Prosper Aquitanus epigrammata 104

Altre sezioni


Cum Pater in Verbo sit semper, et in Patre Verbum,

      Sitque unus Verbi Spiritus atque Patris;

Sic de personis tribus est tibi non dubitandum,

      Vnum, ut docta fides, confiteare Deum.

5

Corde Patris genitum creat, et regit omnia Verbum,

      Nec tamen est aliquid quod sine Patre gerat.

Vnus enim amborum motus, ratio una uolendi est,

      Par uirtus, idem spiritus, unus amor.