Prosper Aquitanus epigrammata 94

Altre sezioni


Omne bonum mundo concretum, et tempore partum

      Quacumque amitti condicione potest.

Et quamuis damnis uigilanter cura resistat,

      Saepe tamen propriis dispoliatur homo.

5

At bona, quae uere bona sunt, nec fine tenentur,

      Semper habet, quisquis semper habere cupit.

Nec uim ferre potest Christo subnixa uoluntas

      In quo persistens omnia uincit amor.