Prosper Aquitanus epigrammata 89

Altre sezioni


Si mundo moritur diuino fonte renascens,

      Fitque nouus uita, qui sepelitur aqua:

Fraudati non sunt sacro baptismate Christi,

      Fons quibus ipsa sui sanguinis unda fuit.

5

Et quidquid sacri fert mystica forma lauacri,

      Id totum impleuit gloria martyrii.