cuncta rotari:

Falciferi zonam ire senis per summa polorum,

Martis contiguum medio Ioue pergere sidus,

Post hos iam quarto se flectere tramite Solem,

Sic placidam Paphien seruare diastema quintum,

65

Arcadium sextum, Lunam sic orbe supremo

Ter denas tropico prope currere climate myras.

Si quos ergo chelys, si quos lyra, tibia si quos

Ediderint cum uoce modos, exemplar ad istud

Ponderibus positis, quantum proportio suadet,

70

Interualla sequi septeni sideris edit;

Harmoniam dicens etiam quod quattuor istis

Sic sedeant elementa modis ut pondere magnis

Sit locus inferior media tellure (quod autem

Perfecte medium est, imum patet esse rotundi);

75

Hinc fieri ut terram leuior superemicet unda,

Altior his quoque sit qui purior eminet aer,

Omnia concludat caelum leuitate suprema,

Pendeat et totum simul hoc ab origine centri.

Thales hic etiam numeris perquirit et astris

80

Defectum ut Phoebi nec non Lunaeque laborem

Nuntiet anterius; sed rebus inutile ponit

Principium, dum credit aquis subsistere mundum.

Huius discipuli uersa est sententia dicens

Principiis propriis semper res quasque creari,

85

Singula qui quosdam fontes decernit habere

Aeternum irriguos ac rerum semine plenos.

Hunc etiam sequitur qui gignere cuncta putabat

Hunc aerem pariterque deos sic autumat ortos.

Quartus Anaxagoras Thaletica dogmata seruat,

90

Sed diuinum animum sentit, qui fecerit orbem.

Iunior huic iunctus residet collega, sed idem

Materiam cunctis creaturis aera credens

Iudicat inde deum, faceret quo cuncta, tulisse.

Post hos Arcesilas diuina mente paratam

95

Conicit hanc molem, confectam partibus illis

Quas atomos uocat ipse leues. Socratica post hunc

Secta micat, quae de naturae pondere migrans

Ad mores hominum limandos transtulit usum.

Hanc sectam perhibent summum excoluisse Platona,

100

Sed triplici formasse modo, dum primus et unus

Physica uel logico, logicum uel iungit ad ethos.

Inuenit hic princeps quid prima essentia distet

A summo sextoque bono: cum denique saxa

Sint tantum penitusque nihil nisi esse probentur;

105

Proxima succedant, quibus esse et uiuere promptum est,

Addere quis possis nil amplius, arbor et herba;

Tertia sit pecorum, quorum esse et uiuere motu

Non caret et sensu; mortales quarta deinde

Respiciat factura suos, quibus esse, moueri,

110

Viuere cum sensu datur, et supereminet illud,

Quod sapiunt ueroque ualent discernere falsum;

Quinta creaturas superas substantia prodat,

Quas quidam dixere deos, quia corpora sumant

Contemplanda homini, paulo post ipsa relinquant

115

Inque suam redeant, si qua est tenuissima, formam;

Sic fieri ut pateat substantia summa creator,

Sexta tamen supraque nihil, sed cuncta sub ipso.

Hoc in gymnasio Polemi Sapientia uitam

Excolit adiunctumque suo fouet ipsa Platoni;

120

Obuiet et quamquam totis Academia sectis

Atque neget uerum, ueris hunc laudibus ornat.

Stoica post istos, sed concordantibus ipsis,

Chrysippus Zenonque docent praecepta tenere.

Exclusi prope iam Cynici, sed limine restant;

125

Ast Epicureos eliminat undique Virtus.

At parte ex alia textrino prima Mineruae

Palla Iouis rutilat, cuius bis coctus aeno

Serica Sidonius fucabat stamina murex.

Ebria nec solum spirat conchylia sandix;

130

Insertum nam fulgur habet, filoque rigenti

Ardebat grauidum de fragmine fulminis ostrum.

