Ennius fragmenta uaria 10

Testo base di riferimento: J. Vahlen, 1903

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Epigrammata

 

19

Hic est ille situs, cui nemo ciuis neque hostis

20

     Quibit pro factis reddere opis pretium.

20

Quibit Pincianus

quiuit Muretus

quiuult Sen. epist. 108, 32

Sen. epist. 108, 32: (grammaticus) deinde Ennianos colligit uersus et in primis illos de Africano scriptos "cui nemo ciuis neque hostis quiuult pro factis reddere operae pretium". ex eo se ait intellegere apud antiquos non tantum auxilium significasse (opem) sed operam: ait [opera] enim Ennius neminem potuisse Scipioni neque ciuem neque hostem reddere operae pretium.

Cic. leg. 2, 57: (Sulla) primus e patriciis Corneliis igni uoluit cremari. declarat enim Ennius de Africano "hic est ille situs" uere: nam siti dicuntur ii qui conditi sunt.