Sidonius Apollinaris carmina 11

Reference basis text: A. Loyen, 1960

Editing of the digital edition: S. Condorelli, 2009

Other sections


1 [[et 3]]

Inter Cyaneas cautes, ubi forte uagantem,

[[4]]

Dum fugit, et fixit trepidus Symplegada Tiphys,

[[5]]

Atque recurrentem ructatam ad rauca Maleam,

[[1]]

[..........Ephyraea cacumina ...

[[2]]

Qua super Idalium leuat Orithyon in aethram

[[3]]

Exesi sale montis apex, ...]

6

Exit in Isthmiacum pelagus claudentibus alis

Saxorum de rupe sinus, quo saepe recessu

Sic tamquam toto coeat de lumine caeli,

Artatur collecta dies tremulasque per undas

10

Insequitur secreta uadi, transmittitur alto

Perfusus splendore latex, mirumque relatu,

Lympha bibit solem tenuique inserta fluento

Perforat arenti radio lux sicca liquorem.

Profecit studio spatium; nam Lemnius illic

15

Ceu templum lusit Veneri fulmenque relinquens

Hic ferrugineus fumauit saepe Pyragmon.

Hic lapis est de quinque locis dans quinque colores,

Aethiops, Phrygius, Parius, Poenus, Lacedaemon,

Purpureus, uiridis, maculosus, eburnus et albus.

20

Postes chrysolithi fuluus diffulgurat ardor;

Myrrhina, sardonyches, amethystus Hiberus, iaspis

Indus, Chalcidicus, Scythicus, beryllus, achates

Attollunt duplices argenti cardine ualuas,

Per quas inclusi lucem uomit umbra smaragdi;

25

Limina crassus onyx crustat propterque hyacinthi

Caerula concordem iaciunt in stagna colorem.

Exterior non compta silex, sed prominet alte

Asper ab adsiduo lympharum uerbere pumex.

Interiore loco simulauit Mulciber auro

30

Exstantes late scopulos atque arte magistra

Ingenti cultu naturae inculta fefellit,

Huic operi insistens, quod necdum nouerat illa

Quae post Lemniacis damnauit furta catenis.

Squameus huc Triton duplicis confinia dorsi

35

Qua coeunt supra sinuamina tortilis alui,

Inter aquas calido portabat corde Dionen.

Sed premit adiecto radiantis pondere conchae

Semiferi Galatea latus, quod pollice fixo

Vellit, et occulto spondet conubia tactu;

40

Tum gaudens torquente ioco subridet amator

Vulnere iamque suam parcenti pistre flagellat.

Pone subit turmis flagrantibus agmen Amorum;

Hic cohibet delphina rosis, uiridique iuuenco

Hic uectus spretis pendet per cornua frenis;

45

Hi stantes motu titubant plantaque madenti

Labuntur firmantque pedum uestigia pennis.

Illa recuruato demiserat ora lacerto

Mollia; marcebant uiolae grauiorque sopore

Coeperat attritu florum descendere ceruix.

50

Solus de numero fratrum qui pulchrior ille est

Deerat Amor, dum festa parat celeberrima Gallis,

Quae socer Ommatius, magnorum maior auorum

Patriciaeque nepos gentis, natae generoque

Excolit auspiciis faustis. Sed fulsit ut ille

55

Forte dies, matrem celeri petit ipse uolatu,

Cui fax, arcus, gorytus pendebat. At ille

Cernuus et laeuae pendens in margine palmae

Libratos per inane pedes aduerberat alis,

Oscula sic matris carpens somnoque refusae

60

Semisopora leui scalpebat lumina penna.

Tum prior his alacer coepit: "Noua gaudia porto

Felicis praedae, genetrix. Calet ille superbus

Ruricius nostris facibus dulcique ueneno

Tactus uotiuum suspirat corde dolorem.

65

Esset si praesens aetas, impenderet illi

Lemnias imperium, Cressa stamen labyrinthi,

Alceste uitam, Circe herbas, poma Calypso,

Scylla comas, Atalanta pedes, Medea furores,

Hippodame ceras, cygno Ioue nata coronam;

70

Huic Dido in ferrum, simul in suspendia Phyllis,

Euadne in flammas et Sestias isset in undas."