Hic uiridis patrio Glaucus pendebat amictu;

Vndabant hic arte sinus, fictoque tumore

Mersabat pandas tempestas texta carinas.

135

Amphitryoniadi surgebat tertia uestis:

Paruulus hic gemino cinctus serpente nouercae

Inscius arridet monstris ludumque putando

Insidias, dum nescit, amat uultuque dolentis

Exstingui deflet quos ipse interficit angues.

140

Praeterea sparsis sunt haec subiecta figuris:

Sus, leo, cerua, Gigans, taurus, iuga, Cerberus, hydra,

Hospes, Nessus, Eryx, uolucres, Thrax, Cacus, Amazon,

Cres, fluuius, Libs, poma, Lycus, uirgo, polus, Oete.

Hoc opus, et si quid superest quod numina uestit,

145

Virgineae posuere manus. Sed in agmine toto

Inter Cecropias Ephyreiadasque puellas

Araneola micat; proprias conferre laborat

Ipsa Minerua manus, calathisque euicta recedens

Cum tenet haec telas uult haec plus tela tenere.

150

Hic igitur proaui trabeas imitata rigentes

Palmatam parat ipsa patri, qua consul et idem

Agricolam contingat auum doceatque nepotes

Non abaui solum sed aui quoque iungere fasces.

Texuerat tamen et chlamydes, quibus ille magister

155

Per Tartesiacas conspectus splenduit urbes

Et quibus ingestae sub tempore praefecturae

Conspicuus sanctas reddit se praesule leges.

Attamen in trabea segmento luserat alto

Quod priscis illustre toris. Ithacesia primum

160

Fabula Dulichiique lares formantur et ipsam

Penelopam tardas texit distexere telas.

Taenaron hic frustra bis rapta coniuge pulsat

Thrax fidibus, legem postquam temerauit Auerni,

Et prodesse putans iterum non respicit umbram.

165

Hic uouet Alceste praelato coniuge uitam

Rumpere, quam cernas Parcarum uellere in ipso

Nondum pernetam fato praestante salutem.

Hic nox natarum Danai lucebat in auro,

Quinquaginta enses genitor quibus impius aptat

170

Et dat concordem discordia iussa furorem;

Solus Hypermestrae seruatus munere Lynceus

Effugit; aspicias illam sibi parua pauentem

Et pro dimisso tantum pallere marito.

Iamque Iouem in formas mutat quibus ille tenere

175

Mnemosynam, Europam, Semelen, Ledam, Cynosuram

Serpens, bos, fulmen, cygnus, Dictynna solebat.

Iamque opus in turrem Danaae pluuiamque metalli

Ibat et hic alio stillabat Iuppiter auro,

Cum uirgo aspiciens uidit Tritonida uerso

180

Lumine doctisonas spectare libentius artes;

Commutat commota manus ac pollice docto

Pingere philosophi uictricem Laida coepit,

Quae Cynici per menta feri rugosaque colla

Rupit odoratam redolenti forpice barbam.

185

Subrisit Pallas castoque haec addidit ore:

"Non nostra ulterius ridebis dogmata, uirgo

Philosopho nuptura meo; mage flammea sumens

Hoc mater sine texat opus. Consurge, sophorum

Egregium Polemi decus, ac nunc Stoica tandem

190

Pone supercilia et Cynicos imitatus amantes

Incipies iterum paruum mihi ferre Platona."

Haerentem tali compellat uoce magister:

"Perge libens, neu tu damnes fortasse iugari,

Quod noster iubet ille senex qui non piger hausit

195

Numina contemplans Anyto pallente uenenum".

Dixerat; ille simul surgit uultuque modesto

Tetrica nodosae commendat pallia clauae.

Amborum tum diua comas uiridantis oliuae

Pace ligat, nectit dextras ac foedera mandat,

200

Nymphidius quae cernat auus. Probat Atropos omen

Fuluaque concordes iunxerunt fila sorores.

14

limbi C

limi P T

lini F

limo Sirmond