His haec illa refert: "Gaudemus, nate, rebellem

Quod uincis laudasque uirum; sed forma puellae est

Quam si spectasset quondam Stheneboeius heros,

75

Non pro contemptu domuisset monstra Chimaerae;

Thermodontiaca uel qui genetrice superbus

Spreuit Gnosiacae temeraria uota nouercae,

Hac uisa occiderat, fateor, sed crimine uero;

Et si iudicio forsan mihi quarta fuisset,

80

Me quoque Rhoetea damnasset pastor in Ida;

"Vincere" uel "si optas, istam da, malo, puellam"

Dixerat: hanc dederam formam pro munere formae.

Tantus honor geniusque genis; collata rubori

Pallida blatta latet depressaque lumine uultus

85

Nigrescunt uincto baccarum fulgura collo.

Te quoque multimodis ambisset, Hiberia, ludis,

Axe Pelops, cursu Hippomenes luctaque Achelous,

Aeneas bellis spectatus, Gorgone Perseus;

Nec minor haec species totiens cui Iuppiter esset

90

Delia, taurus, olor, Satyrus, draco, fulmen et aurum.

Quare age, iungantur; nam census, forma genusque

Conueniunt: nil hic dispar tua fixit harundo.

Sed quid uota moror?" Dixit currumque poposcit,

Cui dederant crystalla iugum, quae frigore primo

95

Orbis adhuc teneri, glacies ubi Caucason auget,

Strinxit Hyperboreis Tanaitica crusta pruinis

Naturam sumens gemmae quia perdidit undae.

Perforat hunc fuluo formatus temo metallo;

Miserat hoc fluuius cuius sub gurgite Nymphae

100

Mygdonium fouere Midam, qui pauper in auro

Ditauit uersis Pactoli flumina uotis.

Splendet perspicuo radios rota margine cingens

Marmaricae de fauce ferae, dum belua curuis

Dentibus excussis gemit exarmarier ora;

105

Misit et hoc munus tepidas qui nudus Erythras,

Concolor Aethiopi uel crinem pinguis amomo,

Fluxus odoratis uexat uenatibus Indus.

Illa tamen pasci suetos per Cypron olores

Vittata stringit myrto, quis cetera tensis

110

Lactea puniceo sinuantur colla corallo.

Ergo iter aggressi: pendens rota sulcat inanem

Aera et in liquido non soluitur orbita tractu.

Hic triplex uno comitatur Gratia nexu,

Hic redolet patulo Fortunae Copia cornu,

115

Hic spargit calathis, sed flores Flora perennes,

Hic Cererem Siculam Pharius comitatur Osiris,

Hic grauidos Pomona sinus pro tempore portat,

Hic Pallas madidis uenit inter prela trapetis,

Hic distincta latus maculosa nebride Thyias

120

Indica Echionio Bromii rotat orgia thyrso,

Hic et Sigeis specubus qui Dindyma ludit,

Iam sectus recalet Corybas, cui gutture rauo

Ignem per bifores regemunt caua buxa cauernas.

Sic uentum ad thalamos: tus, nardum, balsama, myrrhae

125

Hic sunt, hic Phoenix busti dat cinnama uiui.

Proxima quin etiam festorum afflata calore

Iam minus alget hiemps, speciemque tenentia uernam

Hoc dant uota loco quod non dant tempora mundo.

Tum Paphie dextram iuuenis dextramque puellae

130

Complectens paucis cecinit sollemnia dictis,

Ne facerent uel uerba moram: "Feliciter aeuum

Ducite concordes; sint nati sintque nepotes;

Cernat et in proauo sibimet quod pronepos optet."

1 [[et 3]]—0

Inter Cyaneas cautes, ubi forte uagantem, Dum fugit, et fixit trepidus Symplegada Tiphys, Atque recurrentem ructatam ad rauca Maleam, [..........Ephyraea cacumina ... Qua super Idalium leuat Orithyon Loyen


Inter Cyaneas cautes, ubi forte uagantem, Dum fugit, et fixit trepidus Symplegada Tiphys, Atque recurrentem ructatam ad rauca Maleam, [..........Ephyraea cacumina ... Qua super Idalium leuat Orithyon Loyen